Deuteronomy 34

Tam Moyses quam caeteri patres Veteris Testamenti per spiritum in altitudinem contemplationis levati, praevidere potuerunt gratiam Novi Testamenti, quae in Christo data est, et virtutum collatione et coelestis regni perceptione: sed eam in carne exspectare non potuerunt, in fide autem et spe mortui sunt, ad inferos deducti, ubi exspectabant Redemptoris adventum, qui per sanguinem suae redemptionis inde eos liberaret. Terram promissionis vidit Moyses, nec intravit, quia lex adventum Christi et doctrinam Evangelii verbis et figuris praesignavit, sed neminem ad perfectum duxit. Partem omnis terrae, quam ex altissimo monte potuit videre. Vel omnem terram ostendit ei in spiritu. . etc. Nulli electorum parcit, et minima quoque peccata ulciscitur Deus etiam in amicis; unde: et addidit: Lege scilicet finita, quae servivit Domino in tempore suo, urbs destructa et altare, nusquam sacrificia, nusquam libamina, nusquam sacerdos vel pontifex. In monte mortuus est, in valle sepultus est, quia lex tempore suo gloriosa fuit: sed comparata Evangelio abscondita videtur et humilis; unde: Judaei autumant hoc factum, ne Judaei semper ad idololatriam proni mortuum colerent tanquam Deum; sed secundum allegoriam tempus et modum finiendi legis in sola Dei praescientia significat esse abscondita, nec profunditatem sapientiae Dei, vel secretum consilii alicui patere, quia incomprehensibilia judicia ejus, et investigabiles viae ejus. Si ab uno per naturalem ordinem usque ad quindecim singulorum numerorum summas conjunxeris, unum scilicet et duo et tria, et deinceps, centum et viginti fiunt. Quindenarius vero ex septem et octo conficitur, septem ad sabbatum refertur, octo ad circumcisionem, quia octava die circumcidebatur puer. Si vero ad Novum Testamentum respicias, habes septem dona Spiritus sancti, et in octavo resurrectionem Christi, centum et viginti ergo eos significant qui vel in Veteri Testamento Legis et Evangelii praecepta implere student. Hoc significat tam eum quam caeteros patres Veteris Testamenti post perfectionem mandatorum Dei, quae est in duobus praeceptis charitatis, per gratiam Christi et sanguinis redemptionem, aeternae quieti et futurae vitae aptos esse; quorum piae scilicet intentionis intuitus nubilo non fuit obscuratus, nec malitiae quia non est perturbatus tempestate vitiorum, ordo discretionis eorum centum et viginti sunt anni legislatoris quo numero confirmata est altitudo Salomonici templi. Primitiva quoque Ecclesia post passionem et resurrectionem, Dominique ascensionem hoc numero virorum gratiam Spiritus sancti accepit. Quindecim namque qui ex septem et octo constant, futuram vitam significant quae nunc geritur in sabbato animarum et perficietur in resurrectione corporum. In trigonum quoque quindenarius ductus, id est cum partibus suis adnumeratus, efficit centum et viginti. Apte ergo centenario et vicenario electorum beatitudo in futura vita signatur, et tertium domus Dei coenaculum consummatur, quia post fidelium labores, post requiem animarum plena Ecclesiae felicitas in resurrectionis gloria complebitur. Quia regnavit mors etiam in eos qui non peccaverunt ab Adam usque ad Moysen: ideo lacrymae prosequuntur ad inferos descendentem. HIERON., epist. ad Paulam. Non mirum si Moysi et Aaron, etc., usque ad sed intrinsecus esse, id est voluntati Domini ministrare. Hinc videtur orta consuetudo, ut fidelibus mortuis triginta diebus pietatis officia persolvantur. In Scripturis suis testimonium ei perhibuit dicens: etc. Deut. 18., unde: Joan. 5.. etc. Hoc ut fertur Esdras de suo adjecit, qui bibliothecam a Chaldaeis exustam divino sensu reparavit, et litteras quibus Judaei nunc utuntur invenit, unde et appellatus est. Quia Moyses omnibus prophetis Veteris Testamenti praestantior: unde Judaei arroganter dicunt: Joan. 9.. Sed postquam Dominus prophetarum incarnatus venit in mundum, omnis illa prior dignitas et umbra futurorum cessavit: quia Hebr. X; Joan. I; Rom. 10.. Scilicet Dominus. Et per hoc significatur quod amoto impedimento naturae per Christum anima munda separata ascendit ad Deum: et corpus quod sepelitur in terra remanet usque ad judicium. Ecclesiastes 12: Donec pulvis revertatur in pulverem unde erat, et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum. Quem reditum prosperum nobis concedat, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. . .
Copyright information for VulgGlossa