Deuteronomy 7

Septem gentes sunt septem principalia vitia, quae per Dei gratiam spiritalis miles exsuperans exterminare jubetur. Majoris numeri dicuntur, quia plura sunt vitia quam virtutes. In catalogo dicuntur septem nationes, in expugnatione sine numero ponuntur; sed, Numerosior enim est, quam Israel, populus carnalium passionum, qui multiplicatur de septenario fomite vitiorum. De gastrimargia, comessatio, ebrietas; de fornicatione, turpiloquia, scurrilitas, ludicra, et stultiloquia; de philargyria, mendacium, fraus, furta, perjuria, turpis lucri appetitus, falsa testimonia, violentia, inhumanitas, et rapacitas; de ira homicidium, clamor et indignatio; de tristitia, rancor, pusillanimitas, amaritudo, et desperatio, et pigritia; de acedia, otiositas, somnolentia, importunitas, inquietudo mentis et corporis, instabilitas, verbositas, et curiositas; de cenodoxia, contentiones, haereses, jactantia, et praesumptio novitatum; de superbia, contemptus, invidia, inobedientia, blasphemia, murmuratio, detractio, et alia plura. Haec cum majoris numeri sint quam virtutes, devictis tamen principalibus omnes quiescunt, et perpetua nece delentur. Quod autem hae pestes robustiores sint, in tentatione sentimus: fortius enim militat in membris nostris carnalium delectatio passionum, quam studia virtutum, quae summa cordis et corporis contritione acquiruntur. Harum gentium regiones possidemus, cum Israelis exercitu, id est virtutibus vitia superamus. Ut in corde nostro locum fornicationis castitas obtineat; locum furoris, patientia; locum tristitiae, salutaris laetitia; acediae locum incolat fortitudo; locum superbiae, humilitas, sic singulis vitiis expulsis loco eorum regnent filii Israel, id est, animae Deum videntes. Cum vero Abrahae de futuris loqueretur Deus, non septem sed decem gentes numerasse legitur, quorum terra semini ejus promittitur, abjectis scilicet idololatriis gentium, blasphemia Judaeorum, errore haereticorum, quibus ante notitiam Dei et gratiam baptismi, in spirituali Aegypto commorantur, subjecti sunt. Sed qui inde egreditur, et per gratiam Dei ad eremum spiritualem pervenit, ab impugnatione trium gentium liberatur, contra septem congreditur. etc. HIERON. de Nom. Hebr., tom. 3. Hethaeum, etc., usque ad id est, calcatum sive praesepe eorum. Abrahae permissum est quod decem delerentur: tunc enim decem erant, sed cum filii Israel transirent ad Jordanem, jam tres deletae erant. Filii enim Loth deleverunt gigantes; filii Esau Horraeos; Cappadocesve partem Hevaeorum. Spiritales nequitiae subtiliores sunt, et plus valent ad decipiendum, quam infirmitas hominum ad sustinendum. . Quaedam steriles apud Judaeos fuerunt, sed adeo paucae, ut ad comparationem fecundarum viderentur nullae. . etc. Non legitur alicubi in historia, quod crabrones vel vespas in hostes eorum Deus praemiserit. Sed per animalia aculeata timoris compunctiones designat, quibus hostes territos fugabat. . etc. Cavendum esse ostendit, ne forte, expulsis peccatis a carne nostra, insurgat spiritalis bestia, id est jactantia, superbia, vel vana gloria, quae difficilius exstirpantur quam carnalia vitia. Loth enim, qui in Sodomis continuit, in monte fornicatione pollutus est Gen. 19.. Expulso vitio statim virtus plantetur ne immundus spiritus redeat, et domum vacantem inveniat. Matth. 12.. RAB., GREG. Quibusdam majora bona Deus dat, nec minora concedit, ut semper animus eorum habeat unde se reprehendat, et dum perfecti esse appetunt nec possunt, minime se extollant in his quae habent, qui per se parva non habere valent. Hinc est quod fortes et potentes adversarios exstinxit Philisthaeos; et Chananaeos diu reservavit, ut in eis erudiretur Israel habens contra quos pugnaret, ne de majoribus devictis sese extolleret. Eadem ergo mens pollet ex virtute, lassescit ex infirmitate, ut dum quaerit quod habere non valet, quod habet humiliter servet. Superna quoque regio in civibus suis ex parte damna pertulit, ex parte fortiter stetit: ut electi angeli dum alios per superbiam cecidisse conspicerent, tanto robustius quanto humilius starent. Sic in unaquaque anima agitur, ut maxima lucra conferant, aliquando minima damnant. . , id est, a sursum ponendo, vel suspendendo, sicut donaria in templis suspendebantur, et ab eis qui dabant alienabantur.
Copyright information for VulgGlossa