Deuteronomy 8

. Ideo enim per quadraginta annos permisit eos affligi, ut cognoscerent quantae fragilitatis essent. AUG., quaest. 13. Hic apertius dictum est, etc., usque ad quod si dixisset, intelligendum erat, cognita faceret. Carnem Christi, qua refecti ad veram promissionis terram veniamus. Quadraginta annis manna comedimus, id est, toto tempore nostro, quod quatuor vicissitudinibus volvitur, Dominici corporis sacramento pascimur. etc. Spiritalis cibus commendatur, unde animae in aeternum victurae satiantur. Manna de coelo datum carnem Christi significat, qui ait: Joan. 6., quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. etc. Significat geminam naturae nostrae substantiam. Homo enim ex anima et corpore constat: corpus, quod ex terra est, terreno alitur cibo; anima vero vivit de verbo Dei; spiritum vero hominis vivificat spiritus Dei, si tamen homo est in corpore Ecclesiae, id est Christi, et in fide Filii Dei. Ideo addit: quia novi hominis conversatio in novitate vitae debet permanere, cujus pes non est subtritus, quia gressus operum ejus servatur illaesus: Psal. 1.. . Quae per Moysen post legem datam diversis temporibus populo praecepta sunt, quae in Exodo justificationes appellantur. Circumcisionem, ritus sacrificiorum. Unde Ambrosius super Epistolam ad Romanos: Triplex inquit lex est, prima pars de sacramento divinitatis; secunda congruit legi naturali, quae peccatum interdicit; tertia festorum legis, id est, sabbata, neomeniae, et circumcisio. . Genus aspidis quae Latine dicitur situla, quemcunque momorderit, siti perit; adeo parva ut cum calcatur non videatur. Cujus venenum ante exstinguit, quam sentiatur, nec tristitiam sentit moriturus. Mystice. Varii serpentes haereses sunt inter se quidem diversae, sed omnes mortiferae. . .
Copyright information for VulgGlossa