Ecclesiastes 12

Hinc usque ad finem capituli legitur tribus modis, scilicet de judicio, senectute, captivitate, et serviunt quaedam glossae quandoque duabus sententiis, quandoque vero inveniuntur secundum omnes sententias. etc. HIER. Sol convertetur in tenebras, etc., usque ad nubes et pluviae cessant ei. . ne videant lusus juvenum: omnia enim talia sunt eis importabilia. Quia non possunt dormire refrigescente sanguine, siccato humore quibus alitur sopor. HIER. Capparis renibus valet, etc., usque ad in adversitate vero desistunt a bono. Redit ad superiora, ubi ait: etc., simili fine sententiam concludit. Antequam revertaris in Babyloniam unde es egressus in lumbis Abrahae, et incipias in Mesopotamia conteri, unde profectus es. Post descriptionem humanae fragilitatis et mortis, pulchre quod proposuerat concludit: Quasi, noli luxuriari, noli delicias quaerere, cum scias te celeri fine transire et ad judicium festinare. . HIER. Ne videatur temere post legem per Moysen, ipso Deo praemonente, datam, nova praecepta cudere, dicit haec verba sapientium esse. . Quia diversorum diversas sententias, tanquam concionator, induxerat: hoc fine omnes conciliat, scilicet Hoc solum aiunt Hebraei in auctoritate habitum, quia hic intentionem suam ostendit, cum videatur in multis ad voluptates hortari. .
Copyright information for VulgGlossa