Esther 2

. Esther dicitur absconsa, Edissa, misericordiam consecuta. Haec est gentium Ecclesia, quae in abscondito cordis nutriens castitatem fidei, misericordiam et gratiam coram oculis Domini invenit, repudiata synagoga, quae in Osee vocabatur absque misericordia. Hanc nutrit Mardochaeus spiritualis, et adoptat in filiam qui est doctor gentium in fide et veritate, et est de stirpe Jemini, hoc est de stirpe Benjamin. Hanc Nabuchodonosor spiritualis et rex confusionis a naturali lege et cultu unius Dei in confusionem idololatriae transtulit, sed pietas divina ad viam veritatis per praedicatores revocavit. Id est, fideles animas Spiritu sancti gratia regeneratas atque dedicatas quae ejus sequuntur vestigia, fide, doctrina, et operatione, de quibus dicitur: Quia peccatorum labe et sordibus idololatriae per baptismum mundata, opprobrium pristinae iniquitatis non sustinuit ultra. . Quaecunque anima certat ad thalamum Christi properare, condignum a suis doctoribus accipit ornamentum, et quo magis se devotam ad agnitionem fidei, et exercitium operis praeparat, eo amplius a doctoribus instruitur, ut de competentium numero, ad sanctae Trinitatis integram fidem et confessionem ac perceptionem baptismi et unctionem chrismatis, ut coelesti sponso veraciter jungatur, accedat. Qui se ab Ecclesia per vitiorum sordes separaverit, merito in secundas aedes retruditur ubi concubinae regis morantur: quia sanae fidei casus descensum honoris meretur, nec habet ultra potestatem ad regem redire, nisi superna gratia visitatus, in pristinae statum dignitatis restituatur. Id est, transactis quinque aetatibus mundi, quibus patrum propago processerat, instabat sexta aetas veniente Redemptore, in qua gentium multitudo per Evangelium vocanda erat. . Non sufficit Christo primitivam sibi sociare Ecclesiam, sed per praedicatores de gentibus multitudinem acquisivit copiosam; unde: . etc. Possunt in duobus eunuchis schismatici et haeretici notari, qui fraudis et malitiae venenum corde gestantes, contra veritatem consiliantur ut eam credentibus auferant, et Christum, id est fidem Christi, in ipsis fidelibus interficiant: sed eorum iniquitatem sancti doctores manifestant, ut innocentes salventur, et illi justa ultione puniantur. . etc. Duobus Testamentis, in quibus scriptum est, quae justis praemia, quae injustis debeantur supplicia; unde: Et in Ezech.:
Copyright information for VulgGlossa