Esther 6

etc. In se mobilis permanens cursus temporum et actus omnium contemplatur, et nulla eum latet cogitatio cui omnia praesentia; unde Apostolus: Gesta Mardochaei memorantur coram rege; quia bona opera sanctorum doctorum nunquam oblivioni tradentur, sed in memoria aeterna erit justus. . Magistri Ecclesiae omnium virtutum cultu et decore sapientiae illustrati honorantur diademate regiae dignitatis, tanquam membra summi regis. Ascendunt super equum regium, id est, super populum fidelium in quorum cordibus residet rex angelorum; unde Habacuc propheta: His Aman specialis hostis populi Dei, licet etiam invitus praebet obsequium cum persecutores Ecclesiae coguntur eidem Ecclesiae reddere testimonium, non valentes occultare quod manifestum est. Haec mutatio dexterae Excelsi, qui si videbatur gloriosior, infra alios apparet vilior et inferior, secundum illud: Similiter Isaias ait: Sic Synagogae compressa est superbia, Ecclesiae humilitas exaltata. Sic persecutores fidei ad nihilum sunt redacti: confessores Christi in toto orbe exaltati. Caput in caudam, et cauda in caput versa est: . .
Copyright information for VulgGlossa