Exodus 17

etc. ORIG., hom. 11 in Exod. Omnes qui volunt pie vivere in Christo persecutionem patiuntur, ab hostibus impugnantur: agensque iter hujus vitae semper debet esse paratus et stare in castris. Unde profecta est omnis synagoga filiorum Israel de deserto Sin secundum castra sua per verbum Dei. Est una quidem Synagoga Domini. sed in quatuor castris dividitur, qui describuntur in Numeris circa tabernaculum Domini postia. Armatus ergo in castris Domini militans ne implices te saecularibus negotiis, et in castris Domini semper excubias agas, ut de te dicatur quia profectus es per verbum Domini de deserto Sin, et venis in Raphidim. Sin autem interpretatur; Raphidim qui bene exit de tentatione, venit ad sanitatem judicii. In die enim judicii sanus erit. Unde Apoc. 2: Venit ergo ad sanitatem judicii qui bene disponit sermones suos in judicio. Hic specialiter Sin una mansio accipitur ex his quinque quae fuerunt a mari Rubro usque ad montem Sina, quas Josephus nominatim describit. Generaliter enim omne desertum illud Sin vocatur sicut et Raphidim. HIERON. de Loc. Hebr., tom. 3. Est locus in deserto juxta montem Horeb. Sciendum est autem quod omnis eremus usque ad montem Sinai Sin vocatur, et ex tota provincia etiam locus unius mansionis nomen accepit, sicut et Moab tam urbis quam provinciae nomen est. In hac solitudine quinque sunt mansiones, Zuph, et eremus Sin, Alus, Depheca, Raphidim. Unde bene dicitur quia Unde patet plures mansiones unius regionis vocabulo demonstrari. . etc. ORIG., ubi supra. Alia littera: inquit, Suffecit dicere quia quid opus fuit addere Non est superflua adjectio. Sunt ergo diversae sites, et quisque habet propriam. Qui boni sunt, esuriunt et sitiunt justitiam Matth. 5.. Alii quoque dicunt: Psal. 41.. Qui vero sunt peccatores patiuntur non sitim aquae, non famem panis, sed audiendi verbum Dei. Sitivit ergo populus aquam, qui debuit sitire justitiam. Sed Deus eruditor infantium, magister insipientium, corrigit culpas et emendat errores, dicens ad Moysen ut sumat virgam, et percutiat petram, et educat aquas. Vult enim eos jam de petra bibere et proficere, et ad interiora mysteria venire. Murmuraverunt enim adversus Moysen, ideo jubet Dominus ut ostendat eis petram de qua bibant. Si quis enim est qui legens Moysen, murmurat adversus eum, et displicet ei lex secundum litteram, quia in multis non videtur habere consequentiam, ostendit ei Moyses petram, quae est Christus, ut inde bibat et sitim reficiat. Sed haec petra non dat aquas nisi percussa, percussa vero fontes producit: percussus enim Christus, et in cruce mactatus, Novi Testamenti fontes produxit. Unde Zach. 8: Nisi enim fuisset percussus, et exisset sanguis et aqua de latere ejus, omnes sitim verbi Dei pateremur. Unde: I Cor. 10.. ISID. Sitiens populus pro aqua murmuravit contra Moysen: ideo jubet Deus ut ostendat eis petrum ex qua bibant. Si quis autem legens Moysen murmurat adversus eum, et displicet ei littera legis, ostendit ei Moyses petram, quae est Christus, et ducit ad ipsam, unde bibat et sitim reficiat. . etc. Non solum Moyses ducit populum ad aquas, sed et seniores populi. Non enim sola lex Christum annuntiat, sed et prophetae et patriarchae et omnes majores natu. etc. AUG., quaest. 64 in Exod. Aaron, non Moyses, legitur flumen virga percussisse. Moyses enim eadem virga mare divisit, non flumen. Quid ergo sibi vult: An forte mare appellavit flumen? et quaerendum est exemplum hujus locutionis? An quod Aaron fecit, Moysi potius attributum est, quia per Moysen jubebat Deus quae faceret Aaron, et in hoc auctoritas, in illo ministerium? Unde: Christum, qui in cruce a Judaeis percussus est: cui accessit virga, id est, lignum passionis, ut fidelibus remaneret aqua. . etc. STRAB. Amalec fuit filius Ismael, a quo Amalecitae, qui et Ismaelitae sunt: ipsi sunt Saraceni. Interpretatur autem vel et significat diabolum, qui sanctos de Aegypto exeuntes, et ad terram promissionis tendentes, semper impugnat, et animarum sanguinem bibere desiderat. ORIG., hom. II in Exod. Describitur bellum cum Amalecitis factum. Antequam manducaret panem de coelo, et biberet aquam de petra, non dicitur pugnasse populus; sed dicitur ad eum: Est ergo quando Dominus pugnat pro nobis, nec permittit tentari supra id quod possumus, nec impares viribus sinit ad fortem venire congressum. Job quoque certamen tentationis suae jam perfectus implevit; et tu ergo cum coeperis manducare manna, panem coelestem verbi Dei, et bibere aquam de petra, cumque ad interiora doctrinae spiritualis accesseris, exspecta pugnam, praepara te ad bellum. etc. ORIG., ibid. Alia littera: etc. Hucusque beati nominis Jesu nunquam facta est mentio. Hic primum vocavit Moyses Jesum, et dixit ei: Moyses vocat Jesum, lex invocat Christum, ut eligat sibi viros potentes de plebe: non poterat Moyses eligere, sed solus Jesus, qui ait Joan. 15: Matth. 12.. Ipse est electorum dux et potentium princeps. Ipse confligit cum Amalec. Ipse enim intrat in domum fortis, et alligat fortem, et vasa ejus diripit. ORIG., ubi supra. Ascendit, inquit, Moyses non in verticem montis, sed in verticem collis. Servabatur enim ei tunc ascendere in verticem montis cum ascensurus erat Jesus, et cum ipso Moyses et Elias, et ibi transformandus in gloria. Nunc ergo velut nondum glorificatus de transformatione Jesu, non ascendit in verticem montis, sed in verticem collis. Et cum elevaret Moyses manus, superabat Israel. Moyses elevat manus, non extendit; Jesus, qui totum mundum, exaltatus in cruce, complexus est, dicit: Isa. 65.. Elevare manus, hoc est actus levare ad Deum, ut non habeat actus dejectos et humi jacentes, sed Deo placitos et ad coelum erectos. Elevat ergo manus qui thesaurizat in coelo. Ubi enim thesaurus, ibi oculus, ibi manus. Elevat manus qui dicit: Psal. 140.. Si ergo eleventur actus nostri, vincitur Amalec: unde Isa. 35: Si servat populus legem, elevat Moyses manus, et adversarius vincitur. Si non servat legem, invalescit Amalec. Quia igitur nobis pugna est adversus principes et potestates mundi hujus rectores tenebrarum, si vis vincere, eleva manus, id est, actus, conversatio tua non sit in terris, sed in coelis. Eleva et tu manus in coelum ad Deum, imple mandatum Apostoli: I Thess. 5.; et tunc fiet quod scriptum est, quia sicut ablingit vitulus in campis herbam virentem, ita ablinget populus hic populum qui super terram est; ubi inducitur quia populus Dei non tam manum et armis quam voce et lingua pugnabat, et oratione inimicos prosternebat. Eleva ergo actus, insta orationi: haec Christiani pugna est, quae superat inimicum. Puto autem per hanc figuram duos populos significari, quorum unus ex gentibus elevat manus Moysi, et in sublime tollit ea quae scripsit et intelligentiam eorum, ut sic vincat; alius vero, id est, Judaicus populus, non elevat manus Moysi a terra, nec altum aliquid nec sublime in eo intelligit, et sic ab adversariis vincitur. etc. AUG., quaest. 65. Nunc virga Dei dicitur, quae primum dicta est Aaron, postea dicitur Moysi. Sicut dicitur spiritus Eliae qui est Spiritus Dei, cujus particeps Elias dicitur; et Dei justitia, quae nostra est. Unde: ignorantes Dei justitiam, volentes suam statuere Rom. 10., id est, tanquam a se sibi praeparatam. . etc. STRAB. Quia cum lex mystice intelligitur, passio Christi spiritualiter pensatur, diabolus vincitur et fugatur. Cum autem remittuntur manus, id est, praecepta legis minus studiose exercentur, hostis victor insequitur. etc. GREG., homil. 33 in Evang. Moyses sedit in lapide, etc., usque ad quos etiam juste illa damnat, ipse misericorditer liberat. . etc. RAB. In hoc significat quod omnipotens Deus per legem quam significat Moyses, et de Christo pronuntiat deleat memoriam spiritualium hostium. Unde psal. 19: etc. Omnes diaboli victores in cordibus suis debent aras fidei aedificare, in qua spirituales hostias offerant. .
Copyright information for VulgGlossa