Exodus 9

etc. PROCOP. Primi inter jumenta computantur equi, qui sunt mendaces seu falsi ad salutem. Deinde jumenta immunda, quae nec ungulas findunt, nec ruminant, currui tamen junguntur. Deinceps cameli, qui quamvis propter ruminationem quasi mundi reputentur, tamen quia eorum ungula non sulcatur, censentur immundi. Verumtamen partim mundae partim immundae conditionis cameli perhibentur. Caeterum quia haec plaga, ut parum noxia propter vilitatem immundorum animalium credebatur, transit ad boves, dehinc ad placidissimum animalium, ovem. ORIG., hom. 4. Quinto loco animalium nece vel pecudum Aegyptus verberatur. In quo vecordia vel stultitia mortalium arguitur, qui tanquam irrationabilia pecora cultum et vocabulum Dei imposuerunt figuris, non solum hominum sed pecudum ligno et lapidibus impressis: Ammonem Jovem in ariete venerantes, Anubim in cane, Apim in tauro, et caetera portenta deorum, quae Aegyptus miratur, ut quibus cultum credebant esse divinum, in his viderent miserandum supplicium. RAB. in Exod., tom. 2. Quintum praeceptum est: etc., usque ad attende plagam: si pecus es, saltem mori time. . etc. AUG., quaest. 30. Si pecora Israelitarum morerentur, videretur causa competens quare cor ejus gravaretur ad contemptum Dei, tanquam si magi ejus pecora Israelitarum occidissent; sed unde debuit ad timendum vel credendum moveri, ingravatum est, et illa ingravatio etiam hucusque progressa est. etc. AUG., quaest. 31. Alia littera: etc. Superiora signa virga fiebant, quam non Moyses, sed Aaron extendebat super aquam, vel ad terram percutiebat. Nunc vero interpositis duobus signis, de cynomyia scilicet et mortibus pecorum, ubi nec Aaron nec Moyses aliquid manu operantur, dicitur ut Moyses favillam spargat in coelum; ambo jubentur sumere, sed ille spargere non in terram sed in coelum: tanquam Aaron qui datus erat ad populum terram percutere deberet, vel in aquam sive in terram manum extendere; Moyses vero, qui erat in his quae ad Dominum, favillam jubetur spargere. Quid duo illa superiora signa, ubi nec Moyses nec Aaron aliquid manu operantur? Quid sibi vult ipsa diversitas? Neque enim nihil. RAB. Sextum praeceptum: sexta plaga, pustulae in corpore, vesicae bullientes et scatentes, incendia vulnerum et favillae fornacis. Ardent enim homicidae ira, insania. Si posses videre animas homicidarum, plus plangeres eas quam putrescentia corpora ulceratorum. ORIG., ibid. cum fervore in sexto verbere producuntur. In ulceribus dolosa purulentaque malitia arguitur; in vesicis tumens et inflata superbia: in fervore, ira et furoris insania. . etc. ORIG., ibid. Nota quia in sexta plaga non dicitur, Induratum est cor Pharaonis, sed aliquid terribilius additur; scriptum est enim etc. Rursus in septima cum grando et ignis Aegyptum vastat, induratur quidem cor Pharaonis, sed non a Domino. In octava vero, ubi locusta producitur, dicitur Dominus indurare cor Pharaonis. Et in nona cum tenebrae palpabiles fiunt, tandem vero cum, exstinctis primogenitis, Israelitae discessissent, ita dicitur: Sed et cum Moyses de terra Madian ad Aegyptum mittitur et praecipitur ei facere prodigia, additur: etc. Hinc primum dictum est a Domino: etc. Secundo quoque, enumeratis principibus, Israel dicitur: etc. Non frustra facta est ista varietas, ut nunc dicatur Dominus indurasse cor Pharaonis, nunc sponte esse induratum. Video Paulum tanquam intelligentem quid differat, induratum esse cor Pharaonis, et indurasse Dominum cor Pharaonis dicere Rom. 2: etc. Hic sine dubio eum qui sponte induratus est, culpat. Alibi vero, velut quaestionem super hoc proponens, dicit: etc. Addit etiam his: Rom. 9.. Per quod de eo qui a Domino dicitur induratus, non tam quaestionis solutione, quam apostolica auctoritate respondit, pro incapacitate auditorum, sicut alibi ait II Cor. 12.: Unde in sequentibus eum qui non tam studiorum merito quam sciendi cupiditate secretioribus se quaestionibus curiosius [curiosus] immergit, deterret dicens Rom. 9: RAB. Septimum praeceptum: septima plaga, grando in fructibus. Nemo enim habet injustum lucrum sine justo damno. Dum furaris, acquiris vestem, amittis fidem: lucrum visibile, damnum invisibile: lucrum de tua caecitate, damnum de Domini nube. Qui enim malo desiderio forinsecus furantur, de judicio intrinsecus grandinantur, et ager cordis eorum devastatur. . etc. AUG., quaest. 32. Haec verba Apostolus posuit, etc., usque ad ad eorum utilitatem ergo Pharao est servatus. . etc. ORIG. Hucusque per errorum suorum figuras mundo supplicia temperantur: post haec veniunt verbera de supernis. etc. AUG., quaest. 35 in Exod., tom. 3. Hoc non tam indignanter quam misericorditer praemonere videtur Deus, etc., usque ad quoniam mortem pecorum minatus est Deus, quamvis id Scriptura tacuerit. PROCOP. Caeterum providentia divina factum est ne jumenta interirent omnia. Nam opus erat jumentis quae traherent currus quibus Pharao postmodum insecuturus erat fugientes, ut eos in solitudine trucidaret. Verum divina providentia aliter totum gubernavit negotium. . etc. PROCOP. Admonendus est hoc loco lector, Mosem non juberi omnia miranda facere virga, sed saltem quaedam: quaedam quoque praedicere, ut culices et jumentorum interitum: quaedam manuum ministerio peragere, ut dum accipit fuliginem de camino et grandinem concitat. Sed quae horum est causa? Ne vulgus opinetur magica superstitione virgam esse factam, et ipsi mirificos illos effectus assignarent. etc. ORIG., ubi supra. Illud quoque notandum, quod quaedam verbera inferre dicitur Aaron Pharaoni vel Aegypto, quaedam Moses, quaedam vero ipse Dominus. In prima enim plaga, ubi aquas vertit in sanguinem, elevat Aaron virgam et percutit aquam. In secunda percutit aquas et educit ranas. In tertia extendit manum et percutit virga pulverem terrae et fiunt sciniphes. In quarta dicitur Dominus fecisse, ut veniret cynomyia. In quinta quoque cum exstinguuntur pecora, dicitur fecisse verbum hoc. In sexta vero Moses aspergit favillam, et fiunt ulcera et vesicae. In septima elevat manum in coelum et fiunt voces et grando scilicet, etc. In octava similiter extendit manus in coelum, et Dominus inducit ventum, et adducit locustas. Sed et in nona extendit manum in coelum, et fiunt tenebrae et caligo. In decima vero finis et perfectio totius operis ministratur a Domino. Sicut enim dicitur: IDEM. Est alia observanda differentia: in prima enim plaga cum aqua vertitur in sanguinem, nondum dicitur Mosi ut intraret ad Pharaonem, sed, etc. In secunda vero, constanter et fideliter ministrata prima, dicitur ad eum: etc. In tertia vero sciniphes inferuntur, magi cedunt confitentes, quia In quarta vero vigilare jubetur Moses mane, et stare contra Pharaonem procedentem ad aquas, cum cynomyia replentur Aegyptiorum domus. In quinta cum pecora delentur, ad Pharaonem intrare jubetur. In sexta contemnitur Pharao, nec dicitur quod intraverint Moses et Aaron ad eum, quia facta sunt ulcera et vesicae cum fervore etiam super maleficos, et non poterant resistere Mosi. In septima vigilare jubetur valde mane, et stare contra Pharaonem, cum grandinem et ignem producit et voces. In octava intrare praecipitur ad eum cum locusta producitur. In nona rursus contemnitur Pharao, et Mosi [Moses] praecipitur ad coelum extendere manus, ut fiant tenebrae palpabiles: nec intrat, sed vocatur ad Pharaonem. Similiter in decima, cum primitiva delentur, et cogitur cum festinatione exire de Aegypto. etc. ID., homil., 4. Vide temperamentum divinae correctionis: non cum silentio verberat, sed dat voces, et doctrinam coelitus mittit, per quam possit mundus castigatus culpam suam agnoscere. Dat grandinem per quam tenera vastantur adhuc nascentia vitiorum. Dat et ignem, sciens esse spinas et tribulos quos debebat depasci, de quo dicit Dominus Luc. 12: Luc. 12.. Per hunc ignem incentiva voluptatis et libidinis consumuntur. IDEM. Sunt alia multa observanda, in quibus divina indicatur sapientia. Primo enim non flectitur Pharao cum aqua in sanguinem vertitur. In secundo parum molliri videtur: etc. In tertio magi cedunt, dicentes: etc. In quarto per cynomyiam verberatus, dicit: etc. In quinto, ubi neces pecudum esse dicuntur, non cedit, sed amplius induravit. Similiter in sexto super plaga ulcerum. In septimo vero, cum grandine vastatur et ignibus, etc. In octavo cum locustis urgeretur, festinanter vocavit Mosen et Aaron dicens: In nono, cum tenebris suffunditur, vocat Mosen et Aaron, dicens: In decimo, cum primitiva exstinguuntur, vocat eos nocte et dicit: etc. Et adjungit: Non possunt haec explicari nisi eodem spiritu quo gesta sunt, quia, secundum Apostolum I Cor. 14., spiritus prophetarum prophetis subjectus est; non ergo quibuscunque ad explanandum dicta prophetarum, sed prophetis dicuntur esse subjecta. . etc. AUG., quaest. 35 in Exod. De fragore coeli et grandine exterritus erat Pharao. Unde rogabat Mosen ut oraret pro eo, confitens iniquitatem suam et populi sui. Sed Moses alium timorem quaerebat. Facile enim est poenam timere: sed non est hoc Deum timere, illo scilicet pietatis timore, de quo Jacob dicit: Gen. 31.. . .
Copyright information for VulgGlossa