Ezra 8

etc. BEDA, in Esdram. Diligenter principes qui secum de Babylone ascenderunt, enumerat, etc., usque ad id est, ex eorum vita quos docuisti, gloriostor eris in regno Dei. . BEDA., ibid. Nomen hoc loci non alibi me legisse memini, etc., usque ad copiam sibi ministrorum domus Dei providit per quos Jerosolymam veniens quae in templi usus necessaria sunt perficeret. . ID., ibid. Mare Caspium secundum Orosium, etc., usque ad quibus adjunctis Esdras in exercitu suo mille septingentorum prope virorum summam habuisse reperitur. . BEDA, homil. 8. Datur nobis exemplum jejunandi et orandi, etc., usque ad et sic oret, nec prospere eventura quae postulat, dubitet. . ID. in Esdram, tom. 2. Per argentum, et aurum, et vasa quae de Babylone Jerosolymam mittuntur, etc., usque ad et per successores eorum usque ad finem aedificanda est. ID., ibid. Distat inter haec vasa quae Esdras cum sacerdotibus Jerosolymam offert, et ea quae Zorobabel et Jesus obtulisse referuntur: quia illa de templo Domini translata sunt in Babylonem, et translata sunt in Jerusalem: haec in Babylonia facta, sed devotionis gratia Jerosolymam missa a rege vel principibus Persarum, vel etiam a populo Israel, qui in illis partibus morabatur. Illa ergo vasa significant eos qui post acceptam notitiam et sacramenta fidei, post inchoata virtutum opera, decepti a diabolo rapiuntur in confusionem eorum, sed Christi gratia revocantur ad salutem: haec autem illos qui cum peccato primae transgressionis nati, per lavacrum regenerationis sacerdotum ministerio expiati, Ecclesiae filiis aggregantur. . Oportet doctores Ecclesiae nunquam oblivisci sanctimoniae, quia a Domino sunt consecrati per Spiritum sanctum in die redemptionis, ad quam suscipiendam etiam auditores instituant, ut qui jam Domino oblati sunt per rudimenta fidei, etiam per eorum qui in fide praecesserunt exempla et monita magis confirmentur, et supernae civitatis introitu digni efficiantur. Vigilandum est sacerdotibus, ne qua de sibi creditis animabus, id est, vasis Domini pereat: sed integro numero ad sanctae virtutis aedificia perducantur. Eos scilicet, quos superna dispositio vobis commisit, tales instruendo et docendo exhibeatis, qui irreprehensibiles inveniantur, et apti thesauro aulae coelestis, id est, sedibus aeternae pacis et lucis, et hoc non judicio quorumlibet qui falli possunt, sed apostolorum et eorum qui cum Domino sunt judicaturi. Hi enim merito sunt principes sacerdotum et Levitarum et duces familiarum Israel, id est, virorum vel animarum Deum videntium intelliguntur, de quibus dicitur: Psal. 44.; et alibi: BEDA, ibid. Omnia sunt plena mysteriis, etc., usque ad qua adjuti animas fidelium ad societatem electorum et arcem vitae perfectionis quasi vasa sancta ad templum Domini efficacius transferamus. . ID., ibid. Tres dies manetur in Jerusalem, etc., usque ad quasi post gaudium triduanae mansionis in Jerusalem ob donaria et vasa pretiosa quae obtulerunt, amplius honorantur. . ID., ibid. Hoc fit cum doctores studiose vitam examinant subditorum, etc., usque ad ut digna in coelis donetur retributione. ID. Magna devotio et religio ostenditur, cum pervenientes ad templum primo omnium holocausta offerunt, non tantum pro seipsis, sed etiam pro omni Israel, id est, pro eis qui jam domum reversi fuerant, et pro eis qui adhuc exsulabant. Mystice autem illi veraciter et perfecte captivitatem diaboli, qua peccando tenebantur, poenitendo evaserunt, qui se fixa intentione divino servitio subdunt, qui totos se ab infimis abstractos, flamma coelestis desiderii accendunt. Hoc est enim holocausta, id est, tota incensa sacrificia Domino offerre, nihil nisi ejus voluntatem in omnibus cogitare vel facere. etc. Non tantum pro se. Perfectae mentis indicium est, cum quis pro omni Israel immolat, id est, pro generali fidelium sospitate, quasi unitatis et fraternitatis memor supernae pietati supplicat. AUG. Ornando variis donariis, quae rex et consiliarii et principes ejus miserant, ministros quoque et sacerdotes illius ab omnibus angustiis liberando. Mystice. Populus et templum Dei unam et camdem Ecclesiae figuram tenent, quam levat Esdras et filii transmigrationis ablatis de Babylone sacris vasis, cum praedicatores aggregantes ei juvante Domino novos credentium populos, honorabilem eam omnibus et terribilem exhibent. Item cum eos quos exemplis in bona conversatione instituere vel verbis usque ad coelestium perceptionem praemiorum promovent, vel provehunt: levant populum in domum Dei, quia magnum et manentibus in superna patria, et peregrinantibus adhuc in terra electis gaudium faciunt. BEDA in Esdram, lib. 2, tom. 2. Haec autem transgressio in Malachia propheta manifeste descripta, etc., usque ad referunt causam ad principem, id est, archiepiscopum, cujus auctoritate expietur flagitium. Mystice autem uxores alienigenae, haereses et superstitiosas philosophorum sectas significant, quae cum in Ecclesiam incaute admittuntur, semen sanctum catholicae veritatis et purae actionis errore contaminant. Peccata quoque omnia quibus ethnici polluuntur, dum Christiani non erubescunt imitari, quasi per uxores alienigenas degenerant a semine verbi Dei, quo fuerant generati, secundum illud: etc. Jac. 1., et quasi profanam de filiabus exterorum sobolem procreant, dum illecebras errantium secuti, perversos ex eis actus ad cuncto rum notitiam proferunt. BEDA., ibid. Notandum est quod abducto Israel in captivitatem, etc., usque ad principes qui corrigere debuerant primos errasse fatentur.
Copyright information for VulgGlossa