Galatians 1

Galatae sunt Graeci. Hi verbum veritatis primum ab Apostolo acceperunt. Sed post discessum ejus tentati sunt a falsis apostolis, ut in legem et circumcisionem verterentur. Hos Apostolus revocat ad fidem veritatis, scribens eis ab Epheso. Nomine officii terrorem incutit. Subaudi apostolis, ut quidam electi et missi a Judaeis pseudoapostoli. Sed per Jesum jam suscitatum. Qui non ut homo homines paulatim, sed totum simul per spiritum docuit: ut per hoc sit major, per quod videbatur minor. Caeteri enim apostoli videbantur esse majores: quia priores. Iste minimus, quia novissimus. Sed inde apparet dignior: quia priores constituti sunt per Christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem. Novissimus vero Paulus per Christum jam totum Deum, id est ex omni parte immortalem. Dolentes fratres Christiani sunt de vestra seductione, testes veritatis meae, quibus vos oportet credere, et non paucos, sed omnes. Quem injuriose aequatis legi, dum ipsum non sine lege ad salutem sufficere asseritis: sicut legem sine eo: sed ab ipso sine lege gratia est et pax. Id est, sponte obtulit: quia non est alius qui potuit aperire librum, nisi leo de tribu Juda. Quia non erat hostia alia digna pro peccatis nostris delendis, quod est initium salvationis. Quem ergo locum habet lex? Quasi: Nullum penitus. Id est de conformitate mundi, qui nos allicit. Tanto plus capit, cum aeterna non videantur. Hoc dicit non quod mundus iste creatus a Deo sit malus, sed quia in eo fiunt mala. Et hoc sensu dicitur: Saltus, qui pleni sunt latronibus, et gladius, quo cruor effunditur, et calix, in quo venenum temperatur, mala dicuntur: quia non solum tempora, sed etiam loca et instrumenta malorum traxerunt infamiam quae in eis fiunt. Quasi: Haec testantur praesentes boni, et futuri testabuntur. In hac praelibavit et commendationem sui, et quid possit gratia Dei, et quod lex nihil confert. De destructione legis consequenter agit Apostolus. Et de levitate eos reprehendit, quod ab Evangelio indiscrete transierunt ad legem. Et quia Galata, dicitur, congrue ex ipso nomine reprehensionis occasionem sumit. Et cum haec praedicta bona sunt ex Christo, miror quod bene instructi prius, sic, tam vehementer et tam brevi tempore, transferimini, etc. . etc. Bonus angelus potest intelligi, non quod hoc contingat, sed adeo certus est de veritate Evangelii sui, quod si etiam angelus aliud nuntiaret, non crederet, sed anathematizaret. AUG. Attende. Non ait: Plus quam accepistis. Nam si illud diceret, sibi ipsi praejudicaret, qui cupiebat venire ad quosdam, quibus ipse scribebat: sicut ad Thessalonicenses, ut suppleret quae illorum fidei deerant. Sed qui supplet, quod minus erat addit; non quod inerat, tollit. Qui autem praetergreditur fidei regulam, non accedit in via, sed recedit a via. Quare hoc? Quia aliud evangelizans, de privato vult fluere, non de medio. Et cum hoc homo carnali nebula praepeditus, et a fonte communi ad propriam suam falsitatem reductus possit facere, nunquid et angelus? Vere si angelus de proprio fluens in paradiso non esset auditus, non praecipitaremur in mortem. Media aqua posita erat omnibus praeceptum Dei. Aqua quodammodo publica erat, et sine fraude, sine labe, sine coeno fluebat. Sed venit angelus de coelo lapsus serpens factus, quia insidiose jam venenum spargere cupiebat, et emisit venenum. De proprio locutus est, de suo: Gen. 3.. Et illi appetentes quod non erant, amiserunt quod acceperunt. Hoc verbum pro maledicto ponitur, et vulgo dicitur devotio. Nam devotare se quemque nemo fere dicit, nisi se maledicens. Unde illud: Num. 21.. Hinc tractum est ut anathema detestabile aliquid et abominabile videatur, ut nihil inde victor in usus suos auferret, sed totum in poenam luendam votavit: hoc erat anathematizare, quod vulgo dicitur devotare. Origo autem hujus verbi est in Graeca lingua ab his rebus quae votae et persolutae, id est promissae et redditae sursum ponebantur in templis: et est dictum: id est sursum ponere. A majore infert. Quandoquidem nos vel angelum excommunicarem magis pseudo excommunicandi sunt. Dicit modo quia olim dum dixit hominem ex lege justificari, hominis gloriam inutilem, gratiam Dei praedicavit. Innuit hic etiam hoc facere illos seductores, ut laudarentur a Judaeis, quos non timet offendere Paulus pro gloria Christi, qua veniente cessat lex. Hinc quidam putant sufficere conscientiam, ut parum quid de eis existimet alius, curent; sed conscientia coram Deo est necessaria conversatio coram proximo; quae si negligentius agitur, laedit exemplo. Unde alibi: II Cor. 10.. Item: II Cor. 8.. Item: Matth. 5.. Item: etc. Ergo contra temerarios judices, detractores, susurrones, murmuratores, quaerentes suspicari quod non vident, quaerentes etiam jactare quod non suspicantur, sufficit conscientia. Nec in aliis quibus placere volumus quaeramus nostram gloriam, sed eorum salutem, ut non nos, sed Deum laudent, qui tales fecit; unde: ubi illos arguit qui ita ventilant opera sua, ut finem operum suorum laudem hominum ponant, eamdemque laudem quasi pro mercede operum suorum computent. . Quasi dicat: Qui prius in illis legalibus tantum valui, jam illa reliqui, ideoque vos meo exemplo ab his recedite. Quasi dicat: Tunc apparet me non didicisse, sed nec post. Unde de Jeremia legitur: Jerem. 1.. Qui ergo praescit futuros antequam sint, quoscunque vult nasci, facit ut sint, et jam natos quos vult per gratiam vocat ut justi sint, sicut Paulum vocavit per gratiam, ut annuntiaret Christum. Mater, Synagoga; uterus ejus et secretarii ejus sunt Pharisaei, de numero quorum separatus est. . .
Copyright information for VulgGlossa