Genesis 14

Interpretatur et est rex Sennaar, quae vel interpretatur. Hic significat haereticos, qui ad casum tendunt, et verbis dolosis fetidum sensum evomunt. vel interpretatur: stultitiam gentilium significat, qui iniquitate ebrii creaturam pro Creatore colunt, et saeculi illecebris volvuntur. interpretatur, qui est rex Elam, id est, hypocrisim significat, quae licet vana sit et perniciosa, tamen decora in superficie videtur, sed in futuro quid fuerit apparebit. vel qui est rex gentium; avaritiam significat, quae sagax et versuta multos sibi subjugat. etc. Hi quatuor reges figurant quatuor principalia vitia, quatuor virtutibus principalibus contraria; quae quinque sensus per quinque reges significatos subjugare nituntur, per concupiscentiam carnis, per concupiscentiam oculorum, per ambitionem saeculi. HIERON. Hebraice dicitur. Tradunt Hebraei hanc alibi dici, et quod tertio terrae motu absorpta sit. Et ex eo tempore quo Sodoma et Gomorrha, Adame et Seboim divino igne sunt subversae, illa nuncupetur. Segor enim transfertur in parvam, quae Syra lingua dicitur. Vallis autem Salinarum, in qua fuerunt putei bituminis, post Dei iram et sulphuris pluviam, in mare Mortuum versa est. quod a Graecis stagnum Asphalti, id est bituminis, dicitur. Mystice. Quatuor reges quinque superant, dum contrariae potestates quinque sensibus corporis abutentes vitiis illaqueant et captivant. Allegorice. Tales reges superant primum Bara, qui interpretatur vel et est rex Sodomorum, id est vel cum eis qui in vetusta malitia perseverant, more pecudum caecitatem libidinis sequi persuadent. Vincunt et Bersa, id est regem Gomorrhae, id est populi tumentis et seditiosi, cum eos qui curis saeculi angustiantur ac nefas rapinae agere non formidant, obruunt et prosternunt. Vincunt quoque Sennaab regem Adamae, id est cum eos qui terrena tantum sapiunt in luxuria permanere hortantur, ut dicant: Vincunt Semeber, qui interpretatur et est rex Seboim, id est cum per iracundiam et invidiam incautos decipiunt; unde Job 5: Regem quoque Bale vincunt, cum pusillanimes in desperationem mittunt; Bale namque interpretatur vel ad hoc maxime diabolus certat ut post lapsum peccati in desperationem mittat. . etc. Duodenarius superfluus est numerus. In qua superfluitate serviunt quinque sensus nostri vanae superstitioni, quam significat Chodorlahomor, et quatuor vitiis sibi adjacentibus; et recedere volentes gravem persecutionem patiuntur, et saepe superantur. . HIERON. Alia editio habet, etc., usque ad quia ibi populum Deus judicavit. etc. Nomina locorum et gentium significant carnaliter viventes, quos facile vitia vincunt. . LXX, quia scilicet de Mesopotamia veniens transito fluvio Euphrate, sedem posuit in terra Chanaan. Unde Jesus Nave: etc. ISID. Mystice. Similiter fides nostra cum firmata est Spiritu principali, quinque sensus corporis quasi quinque reges subjicit, verbo Dei triumphans de homine exteriori. Ille in trecentis decem et octo adversarios debellavit, quia nos in sacramento crucis, quam littera significat, quae trecenta significat, quinque sensus carnales, nos antea variis vitiis captivantes, superamus. Decem et octo, ex ternario et senario multiplicatus, fidem Trinitatis et perfectionem significat operis quibus virtutum contra vitia plena victoria perficitur. STRAB. Allegorice. Bellum Abrae cum quatuor regibus significat bellum virtutum et vitiorum. Pater ergo fidei, et prima via credendi, pro fratre suo Lot dimicavit et vicit, non in multitudine exercitus, sed in trecentis decem et octo expeditis vernaculis. Sic quisque pro anima sua contra spirituales nequitias bellum gerat cum trecentis decem et octo vernaculis, id est, cum auxilio sanctae crucis: enim littera, quae habet figuram crucis, trecenta exprimit. Dan autem unus est de fontibus Jordanis; alter enim Jor vocatur, quod interpretatur duobus ergo fontibus, qui non procul a se distant, in unum rivulum foederatis, Jordanis appellatur. . etc. HIER. Nunc aiunt Hebraei esse Sem filium Noe, et computatione annorum ostendunt eum usque ad Isaac vixisse: et omnes primogenitos a Noe usque ad Aaron pontifices fuisse. Salem vero postea dicta est Hierusalem; Apostolus memorans Melchisedech, refert ad Christum, et per eum ad Ecclesiam gentium, quia gloria capitis ad membra refertur. Quoniam benedixit Abrae circumciso, et in eo Levi, et sic Aaron, de quo postea sacerdotium. Ex quo vult colligere sacerdotium Ecclesiae habentis praeputium benedixisse circumciso sacerdotio Synagogae. Quia autem ait: ministerium nostrum veri ordinis signatur, non per Aaron irrationalibus victimis immolandis, sed oblato pane et vino, id est, corpore Domini et sanguine consecrari. STRAB. Melchisedech, qui interpretatur et dicitur Christum significat, per quem reconciliati sumus, et qui in fine saeculi juste judicaturus est. . ISID. Sciens ergo patriarcha, etc., usque ad partim stipendia legitime pugnantibus debita non abnegans. . etc. Utitur enim aliquando fides testimoniis infidelium; unde Apostolus ad Titum 1: sed ad utilitatem fidelium.
Copyright information for VulgGlossa