Genesis 28

etc. AUG., Q. in Gen. Quod habent Latini codices: etc., Graeci habent: etc., ut intelligatur etiam Isaac intellexisse quod Esau de morte fratris cogitavit. ISID. Jacob fugiens dolos fratris, relicta domo patria, et parentibus, vadit in regionem longinquam, ut accipiat uxorem. Similiter Christus, relictis parentibus secundum carnem, id est Judaeis, et patria, id est Hierosolyma, et omnibus Judaeae regionibus, abiit in gentes, ut acciperet sibi Ecclesiam, secundum illud Oseae 2: etc. . etc. GREG., lib. V Moral., c. 11, tom. 1 In itinere dormire, etc., usque ad etc. ISID. Dormitio Jacob in itinere, mors Christi in cruce. Lapis capiti suppositus, Christus est secundum humanitatem, quem Jacob unxit, ut Christus signaretur, enim Grece, Latine. Caput autem Christus Deus. Lapis ergo capiti Jacob suppositus, signat humanitatem Christi conjunctam Deo assumenti. , caput Christi Deus I Cor. 11 etc. GREG., Regist. l. 1, ep. 24 Jacob praedicatores signat qui non solum caput Ecclesiae, id est Christum contemplando appetunt, sed ad membra illius miserando descendunt: quod angeli ascendentes descendentesque demonstrant. Hinc Moses crebro tabernaculum intrat, et exit; et qui intus ad contemplationem rapitur, foris infirmantium negotiis urgetur; intus arcana considerat, foris onera carnalium portat. Qui de dubiis semper ad tabernaculum recurrit, coram testamenti arca Dominum consulit, exemplum rectoribus praebens, ut cum foris ambigunt quid disponant, ad mentem quasi ad tabernaculum redeant, et velut coram testamenti arca Dominum consulant, de quibus dubitant, apud se intus sacri eloquii paginas requirentes. Moraliter. In itinere dormire est in via hujus saeculi ab impedimento actionum saecularium quiescere. Jacob dormiens angelos vidit: quia illi divina conspiciunt, qui ab appetitu temporalium rerum oculos claudunt: quos bene clausos diabolus aperuit dicens: Gen. 3 etc. ISID. Angeli per scalam ascendentes et descendentes, evangelistae sunt et praedicatores Christi, ascendentes ad intelligendam Divinitatem; omnem creaturam excedentes, ut inveniant in principio Verbum apud Deum, per quem omnia facta sunt. Descendentes ut inveniant eum, etc. In illa etiam scala a terra usque ad coelum, a carne usque ad spiritum: quia in illa carnales proficiendo, quasi ascendendo spirituales fiunt. Ad quos lacte nutriendos spirituales descendunt, quia non possunt eis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Ipse est sursum in capite, ipse deorsum in corpore suo, id est Ecclesia; ipse scala, qui ait Joan. 14: etc. Ad ipsum ascenditur, ut in excelsis intelligatur: et descenditur, ut in membris parvulis nutriatur; per illum se erigunt, ut sublimem exspectent: et humiliant, ut eum sublimiter et temperanter annuntient. etc. Mystice designat mandatum divinitatis ad humanitatem Christi directum, cui terra, id est, Ecclesia, promittitur; et semini illius, id est Christiano populo. Unde psalm. 2: . etc. Quisquis post torporem inertiae evigilaverit, et per exercitium boni operis vere exsurrexerit, in Ecclesia supereminentem gratiam Dei et introitum regni coelestis intelliget. . etc. AUG., Q. in Gen., tom. 3 Quod Jacob, in titulum, et superfudit oleum, nihil fecit idolol triae simile: quia non vel tunc vel postea frequentavit lapidem adorando aut ei sacrificando; sed signum fuit et prophetia pertinens ad unctionem, unde Christus dicitur. etc. HIER., de locis Hebraicis. Ab eo quod dictum est, etc., loco nomen imponit Bethel, id est qui ante Luza vocabatur, id est, vel Unde ridicule quidam verbum Hebraicum nomen urbis esse putant: cum interpretetur Ordo ergo iste est lectionis: Vocavit nomen illius loci Bethel, et prius Luza vocabulum civitatis. Antiquae vero scripturae verbo vel plenae sunt, quod nihil significat nisi vel vel vel etc. . etc. Prophetia est domus Dei ibi futurae, ibi et ipse rediens Deo sacrificavit.
Copyright information for VulgGlossa