Genesis 3

etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt. c. 2, 3, tom. 3 Alii, translative dictum. Quidam codices habent non proprie, sicut in bono solet accipi sapientia Dei, vel angelorum, vel animae rationalis, etc., usque ad sed potestas a Deo. etc. STRAB. Sic diabolus loquebatur per serpentem ignorantem, sicut per energumenos vel fanaticos: quemcunque enim arripit, intellectum et rationem tollit. Spiritus vero bonus quoscunque gratia repleverit, videntes et intelligentes facit, unde spiritus prophetarum subjectus est prophetis. AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 30, et ex capp. 7, 8, 6, 10, passim. Inexcusabilis est praevaricatio mulieris, quia memor erat praecepti Dei. Oblivio tamen, etc., c. 10: Providet bonos et malos futuros, et creat: seipsum ad fruendum praestans bonis, multa etiam largiens malis. etc. STRAB. Ideo callidus hostis interrogat hoc, et mandatum Dei memorat, ne cum peccaverit, excusationem habeat quasi oblita. etc. GREG. Moral., l. 23, tom. 2 Idem quotidie agit hostis humani generis: verba Dei de cordibus hominum molitur evellere, et minas leviare, et ad credendum quod falso promittit, invitat enim ad temporalia, ut levet quod Deus minetur aeterna supplicia. Spondens siquidem gloriam praesentis vitae, dicit: et temporalem concupiscentiam tangite, et in hoc mundo sublimes apparete; et cum timorem divinae sententiae conatur amovere, quodammodo dicit: AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 4, tom. 3 Quaeritur cur Deus hominem tentari permiserit, etc., usque ad sive terrenum, ut hominis anima. Ibid., c. 5 Nec putandum quod homo dejiceretur, nisi praecessisset in eo quaedam elatio comprimenda, ut per humilitatem peccati sciret quod falso de se praesumpserit, et quod non bene se habet facta natura, si a faciente recesserit. Commendatur enim quale bonum Deus sit, quando nulli bene est ab ipso recedere. Ibid., c. 18 Haec quaestio de beata vita, etc., usque ad minus quam in vita sanctorum angelorum. Ibid., c. 16 Non frustra putari potest ab initio temporis diabolum cecidisse, etc., usque ad quibus non dedit Deus praescientiam de seipsis? Ibid., c. 14 Quomodo autem beati esse possint, quibus est incerta sua beatitudo? etc., usque ad mihi autem unde asserant, non occurrit. Ibid., c. 21 Sed non frustra putandum est ab ipso creaturae exordio, etc., usque ad praevidens quanta de illo sua bonitate esset facturus. Ibid., c. 22 dicitur, etc., usque ad ut homines malos. Ibid., c. 23 Quod ergo putatur diabolus nunquam in veritate stetisse, etc., usque ad plura in corpus ejus conveniunt. GREG., hom. 16, in Evang., tom. 2 Primum parentem diabolus tribus modis tentavit, etc., usque ad delectatione vincimur, consensu ligamur. . etc. STRAB. Mystice. Artificiali dolo verba componit, ut si per inobedientiae contemptum subvertere nequiverit, saltem in hoc quod fidem corruperit, et idololatriam suaserit, victorem se glorietur: si autem per inobedientiae contemptum seduxerit, in utroque victor existat. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 15, tom. 3 Interrogata mulier respondit, etc., usque ad nullo enim regente per suam potestatem solus Deus beatus est. etc. ISID. ex Aug. ubi supra. Quomodo videbant si clausi erant oculi? Sed dictum est ut intelligamus eos oculos apertos fuisse, postquam de fructu comederunt, quibus se nudos videbant, et displicebant: id est, oculos astutiae, quibus simplicitas displicet. Cum quis enim ceciderit ab intima luce veritatis, nihil est unde superbia placere velit, nisi fraudulentis simulationibus. Hinc enim hypocricis nascitur, in qua multum videntur cordati, qui decipere potuerunt quem voluerunt. etc. GREG., lib. XXI Moral., cap. 2 Ne in lubrica cogitatione versemur, non debemus intueri quod non licet concupisci, etc., usque ad exteriorum quoque sensuum disciplina servanda est. etc. ISID. ex Aug. ubi supra, c. 16, 17 De quibus dictum est: oculis scilicet perversis, quibus nuditas, scilicet simplicitas, erubescenda videbatur. etc., usque ad Psal. 41 etc. AUG., de Gen., lib. 11, c. 3, tom. 3, col. 429 Ad concupiscendum scilicet invicem, etc., usque ad quae convinceret peccatorem facto, et doceret scripto lectorem. ALCUIN., in Gen. t. 1 Quia gloriam simplicis castitatis amiserunt, ad duplicem libidinis pruritum confugerunt; unde Joan. 1: subaudi . etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 33 Ea enim hora tales conveniebat visitari, quia defecerant a luce veritatis, etc., usque ad corporalibus sensibus locali et temporali motu apparuisse credatur. etc. AUG., ibid. Cum Deus avertit intrinsecus faciem et homo turbatur, fiunt similia amentiae, nimio timore ac pudore, occulto quoque instinctu non quiescente: ut nescientes facerent quae aliquid posteris significarent, propter quos haec scripta sunt. Unde hora nona Christus spiritum emisit Matth. 27. Qui sexta hora fuit crucifixus, ut eadem hora restitueretur homo qua de paradiso est ejectus. Abscondit se, qui aversus a praecepto Creatoris, erroris sui et arbitrii voluntate vivit. AUG., ubi supra, c. 34 Increpando, scilicet non ignorando, etc., usque ad nunc autem non significata referimus, sed gesta defendimus. etc. AUG., ubi supra, c. 34 Probabile est per congruam creaturam solere humanam formam hominibus primis apparere, etc., usque ad et secutum est quod puderet. etc. ISID., in Gen. tom. 5 Mystice. Respondet, voce ejus audita se occultasse, etc., usque ad et praecepto Dei non obedire. etc. GREG. Quia vidit in culpa lapsum jam sub peccato, velut a veritatis oculis absconditum, quia tenebras erroris ejus non approbat, quasi ubi sit peccator ignorat, eumque vocat ac requirit dicens: Dum vocat, significat quia ad poenitentiam revocat; dum requirit, insinuat quia peccatores jure damnatos ignorat. . etc. AUG. Non dicit, Peccavi: superbia enim habet confusionis deformitatem, non confessionis humilitatem. Ad hoc autem scriptum est, et interrogationes ad hoc factae, ut veraciter et utiliter scriberentur, ut sciamus quanto morbo superbiae laborent hodie conantes malum in Creatorem referre, et si quid boni faciunt, sibi tribuere. etc. Quasi ad hoc data sit, ut non ipsa obediret viro, et ambo Deo. etc. GREG., lib. IV Mor., c. 27, tom. 1, col. 661 Quatuor modis peccatum perpetratur in corde, etc., usque ad ad extremum falsae spei seductione, vel obstinatione miserae desperationis nutritur. etc. AUG. Nec ista confitetur peccatum, sed refert in alterum, in impari sexu, pari fastu. Ex his tamen natus David dicit usque in finem saeculi: Hoc ab istis dicendum fuit: sed nondum peccatorum cervices considerat Deus: restabant labores et dolores mortis, et contritio saeculi, et gratia Dei, quae in tempore subvenit, docens afflictos non de se praesumere. etc. Quasi cujuslibet persuasio praevaleat Dei praecepto. etc. AUG., ibid., lib. 2, c. 30 Quomodo his verbis, etc., usque ad cum eo cibo non videret eam mortuam esse. AUG., ibid., c. 28 Notandum quod non diabolus est permissus feminam tentare, etc., usque ad sed ex hac homini invidisse ratio ostendit. ALC. Peccatum angeli tacitum, hominis patefactum quia illud incurabile, hoc curatum. etc. STRAB. Aperte inexcusabilis ostenditur, cui licuit sub tali deliberatione dolos inimici advertere. etc. AUG., ubi supra, c. 36 Tota haec sententia figurata est. Ubi credendum tamen omnia dicta esse. Serpens non interrogatur quare fecerit, quia non ipse propria voluntate et natura fecit, sed de illo diabolus, et per illum, et in illo: qui jam pro impietate et superbia aeterno igni destinatus fuerat. Ad ipsum ergo refertur quod serpenti dicitur, et qualis humano generi futurus sit ostenditur. Mystice. etc. AUG., de Gen. cont. Manich., lib. 2, c. 17 Serpens non interrogatus prior excipit poenam, etc., usque ad ut ipsum initium suggestionis malae excludat. etc. HIERON. LXX addiderunt, sed in Hebraeo habetur tantum, ut calliditatem et versutiam cogitationum ejus aperiret, id est quod omnis gressus ejus nequitiae est et fraudis. GREG., lib. XXI Mor., c. 2 Malum luxuriae aut cogitatione perpetratur aut opere. Hostis enim cum ab effectu operis expellitur, secreta cogitationis polluere molitur. Ventre repit, dum lubricus per membra humana sibi subdita, luxuriam exercet in opere. Serpit pectore, dum polluit in cogitatione. Sed quia per cogitationem ad opera venitur, prius pectore et post ventre describitur repere. etc. GREG. l. I Mor., c. 38 Caput serpentis conterere, est initia suggestionis manu sollicitae considerationis a cordis aditu exstirpare; qui cum ab initio deprehenditur, percutere calcaneo molitur, quia quem prima tentatione non percutit, decipere in fine tendit. Si autem cor in tentatione corrumpitur, sequentis actionis medietas et terminus ab hoste possidetur, quia totam sibi arborem fructus ferre conspicit, quam veneni dente in radice vitiavit. HIERON. Melius in Hebraeo habetur: quia et nostri gressus praepediuntur a colubro, et Dominus conteret Satan sub pedibus ejus. etc. AUG., ubi supra, c. 37 Haec figurate et prophetice melius intelliguntur, etc., usque ad depravabitur natura, et augebitur culpa. etc. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 19 Manifestum est multiplicatos esse dolores mulieris, etc., usque ad sed prius reluctatum est cum dolore consuetudini malae. etc. AUG. ibid., c. 38 Hos esse labores humani generis in terra nemo ignorat, et quod non esset, si felicitas quae erat in paradiso teneretur indubitanter constat. STRAB. Terra maledicitur, non Adam, ut cuncti propter quos haec scripta sunt terrerentur, ne similia facientes, simili poena plecterentur. Ipse vero Cain, quia primae praevaricationi fratricidium addidit, maledicitur cum dicitur: etc. AUG. Terrae maledixit, non aquis, quia homo de fructu terrae contra vetitum manducavit, non de aquis bibit, et in aquis erat peccatum abluendum de fructu terrae contractum. Animalia quoque terrestria plus maledictionis habent quam aquatilia, quia plus vivunt de maledicta terra. Inde Christus post resurrectionem de pisce manducavit, non de terrestri animali. GREG., Moral. lib. 4, c. 5, 6 Deus maledicit homini peccanti, etc., usque ad et duos quinquagenarios flamma combussit. etc. RAB. Spinae antea erant, sed non ut laborem homini inferrent: cui post peccatum fuerunt ad laborem et afflictionem, sicut serpentes et quaecunque noxia, ante innoxia. Et notandum quod Adae extrinseca poena imponitur: mulieri vero intrinseca, cum dicitur: etc., quia seducta seduxit virum. . etc. GREG., ubi supra. Homo ita conditus fuit, etc., usque ad senectus transit ad mortem. etc. AUG., ubi supra. Verba primi hominis haec fuerunt, quoniam haec est mater omnium viventium, tanquam reddat causam nominis a se impositi, cur scilicet Evam vocaverit. Mystice. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 21 Post peccatum et judicis sententiam vocavit Adam uxorem suam Evam, etc., usque ad in pellibus exprimitur quae mortuis corporibus detrahuntur. etc. AUG., de Gen. lib. 11, c. 39 Hoc quoque significationis causa factum est, et in factis quaeritur quid factum sit, et quid significet, et in dictis quid dictum sit, quidve significet. STRAB. Ipsi fecerunt sibi perizomata, ut peccatum suum absconderent: Deus vero tunicas pelliceas, quibus totum eorum corpus induit, quia et in corpore et in anima eos juste damnavit. Stulta vero questio est qualiter vel quo operante pelles ab animalibus deductae sint, quaerere: qui enim de nihilo omnia condidit, quomodo et qualiter voluit, haec fecit. etc. AUG., ibid., c. 41 Propter trinitatem pluralis numerus ponitur, etc., usque ad sicut in Ecclesia solent homines a sacramentis visibilibus Ecclesiae disciplina removeri. AUG., ubi supra, c. 42 Mirum est si Adam spiritualis erat mente, etc., usque ad quae falsum verum esse putavit. AUG., de Gen. contra Manich., lib. 2, c. 21 Dupliciter intelligi potest, id est Deus, etc., usque ad donec Dei misericordia reviviscat qui mortuus fuerat. RUPERT. Ne comedat de ligno vitae, et hoc facto talis, tam miser factus Adam, vivat in aeternum. Quid enim si cum talis factus sit vivat in aeternum? utique nil nisi malum aeternum. Jam enim miser factus, si aeternus quoque sit, quid nisi miseriam aeternam habebit? Parcamus illi, ne hoc modo male sit ne sicut quisque nostrum aeternus est aeternus enim Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus sanctus, sic et ille aeternus sit, et ob hoc veracem se esse rideat oculus nequam diaboli, qui Dei similitudinem ei repromisit. Etenim malum quidem illi est temporalem esse, sed pessimum esset aeternum esse. Mala nimis et falsa est haec similitudo Dei. Multo melius illi est esse omnino dissimilem Dei. Quomodo? Videlicet, ut, quia miser est, sit etiam temporalis, hoc est esse omnino dissimilem Dei. Deus enim et aeternus est, et felix, et est ejus aeterna felicitas, felix aeternitas. Horum alterum, id est felicitatem, perdidit diabolus, aeternitatem vero non amisit; et est ejus aeterna infelicitas, infelix aeternitas. Parcamus, inquam, homini; et quia felicitatem perdidit, aeternitatem quoque praecipiamus infelici, ut in neutro sit nobis est aeterna felicitas, felix aeternitas; sit illi temporalis miseria, vel misera temporalitas; ut tunc illi commodus reformetur aeternitas, cum fuerit recuperata felicitas. In magna ergo ira, magnae misericordiae Dominus recordatus est, hoc ipso quod lignum vitae non concessit misero homini: quippe quem voluit sic esse dissimilem sibi, ut non esset utrobique similis diabolo, id est ne viveret homo, aeque ut diabolus, usque ad ultimum judicium, et aeque ut ille, absque temporali morte, transiret ad aeternum incendium. etc. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 22 In locum sibi congruum; sicut plerumque malus, cum inter bonos vivere coeperit, si in melius mutari noluerit, de bonorum congregatione pellitur pondere pravae consuetudinis suae. HIERON. Quaest. Hebr., tom. 3 LXX: Alius sensus est in Hebraeo; ait enim, Adam scilicet, Non quod Adam habitare fecerit contra paradisum voluptatis, sed, illo ejecto, ante fores paradisi cherubin et flammeum posuit gladium, ne quis posset intrare. etc. AUG., ut supra. Hoc per coelestes potestates etiam in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium ibi esset quaedam ignea custodia, non tamen frustra, sed quia aliquid de paradiso significat spirituali. etc. STRAB. Hoc est per ministerium angelorum igneam custodiam constituit. Flammeus gladius tribulationes, dolores et labores hujus vitae, quibus nos exercemur; vel sententia justae damnationis, quae homini est data, qui ita damnatus est ut Christi passione redimi posset. Unde gladius versatilis dicitur, quia potest removeri. Remotus est enim Enoch et Eliae, et quotidie removetur fidelibus, de hac vita ad supernam beatitudinem transeuntibus. Nec dicit flammam et gladium, sed qui enim ad paradisum redeunt, necesse est ut igne Spiritus sancti omnes concupiscentias hujus vitae exurant, et gladio verbi Dei omnia noxia praecidant. etc. ISID., in Gen., tom. 5 Cherubin plenitudo scientiae, haec est charitas quae plenitudo legis est divinae. Gladius flammeus, poenae temporales, quae versatiles sunt, quoniam tempora volubilia sunt. Ad arborem igitur vitae non reditur, nisi per cherubin, id est plenitudinem scientiae, id est charitatem: et per gladium versatilem, id est tolerantiam temporalem.
Copyright information for VulgGlossa