Genesis 37

. etc., AUG. in Q. super Genesin. Quomodo poterit mors Isaac, etc., usque ad vivo tamen Isaac decem et septem annorum coepit esse Joseph. etc. Joseph unus ex duodecim filiis Jacob, prae caeteris patri dilectus, Christum significavit, quem Deus Pater secundum carnem natum caeteris fratribus ex Abrahae stirpe progenitis praetulit. Unde amabat eum Jacob, Senescente enim mundo, Filius Dei de Virgine natus fuit, tanquam filius senectutis. etc. In primitiva Ecclesia nec abjiciebat sibi adhaerentes per praedicationem pseudoapostolorum, quos significant ancillae Jacob, quos et noluit prohibere, cum in nomine ejus miracula facerent. HIER. Pro Aquila interpretatus est , id est Symmachus sive quod ad talos usque descenderet et manibus artificis mira esset varietate distincta, sive quod haberet manicas: antiqui enim magis colobiis, id est vestibus sine manicis utebantur. GREG., hom. XXV in Evang. Quia Joseph inter fratres usque ad finem vitae justus perseverasse describitur, solus talarem tunicam habuisse perhibetur. Quid est talaris tunica, nisi actio consummata? Quasi enim protensa tunica talum corporis operuit, cum bona actio ante oculos Dei usque ad terminos vitae nos regit. Unde Moyses caudam hostiae offerri praecepit, ut opus bonum quod incipimus perseveranti fine compleamus. etc. Fratres Christi secundum carnem Judaei, de quorum cognatione carnem suscepit. Sed quia videbant quod gratia virtutum in eo fiebat, quod testabatur Patris praecipuam dilectionem, invidebant, nec poterant ei quidquam pacifice loqui, et saepius insidias tentabant, et Patremfamilias in Beelzebub principe daemoniorum daemonia ejicere blasphemabant. ISID. Hoc spiritualiter in Christo impletum est, etc., usque ad in stellarum figura. . etc. Quaeri potest secundum litteram quando a patre adoratus sit, qui per solem; et a matre, quae per lunam designatur. Neque enim Jacob, quando descendit in Aegyptum, legitur adorasse eum: mater vero jam defuncta erat: sed ad allegoriam recurramus, quae in Christo impletur. . etc., etc. ISID. Jacob mittit filium ut de fratribus curam gereret; et Deus Pater Filium unigenitum, ut genus humanum peccatis languidum visitaret. Unde Galat. capite quarto: Missus est Joseph ut videret si cuncta prospera essent erga oves: et Christus ait Matthaei decimo quinto: In grandi enim defectione erant, qui de fratricidio cogitabant. Praevidens hoc sermo propheticus, quem Ruben significat qui interpretatur visio filii, propheticis comminationibus deterrebat, ut innocentes se servarent a sanguine Christi, fratris sui secundum carnem. . etc. ISID. Mystice. Et Judaei Christum per mortem exspoliaverunt tunica corporali et polimyta, id est, decorata omnium virtutum diversitate. Resperserunt autem tunicam sanguine haedi: quia falsis testimoniis eum accusantes, in invidiam peccati duxerunt. Joseph mittitur in cisternam, id est in lacum: et Christus exspolitus carne humana descendit ad infernum. . AUG. Quaeritur quare Ismaelitas Scriptura, etc., usque ad qui dicunt Agar et Ceturam unam fuisse? . ISID. Allegorice. Joseph de cisterna levatus Ismaelitis venditis venditur: et Christus ab inferno regressus ab omnibus gentibus fidei commercio comparatur. Ille per Judae consilium triginta argenteis distrahitur, et hic per consilium Judae Iscariotae numero eodem venundatur. HIERON. Hebraica veritas habet neque enim viliori metallo Dominus vendi debuit quam Joseph. . etc. ISID. Jacob, posteritatis suae plorans dispendia, quasi pater filium lugebat amissum, et quasi propheta interitum Judaeorum Matth. 26. Scidit vestimentum: quod in passione Domini fecit princeps sacerdotum Luc. 23. Sed et velum templi scissum est, ut prophetaret nudatum populum suum, et divisum ostenderet regnum. etc. Quaeritur quomodo hoc intelligatur, utrum mali tantum, an etiam boni in infernum descendant? Si tantum mali, quomodo iste ad filium suum dicit se lugentem descendere velle? Non enim in poenis inferni credibile est eum esse. An perturbati, et dolentis verba sunt, mala sua etiam hic exaggerantis? an credibile est apud infernum quaedam loca secreta, et minus poenalia ante passionem Domini fuisse, ad quae etiam sancti descendebant? quia nullus paradisum ingredi poterat, donec Christus rhomphaeam igneam amoveret. HIERON. Madianei autem vendiderunt Joseph in Aegypto Putiphari eunucho, Pharaonis archimagiro. Plerumque sb, id est, coquorum principes, pro magistris exercitus Scriptura ponit; enim Graece est et dicitur , quod est eo quod coqui occidant coquendas pecudes. Venditus est igitur Joseph principi laniorum, non Petefre, ut in Latino scriptum est, sed Putiphari eunucho. Ubi quaeritur quomodo postea uxorem habere dicatur? Tradunt Hebraei emptum ab hoc Joseph ob nimiam pulchritudinem in turpe ministerium, et a domino, virilibus ejus arefactis, postea electum esse juxta morem hierophantarum, id est, sacra loquentium in pontificatu Heliopoleos: et hujus filiam esse Aseneth, quam postea Joseph acceperit uxorem. .
Copyright information for VulgGlossa