Genesis 5

Ad similitudinem Dei factus est. Alii, ad similitudinem Adae. Est quasi conclusio a superioribus cum recapitulatione. In die etenim creatus est, quia in claritate divinae contemplationis constitutus. Quia rationem ei dedit, qua intelligendo bona et mala discerneret, intellecta diligeret, et dilecta oblivioni non traderet, et in hoc Dei similitudinem retineret. Sed postquam per inobedientiam hanc similitudinem delevit, factus terrenus terrenos generavit. Unde qualis terrenus, tales et terreni. CHRYSOST., hom. 21 in Gen., tom. 4 Considera quomodo iisdem verbis usus fuerit quibus et initio, ut doceret nos quod generationes illas, quasi reprobas factas, neque memoria post hac dignetur; sed ex Seth, qui nunc illis natus est, genealogiam orditur, ut ex hoc discas quantam Deus humani generis rationem habeat, et quomodo illos aversetur quibus sanguinaria mens est. . etc. HIERON., in Quaest. Hebr.. Sciendum quod usque ad diluvium, ubi in nostris codicibus et quod excurrit annorum genuisse quis dicitur, in Hebraeo habeat et reliquos qui sequuntur. etc. Quasi et iste portavit imaginem terreni qui pro Abel justo repositus est, et interpretatione nominis significat. Sed omnes prius portant imaginem terreni hominis quam coelestis, licet multi ad adventum Christi per fidem eamdem gratiam habuerunt qua salvantur Christiani. STRAB. Ferunt post mortem Abel vovisse Adam se uxorem non ultra cogniturum nec filium generaturum. Sed Deo jubente fregit votum, ut Dei Filius de eo nasceretur, et homo redimeretur; stirpe enim Cain nasci non debuit. Unde ante Seth nullum legitur genuisse, post eum vero dicitur; quia Haec computatio genealogiarum, quasi ramos spargit historiarum, de quibus suis locis colliguntur fructus mysteriorum. Et notandum quia in generatione Seth nulla femina ponitur nominatim, sicut in generatione Cain: justorum enim est omnia viriliter agere, nihil femineum, nihil fragile usurpare. Procedit etiam haec generatio per denarium usque ad Noe, in quo praeceptorum signatur impletio, sicut per undenarium in generatione Cain transgressio. In generatione injustorum primus Enoch ponitur, qui interpretatur, quia reprobi in praesenti vita spei suae radicem figunt, et ab amore immarcescibilis haereditatis arescunt. De quibus dicitur Joan. 5: In generatione justorum Enoch ab Adam septimus ponitur, quia hic manentem civitatem non quaerunt, sed exspectationem usque in finem temporis extendunt, quod septenaria revolutione terminatur, cum aeternitas octava successerit. Unde iste Enoch qui ponitur septimus, et translatus est quia Deo placuit, septimam requiem significat, ad quam post hanc vitam, qui Deo perseveranter adhaeret, sine dilatione transfertur. Interpretatio quoque nominum hujus generationis idem signat: Adam interpretatur vel Seth, vel Enos, Cainan, Malalehel, Jared, Enoch, Mathusalam, Lamech, Noe, Procedens ergo homo de terra, resurgens a peccatis, erit homo invocans Deum et deflens peccata pristina: sicque laudans Deum, roboratus Spiritu Dei, dedicatur in vitam aeternam. Atque victor mortis Deo subjectus, requiem possidet sempiternam, quam significat Noe qui interpretatur, et decimo loco numeratur, quia per impletionem mandatorum possidetur regnum coelorum. . etc. ISID., in Gen. Enoch septimus ab Adam placens Deo, etc., usque ad nam ter quaterni ipsum faciunt. ALCUIN. Enoch tanto tempore servatur a morte, in quo ostenditur quia homo semper viveret si non peccasset. etc. AUG. Quaeritur quomodo Mathusala secundum annorum computationem post diluvium vivere potuerit, cum omnes, praeter eos qui in arcam ingressi sunt, perierunt. Sed hanc quaestionem codicum mendositas peperit: non solum enim in Hebraeis aliter invenitur, verum etiam in LXX interpretatione, paucis codicibus septem annis ante diluvium Mathusala defunctus reperitur. Quod Mathusala juxta LXX ultra diluvium numerantur anni, inde est quia significat Christum, cujus vita nullam sentit aetatem, ut in majoribus quoque non sensisse diluvium videretur. . etc. HIERON., in Quaest. Hebr., tom. 3 Juxta diligentem supputationem quatuordecim annis post diluvium vixis se refertur, etc., usque ad eo anno scilicet quo coepit esse diluvium. etc. Ibid. Noe interpretatur quia sub illo omnia retro opera per diluvium quieverunt.
Copyright information for VulgGlossa