Hebrews 2

Postquam locutus est de Filio Dei multa quae ad ejus commendationem valent, hortatur eos quibus scribit, ut diligenter animadvertant et custodiant ea quae per illum annuntiata sunt eis. Et ad hoc tendunt omnia praemissa quibus probavit quod esset Christus major prophetis et angelis. quam quae de lege, vel prophetis, vel angelis dicta sunt. Nomen legis obticuit Apostolus, quia in astructione sua quam in posterioribus facit etiam hoc manifestum facit. Fluimus per poenas mortalis naturae, effluimus, peccata addendo, pereffluimus in aeterna damnatione. Hinc suadet audienda esse verba Christi per poenam quae erit negligentibus. Dicit ut pro singulis peccatis sit poena; non enim solum omnis praevaricator qui multorum reus est, poenam luet. Ita loquitur ne putetur perire justitia per misericordiam. Quod vero ait, hoc ad poenae quantitatem refertur, quae aequalis peccato erit: quia secundum quod majus vel minus est peccatum, major vel minor erit poena. Quod vero ait: hoc ad qualitatem poenae refertur, ut qui libidinis igne perierit, igne aeterni incendii crucietur. . Per hoc affluentiam designat gratiarum, quae non erat apud antiquos, neque tanta signa, neque tam diversa prodigia per quod ostendit, quia non simpliciter est eis creditum, sed per ligna et prodigia. Ideoque cum credimus, non illis, sed Deo nos credere declaratur. . Potest hoc legi admirative, ut per hominem et Filium hominis intelligatur Christus homo. Cujus fuit memor Deus in conceptione, dando immunitatem a peccato. Et visitavit in resurrectione, dando gloriam immortalitatis. Potest etiam hoc legi, cum despectu, pro terreno: Adam enim homo fuit, sed non filius hominis, sicut homines dicuntur qui portant ejus imaginem. Qui autem portavit imaginem Christi dicuntur filii hominum potius. Et ille, vetus homo dicitur; iste, novus. Homo igitur hoc loco terrenus est; Filius autem hominis, coelestis. Et ille longe sejunctus est Deo, hic autem praesens est. Et ideo illius est memor tanquam in longinquo positi. Hunc visitat quem vultu suo, id est, gratiae suae praesentia illustrat. hominem per Filium hominis, quasi per medicum infirmum, visitavit Pater. Claritate immortalitatis eo quod sic flectitur omne genu. digniora, scilicet, angelos et homines, quae per excellentiam dicuntur opera manuum. Exponit sensum David. Ait David Psal. 8.: Scriptura id est, subjecta ostendit id est, nihil excepit de omnibus. etc. Majores angeli homine dici possunt, quia majores sunt hominis corpore. Majores sunt et animo, sed in eo tantum quod peccati originalis merito corpus aggravat ipsum animum, sed hoc non in Christo. Quod autem tibi videtur nihil magnum de Deo Patre dici, si forma servi major est, qua majores videntur et angeli; non recte cogitas, nec attendis quem habeat locum in rebus humana natura, quae condita est ad imaginem Dei: cui tamen injuria facta non est, cum Christus dicebat: Joan. 14.; qui non carni suae solum, sed etiam menti quam gerebat humanae Deum patrem praeferebat, quae sine dubio forma agnoscitur servi, quoniam servit tota creatura Creatori. Hic jam incipit ostendere non pro potentia tantum, vel ultione verba Christi audienda esse, sed pro dilectione qua dilexit nos, ut pro nobis moreretur. Christum. id est filiorum. Ipse enim est filius per naturam, cujus haeredes erimus qui sumus adoptione filii. Vide quantus est in medio nostrum: Et ille filius, et nos filii sumus. Sed distat, quod ille salvat, nos salvamur. Ille sanctificat, nos sanctificamur. Modo conjungit nos Scriptura, modo disjungit. inquit, hic conjunxit: hic discrevit. Quia nisi Christus moreretur, homo non redimeretur, et non redemptus periret. Quod si esset, frustra omnia facta essent. Caetera enim homini serviunt, homo Deo. Nec in aliquibus Deus glorificaretur cum ad hoc omnia facta sint. Falsa quoque esset praedestinatio de adducendis filiis. Hoc in resurrectione incoepit, quando immortalitatis gloria sublimatus est. Et auctum in ascensione, quando ascendit ad dexteram Patris. Et perficietur in judicio, I Cor. 15.. etc. AUG. Probat, quod pro nostra liberatione Christum pati decuerit, etc., usque ad cum et utramque naturam per se constat scivisse. Sed ille ut proprius Filius, nos adoptivi. Cum dicit: ostendit quod non ei naturae est fraternitas nostra, sed misericordiae. Quod probat per prophetam, ne putetur novum. . Quasi: Cum essent ex uno omnes, et, quia pueri qui sanctificandi erant communicaverant carni, id est erant homines ex anima et corpore, quae per sanguinem accipitur, corruptibiles; ideo Christus. pueris, vel id est carne et sanguine, et hoc similiter, id est, passibilis et mortalis, ut posset mori, et sic destrueret diabolum, et per mortem, legem evacuaret, et Judaeos liberos faceret per gratiam qui timore poenarum servi erant legis. Mirum quid? Mors erat arma per quae vincebat diabolus, et per eam victus est a Christo diabolus. . Participavit eisdem ut homines sanctificaret. Et recte haec causa apponitur, quia si non esset eos liberaturus, non eis participaret. Quod in angelis apparet, quia nusquam, id est, nulla scriptura legitur apprehendisse angelos. Apostolus dixit: non autem quasi: Longe fugientem assecutus est. In quo humanae naturae dignitas intelligi potest, et misericordia et gratia qua hoc fecit, et cura quam de nobis habuit. Fugientem quippe ante humanam naturam, et longe fugientem (longe enim eramus); insecutus apprehendit, non angelicae, sed humanae naturae data est haec dignitas, ut Deus ei in unam personam jungeretur. Quia natus, educatus, crevit; passus, mortuus. Qui supra dictus est figura paternae substantiae. Id est, in carne quam suscepit multa saeva passus est. Novitque quid est ista tribulatio patientium per experimentum. Tentat Deus ut probet, diabolus ut decipiat, homo ut sciat quod nescit.
Copyright information for VulgGlossa