Hebrews 4

. etc. Egressi enim de Aegypto, cum multam viam perambulassent, et multa indicia virtutis Dei accepissent in Aegypto, in mari Rubro, in eremo, consilium fecerunt mittere speculatores qui deberent inspicere naturam terrae. Exploratoribus; qui mala retulerunt, non crediderunt; vel ita distingue, sumptae De prima requie quod significet, hic agit. Quia dixerat nuntiatum esse de requie, dicit quando: videlicet, ante legem, post perfectionem operum septem dierum per requiem sabbati; et sub lege, quando per terram promissionis designabatur; et tempore, gratiae Spiritu sancto dicente in David: etc., quasi, nuntiatum est de requie illa et sic quando nondum completio istius verae requiei erat significata, quia requie nullus adhuc potitus fuerat. Quod fuit facto homine, pro quo facta sunt omnia, et ipse ad Deum glorificandum factus est. Sex diebus fecit omnia, ut post nihil fieret nisi de materia tunc facta, et ad similitudinem factorum. Septima die quievit, quae ideo significat requiem. Sic et sexta aetate homo Christus natus est mundo ad laborem, sexta die et sexta diei hora passus, septima quievit. Sic et nos dum sub operibus sex dierum vivimus, operamur; inde exeuntes, quiescimus: si tamen opera nostra valde bona inveniantur. De secunda requie, quae significatur per figuram requiei terrae promissionis. . De tertia significata, et quando datur, quamvis obscure, quae per Christum credentibus promissa est. In hoc autem patet quod haec est alia requies de qua David dicit quam illa ad quam Josue duxit. Nam si illa esset, non loqueretur de alia David; ergo certum est esse aliam ad quam Christus ducit, quae per illam Palaestina signabatur. filiis Israel, quibus prius nuntiatum est de requie per signum, id est terram promissionis; id est nullo tempore; id est in sequenti tempore; id est tempore gratiae, quo deberet dari. Vel, nunquam post loqueretur de alia, scilicet requie, praeter terram promissionis. Dicendo, hac die idem vult esse, quod dixerat supra, etc. id est, vera requies significata per sabbatum (id est, plenae quietis feriata jucunditas) quo Dominus requievit et in lege observabatur. Tunc enim perfecte vacabimus, gratia majore refecti, et Deo pleni. Et sciemus perfecte, quia ipse est Deus. Ibi vacabimus, videbimus, et amabimus. Amabimus et laudabimus: ecce quid erit in fine sine fine. Nam quis alius noster est finis, nisi pervenire ad regnum, cujus non est finis? . Vel, in poenam qualem illi per incredulitatem habuerunt; dicit ut mentem nostram habeamus illic, ne similiter excidamus. Qui a regalibus sedibus venit. Quem infideles mortuum putant. Tota consideratione perveniens ad separationem animae, id est sensualitatis, et spiritus, id est rationis. Anima vivimus cum bestiis, spiritu intelligimus cum angelis. Ideoque per animam intelliguntur carnalia peccata, id est quae actu corporis fiunt, ut luxuria. Per spiritum vero spiritualia, id est quae sunt mentis, ut superbia. Discernit autem sermo Dei inter carnalia peccata et spiritualia: quis, quid, quo animo agat. Pertingit sermo Dei cognitione inseparabili, quia cognoscit quomodo dividatur sensualitas a ratione, et ipsa a se, dum plus dedita infimis rebus, inferior est, vel ab his revocata dignior. Sic etiam videt quomodo spiritus a seipso dividatur, vel dum in Deum inhiat de divina visione cogitans, vel dum inferius coelestia considerat, vel inferius in terra de mundanis recte agendis pertractat, vel quomodo spiritus, id est ratio, a sensualitate secernitur, dum quod in se inferius est, superat quod in illa altius est. Compages dicitur junctura ipsius sensualitatis et rationis, quam videt Filius Dei; scilicet quomodo et inter se cohaereant in aliquo, vel hoc et illa, id est ratio et sensualitas, quomodo in suis differentiis inter se conveniant, dum superior differentia sensualitatis consentiendo convenit cum differentiis rationis. Vel inferior differentia rationis, pressa et captiva, aliquando consentit inferiori differentiae sensualitatis. Medulla quae interior est, dicitur hic quidquid interius et subtilius est in anima vel spiritu, quod etiam videt Filius Dei. Discernit enim cogitationes, id est quae diversa diversi cogitent. Discernit et intentiones earum cogitationum, quo singulae tendant ad bonum vel malum. Et, ut plus dicam, nulla creatura terrena vel coelestis est ei invisibilis, sed omnia sunt nuda et discooperta, quia ex omni parte plene visa. Item compages dicit conjunctiones cogitationum: medullas intentiones earum. . Hic incipit dicere de pontifice Christo, quomodo sufficiens, et quomodo dignior veteri sacerdote. Quem etiam immutat, et legem, quae sub illo est, per meliorem legem suam, et quomodo necessarius nobis ad justitiam et salutem. etc. Quasi: Teneamus et tenere debemus, quia, cum sit potens, est etiam misericors, nostram utpote expertus infirmitatem. etc. Impossibile est scire afflictiones afflictorum, homini qui experimentum afflictionis non habuit et sensibiliter omnia non sustinuit. Christus vero scit non solum per hoc quod Deus, secundum quod omnia novit, sed per hoc quod homo et similia sustinuit. Nunc tempus est auxilii, nunc est tempus donorum, cum post baptismum peccantes per gratiam invenire poenitentiam possunt. Cum autem thalamus fuerit clausus, cum intraverit rex videre discumbentes, ut ad sinum patriarchae venerint qui eo fuerint digni, tunc malis erit desperationis tempus. Nunc autem cum adhuc agon permanet et palma pendet, non est desperandum, sed cum fiducia, id est sine dubitatione accedendum, ut per gratiam accedatur, inveniatur auxilium opportunum. Est enim tempus quod non congruit.
Copyright information for VulgGlossa