Isaiah 13

HIER. Babylon, metropolis Chaldaeorum, etc., usque ad qui dicit: . etc. Quia nullum opus Dei justitia dignum reperietur. Quasi carbones nimio dolore, vel in re. Multi enim fuere combusti. Igne quem sibi succenderunt, quia dicere non possunt: Psal. 4., et: II Cor. 3.. . Possunt haec ad diem judicii referri, quando omnia luminaria obtenebrari videbuntur comparata splendori Christi. Vindicabo ut corrigam, etc., Quasi diceret: Hoc faciam, ut qui superbit humilietur. etc. ID. Omnia rara pretiosa, id est, vir Babylonis rarius invenietur auro. Similiter dicitur sermo Domini pretiosus, id est, raro inveniebantur. In die quoque judicii visitabit Dominus mala orbis, et quiescere faciet arrogantiam daemonum, et pauci invenientur electi propter persecutionem Antichristi. etc. Non quod animata sunt, sed propter indignationem Domini, qui respicit terram, et facit eam tremere. Forsitan imminente captivitate, coelum tonando, et terra concutiendo mota est. Potest de die judicii legi. Damula, diabolus est vel prava doctrina, cujus magistri in damula significantur, quae Graece dicitur . . etc. Legimus in Genesi 10, quod et Madai filius Noe auctor Medorum fuit: qui interpretatur mensura, sive a potente vel forti. Igitur contra Babylonios qui mente confusi sunt, suscitantur a potente et forti Deo fortitudines ad puniendum, quae reddant unicuique secundum opera sua. . etc. ID. Non postea reaedificata est, etc., usque ad a lupis et canibus devorandas. . etc. Per has omnes bestias lucis refugas, daemonum vel angelorum fortitudines intelligimus, quibus ad puniendum traduntur. De quibus in Job satis tractatum est, quae de terra altius non elevantur, cum pennas habere videantur. Sylvestres homines hispidi, qui et incubones, vel satyri, vel genera daemonum. Magnitudinis corvinae, sed maculis respersae, quae rostro in palude sito horrendum stridunt. Sunt serpentes cristati et alati velut alii pisces marini in specie muliebri, vel portenta diaboli, quae dulci cantilena decipiunt homines, hujus saeculi naufragium, non clausis auribus transeuntes.
Copyright information for VulgGlossa