Isaiah 33

ID. Contra Sennacherib: possunt haec etiam referri ad quemlibet raptorem et ad ipsum diabolum. ID. In persona populi obsessi a Sennacherib, vel potius, apostolorum et omnium fidelium. Qui de exercitu Sennacherib remanserunt; socios mortuos viderunt et in fugam versi sunt. Michaelis scilicet, qui princeps Judaeorum, vel Gabrielis, fortitudo et dux praeliorum. Ex locusta bruchus nascitur, etc., usque ad mortuae etiam bruchos gignant. . O Ezechia; vel suis secundum alios, scilicet liberati populi. HIER. Scilicet salutis: sine timore enim neque sapientia, neque scientia quidquam prodest, unde: Tob. 4.; et: Psal. 110.. . Quod pepigit Dominus cum Abraham, scilicet: etc. Gen. 22.; et alibi: Zach. 11.. Templum: Regio Og, quam dedit Moyses trans Jordanem duabus tribubus et dimidiae: haec quoque uberrima. Carmelus mons terrae promissionis fertilissimus. Per haec ergo debemus intelligere Judaeos omnem fertilitatem amisisse. . Dei magnalia narrat et Deum ignem vocat. . Viventium. vel in coelo positi, terrena despiciunt. . ID. Tabernaculum quod habuerunt Judaei per eremum, etc., usque ad Ecclesia autem immobilis fundata est supra firmam petram. . ID. etc. Redit ad terrenam Jerusalem, et loquitur de ea sub specie navis: superiora dicta sunt de urbe solemnitatis nostrae quam Dominus fluviis suis circumdat. .
Copyright information for VulgGlossa