Isaiah 42

HIER. Notandum quia apostoli Jacob, Israel, et semen Abrahae appellantur, quibus postea quasi servis et hominibus dicitur: etc. Christus autem non semen Jacob vel Israel, sed servus dicitur. In conceptione; unde: etc. Phil. 2.. Et in baptismo claruit, cum Spiritus in specie columbae super ipsum requievit Luc. 1.. . Sacerdotium jam pene exstinctum, de lino autem fit sacerdotale vestimentum. Judicabit, scilicet non metuens Scribas et Pharisaeos. ID. Hoc Matthaeus non posuit, sive inter judicium et judicium media scriptoris errore sublata sunt. Est autem sensus, aequalitatem vultus omni tempore conservabit: Quod de Socrate falso gloriantur philosophi, quod scilicet plus solito non tristis fuerit, nec laetus. Unde: etc. Joan. 9.. . Justum fuit ut transiret per apostolos ad gentes contemptus a Judaeis. Funibus peccatorum: in Evangelio, quem Satanas vinxerat Dominus solvit. Filius et Spiritus sanctus in Deitate a Patre alter non est, et ideo eamdem et gloriam et laudem habet. Ut sciatis, quia ego Dominus, non est alius praeter me: et qui priora cernitis impleta, credatis quae polliceor futura. In novitate Spiritus, non in vestustate litterae; nec solum in Veteri Testamento, sed etiam in Novo. ID.. Prius piscatores piscium, post hominum; unde ad litteram: multa maria transierunt. Filius Ismaelis: Saraceni ab eo, qui melius Agareni: sed nomine liberae velaverunt ignominiam ancillae. Ismael enim filius ancillae Agar fuit, ab hac Saraceni. Duodecim enim duces genuit. Nomine quoque ejus ipsa dicitur provincia. HIER. De altitudine virtutis et contemplationis, ut etiam exemplo doceant quae praedicant. . Unde: Deut. 32.; et ego in gente stulta irritabo eos. Partum consilii mei profundam in lucem sicut mulier infantem, sic proferam dissimulatum dolorem. . ID. In cognitione prophetarum, qui sunt semitae ad Christum, cum ejus nativitatem, resurrectionem et ascensionem praedicunt. Tunc etiam Israel conversus, erroris sui poenitebit, qui idolis ante servivit. . Revertitur ad praedicationem Domini, increpans Scribas et Pharisaeos: Hi enim erant laquei simplicibus ne ad Dominum converterentur. Hortatur eos propheta, ut saltem aliqui audiant et causam suae captivitatis intelligant et caveant. . Ut quod prius tacuerat, jam non taceret nec verbis, sed tormentis corriperet. Sicut historiae tradunt, nec gentes hoc fieri in ultionem filii intellexerunt, nec Judaei malitia sua excaecati.
Copyright information for VulgGlossa