Isaiah 46

HIER. Post vocationem gentium subjicitur destructio idolorum. Nabo est aurum, etc., usque ad et prophetia daemonum, et divinatio magorum ad nihilum devenerunt. ID. Bestias enim et jumenta adorabant, et regio eorum plerisque oppidis ex bestiis et jumentis, quae adorabant, nomina imposuit, ut scilicet, Leonata a Leone, et alia hujusmodi. Non quod simulacra habeant animam, etc., usque ad quas diabolo et daemonibus subjugavit. Non dicit Jacob, servi mei, electi mei cum adjectione honoris, sed simpliciter: et alloquitur tanquam carnales et recedentes a mandatis suis. Qui gestamini tanquam fetus conceptus per desertum usque ad terram promissionis. Diu enim patienter eos exspectavit, et in terra promissionis, et post passionem per duos et quadraginta annos. . In eos praecipue invehitur, qui tempore Achaz et Ezechielis idola coluerunt in angulis platearum, in hortis, in lucis super domos. . Quia vos genui et usque ad senectam portavi, deserite idola quae fecistis, et ad unius Dei cultum revertimini. Intellectum, qui quasi bestiae vixistis, simulacra venerantes, ut furiosi in ligna et lapides impingentes. . Per prophetas, ut cum praedicta implevero per divinationem, id est prophetam praedicentem futura, probem divinitatem meam. I Cor.. 10.. Et alibi: Gal. 4.. inquit, I Joan. 2.. redimendi mundum per Filium, quasi, consilium meum statutum nunc dico, ut cum videritis effectum, sciatis nullum esse Deum nisi qui futura cognovit et fieri praecepit. ID. Secundum Hebraeos Cyrum regem Persarum, etc., usque ad et quem Magi ob oriente venientes adoraverunt. Qui semper resistitis veritati, primo prophetis, tandem, et Filio. .
Copyright information for VulgGlossa