Isaiah 52

Eos hortatur propheta, qui post ascensionem praedicantibus apostolis crediderunt. Haec ad coelestem Jerusalem quam nullus immundus ingreditur. Anima polluta sordibus candorem pristinum amittit, etc., usque ad non corruptibilibus argento et auro, sed sanguine agni immaculati. Nec commodum habuistis, nec incommodum effugistis, cum Filium Dei tradidistis. HIER. Arguit Judaeos, et ventura praedicit, etc., usque ad ut etiam in terra sua opprimat illum, et calumnietur ei? ID. Nihil hic, ait, apud eos reperio, etc., usque ad quod Redemptorem suum cruci affixerint. . ID. De eo qui supra dixerat: testatur propheta quod ipse supra montes Evangelium praedicavit. Christi, per semetipsum, per apostolos, quibus ait: Joan. 14.. Super quos Dominus sedens praedicabat: Ipsi etiam pedes Christi, praedicationem ejus portando. ID. apostolorum et aliorum qui in specula sunt semper ut omnia praevideant et subjectos promoveant. Primitivam Ecclesiam consolatur, etc., usque ad multitudine gentium et reparata est et multiplicata est. Psal. 97.. Et alibi: Psal. 88.. ID. Hoc Judaei ad se referunt, etc., usque ad a Spiritu sancto admoniti. in toto orbe Evangelium praedicantes, Matth. 18. ID. Templum Domini sanctum est, quod estis vos, vasa scilicet aurea et argentea, unde Paulus vas electionis dicitur; vel vasa Domini, armatura Dei, lorica justitiae, clypeus fidei, galea salutis, et gladius spiritus, quod est verbum Dei. . ne dubitetur quis dixerit, et quod sit brachium Domini, Pater perspicue docet. Non servatur ordo historiae. Superius enim loquebatur propheta in persona Patris de ascensione Filii, et subito ad passionem rediit. .
Copyright information for VulgGlossa