Isaiah 58

HIER. Dominus ad prophetas vel ad apostolos: finito scilicet priori capite in quo pax justis, et nulla requies nuntiatur impiis. ID. Ubi apostolis, etc., usque ad sic Israel peccato mortuus audiat scelera sua. Ac si dicat: Videant qualem Patrem perdiderunt, qui etiam peccatores populum suum vocat. Hoc est, quare ego non exaudiam eos sicut illos qui in Ecclesia justitiam faciunt, juste et pie viventes, Christum verum Deum et verum hominem confitentes. ID. Alia temeritas Judaeorum, quasi confidentes in conscientia bona judicium justum postulant, secundum illud: Obliti sunt veteris historiae, quod Dominus non respexit ad munera Cain, eo quod non recte dividebat cum fratre suo, cui charitatem Deo invidebat. Jejunium Deo acceptum est, non solum a cibis, sed ab omnibus rebus illicitis abstinere. Qui repetit non habentem, Deo facit violentiam. Ne videatur reprobare jejunium, docet quomodo sit jejunandum. ID. Peccata intelligimus, etc., usque ad domesticos seminis tui ne despexeris. ID. Panem esurienti frangimus, etc., usque ad sed animae saturitas. ID. Proximum in necessitate qualibet recognosce similem tibi, considerans te mortalem et passibilem. Sicut matutina lux solvit tenebras, ita lumen veritatis fugat errores. Christus qui omnes justificat, anteibit ad gloriam. id est suscipiet ad se, qui dixit: Joan. 12.. Proximos notare, detrahere. Id est non solum non cogites, et non facias haec, sed ne detrahas. . voluptatis paradisus, quem plantaverat Dominus Deus a principio, scilicet Ecclesiam. Fons in medio Christus est, cujus non deficiunt aquae doctrinae spiritualis, quae Ecclesiam irrigant. Et hoc est, o fidelis vel Ecclesia. Assimilaberis Christo, capiti tuo. HIER. Judaei referunt hoc ad restaurationem quae facta est sub Zorobabel et Jesu Sacerdote magno; vel ad illam quam delirant futuram in ultimo. Melius ad Ecclesiam haec referri possunt. ID. Apostolos, prophetas et similes: Unde, Psal. 86.. Fundamentum autem singulari numero Christus est, unde, I Cor. 3.. alias scilicet semitas erroris in quietem vel veram pacem. . Viventium quae sursum non deorsum, unde Loth dicitur: Coelesti, quam dedi Jacob cujus filius es per fidem et operationem, vitia atque peccata supplantando. Cujus enim quis imitator fuerit, ejus filius dicitur.
Copyright information for VulgGlossa