James 1

Jacobus apostolus sanctum instituit clerum de cultura coelestium praeceptorum, et regula catholicae observantiae, et de invictae patientiae majestate, et de revelatione plurimorum, et de mandatione magistrorum. Iste ecclesiae Hierosolymitanae, post apostolos ad praedicandum missos, curam et regimen suscepit. Praecipuam sollicitudinem de istis habere ad duodecim pertinebat apostolos, qui legatione pro Domino in circumcisione fungebantur. Unde et Paulus dicit: etc. Idcirco eis scribit praecipue, et quia ipse a caeteris apostolis super eos ordinatus erat episcopus. Ne indignemini si mali in mundo florent, si vos patimini, quia non est Christianae veritatis in temporalibus exaltari, sed potius deprimi. Mali nihil habent in coelo, vos nihil in mundo. Spe illius boni ad quod tenditis, quidquid in via contingat, gaudere debetis. A perfectioribus incipit de extrinsecis tentationibus. etc. BED. Eadem sententia, sed converso ordine in Paulo legitur, etc., usque ad per quod fides perfecta probatur. . Qui conscientia peccati pressus dubitat de praemiis coelestibus, superveniente vento tentationum, facile deserit fidei statum, et secundum tentantis voluntatem, ad flatum venti per diversos vitiorum raptatur errores. . Divitem vocat eum qui totam spem in divitiis ponit; non nocet habere divitias, sed amare. Ironice. Quasi: Non debet gloriari in sua gloria qua superbit et alios opprimit, quia finienda est et humilianda in inferno. Vel, id est, non in superbia, sed humiliet se subserviendo aliis de divitiis. Justus ut palma floret, injustus ut fenum: quia ille manet, hic cito transit. Flos justi spes quae fructum exspectat, radix justi charitas quae immobilis manet; mali radix cupiditas, flos delectatio temporalium. Viae divitis temporalia sunt, quibus beatificari quaerit, quae cito destruentur. Ardor solis, adventus severi Judicis: vel in morte cujusque improvisus, vel in judicio communiter. In quo justus ut arbor fructifera manebit. Quia difficile est hortari ad contemptum mundi, subdit de magnitudine praemii: etc. Non solum verbera et carceres debetis pati, sed et amissionem rerum temporalium, quae sunt viles et transitoriae, et amatores earum puniendi. BED. Hactenus de tentationibus exterioribus, nunc, etc., usque ad et hominem quasi ex necessitate peccare. Exteriorem tentationem immittit Deus ad probationem suorum, interiorem vero, qua saepe concipitur furtum, adulterium, homicidium, non immittit Deus. Duo sunt genera tentationum: unum quod probat, secundum quod tentavit Deus Abraham. Aliud quod decipit, secundum quod Deus neminem tentat. Cum super fundamentum, lignum, fenum, stipulam aedificamus, diabolus superponit incendium. Aedificemus aurum, argentum, lapides pretiosos: et tentare non audebit; nec tamen omnino desistit, sed sedet in occultis ut interficiat innocentem. Sicut qui tentatus superat, praemia vitae; ita qui concupiscentiis illectus superatur, merito ruinam mortis incurrit. . etc. BED. Postquam docuit quod vitia non a Deo nobis, sed a nobis sunt, etc., usque ad donum perfectum potest intelligi. Lumen ejus aliqua umbra non interdicit, ut aliqua mala immittat. Semper bona lucis sunt in Deo, sed ejus dona in nobis aliquando sunt quae supervenientia obumbrant peccata. Omne bonum est a Deo, et non meritis vestris ad hoc accessistis, sed sola gratia divinae voluntatis. etc. Per hanc genituram non putemus nos esse id quod ipse est, sed quemdam principatum in creaturis, adoptione nobis concessit. Unde alius translator: Non temere, et sine causa aliquis irascatur, vel contra subditos peccantes, vel contra quoslibet fratres, vel contra felicitatem malorum, quia maturitas sapientiae non nisi tranquilla mente percipitur. Et qui iratus judicat, etiamsi justitiam judicat, tamen divini examinis justitiam, in qua perturbatio non cadit, non potest imitari. . etc. Monuit ad inquirendam doctrinam, ad quam suscipiendam, et ut in ea possint proficere, hortatur nunc ad munditiam corporis et animae. Qui enim non declinat a malo, non potest bonum facere. Quod vestris cordibus praedicando imponimus, vel verbum quod insitum et seminatum est in die redemptionis, quando vos genuit Deus; nunc perfectius suscipite, et operibus implete, quid in mysterio tenetis. . Qui proponit in animo suo considerare in Scripturis quasi in speculo vultum nativitatis, qualiter homo sit natus, quam fragilis, vel quid futurus, quam brevis aevi, in quantis miseriis positus, compunctionem magnam et voluntatem poenitendi contraxit; sed statim, aliqua tentatione seductus, obliviscitur compunctionis, et ad peccata redit. Hujus inconstantiae comparat eum qui libenter verbum audit, et implere negligit. Et est similitudo inter illum qui sponte sua, sine doctore se ad Scripturas applicuit, et illum qui ab alio Scripturas audit, cum neuter impleverit. Puer cum nascitur vagit, per quod indicatur dolor animae, et quod in vita intrat ad miserias carnis, quem dolorem postea obliviscitur, consueta illecebris carnis anima. . etc. AUG., Serm. 3 ad fratres in eremo. Verbositas quid aliud est? etc., usque ad et tu diligenter attendas: etc. Per saeculum intelligit mundum, seu omnia quae sunt in mundo, ut sunt concupiscentia carnis, et oculorum, et superbia vitae.
Copyright information for VulgGlossa