James 3

Sicut monui vos ad opera facienda, sic moneo ad vitanda stulta magisteria. Multi fuere temporibus apostolorum, qui descendentes de Judaea Antiochiam, non bene eruditi in lege fidei, docebant, credentes ex gentibus debere circumcidi, et alios errores inducebant, quae veris praedicatoribus non parvum laborem quaestionis contulerunt. Hos ergo ab officio verbi removet, ne impediant veros praedicatores. BED. Qui indoctus officium docendi usurpat, et Christum non sinceriter nuntiat, majorem damnationem meretur quam si solus suo scelere periret; sicut contra, qui bene ministrat, gradum sibi bonum acquirit. Vere periculosum est reliquis praeesse velle, quia non tantum vos minus eruditi, sed nos omnes praedicatores, etiam majores in multis offendimus, alii male docendo, et aliis male vivendo, et aliis modis. Se illis beatus Apostolus connumerat, ut liberius arguat. Aliter justus, aliter malus offendit; justus carnis fragilitate, nec justus esse desinit, unde Salomon: sicut quotidiana est offensio, ita quotidiana est medela orationum, et bonorum operum, sed impii corruunt in malum. Vult ostendere inevitabilem verbi offensionem, ut imperitos deterreat, ne cupiant praelationem: quia eum qui cupit praeesse, oportet aliis perfectiorem esse, ne offendat dum debet prodesse; sed imperiti non possunt in praedicando non offendere. BED. Illo videlicet, cujus offensionem humana potest vitare fragilitas. Ut verbum doli, detractionis, superbiae, jactantiae, sed et otiosae et superfluae locutionis, BED. In ora nostra multo magis debemus mittere. Quidam libri habent: et conjungitur sic ad sequentia: . ID. Praemia, si impetus dirigentis bene eam gubernat; si male, sibi suisque magnam perditionem exaltat, unde Salomon: Prov. 18.. Vitam exaltat, si bene docet Ecclesiam; mortem si male. Agitur namque contra illos qui, et vita et scientia destituti, docere praesumebant. Magna ergo exaltat lingua quae caeterorum verba et sensus despiciens, singulariter se sapientiem jactat et facundam. Contra quod: Sic et lingua incontinens magnam materiam bonorum operum perire facit, itaque, cum fere sit impossibile vitari peccatum linguae etiam a perfectis, non quivis debet appetere magisterium. Universitatem dicit, quia per eam cuncta fere facinora, aut concinantur, ut latrocinia, stupra: aut patrantur, ut perjuria, falsa testimonia: aut defenduntur, ut cum quilibet impurus excusando scelus quod admisit, simulat bonum quod non fecit. Et quia talis est lingua totum corpus maculat, et immundum facit reputari in conspectu Dei, et ideo grave est subire magisterium: quia una est de membris nostris, nimis propinqua nobis. etc. BED. Contaminat totum procursum vitae temporalis, etc., usque ad per caetera membra ad effectum perducere cogit. etc. ID. Legimus in Plinio immanissimam aspidem in Aegypto a quodam patrefamilias domitam, quotidie de caverna sua egressam et a mensa ejus annonam percipere solitam. Legimus in Marcellino, tigridem mansuetam factam ab India Anastasio principi missam. . Alii videntes quod agimus exemplo nostro inducuntur, ut similiter benedicant et maledicant. Vere non oportet ut eodem ore benedicamus de capite, et maledicamus de membris, quia amaritudine maledictionis consumitur dulcedo benedictionis. Oportet praedicatorem aliquando amara praedicatione uti, abstrahendo, increpando. Quod satis difficile est, ut diversis verbis ad idem tendentibus utrumque facere possit. Non potest fieri ut doctor sit ficus dulcedine beatitudinis ad quam monet, et dulcibus utatur verbis, et ut sit vitis, faciens oblivisci omnium temporalium, ad quod oportet asperis uti: hoc ergo difficile est. id est, aliquis praedicator acriter mordens mores aliorum, in eadem doctrina non potest esse dulcis eisdem. Confutatis illis qui nec vitae sanctitatem, nec linguae continentiam habent, monet illos qui sibi sapientes videbantur, vel etiam erant, ut sapientiam magis ostendant disciplinate vivendo, quam alios docendo, quia qui proclivior est ad docendum quam faciendum, aliquando jactantiam, vel contentionem incurrit, vel invidiam contra alios doctores, et alia multa mala. Nolite mentiri Deo, cui in baptismo promisistis abrenuntiare pompis diaboli, quod non facitis cum de bonis superbire vultis. . Haec est mansuetudo quam superius habendam esse praecepit, zelo amaritudinis et contentionibus adversa. Nisi primum pudicitia sedeat in mente, nulla perfectio sequetur in opere. Si quid minus agit, vel propter ignorantiam, vel propter negligentiam, bonorum suasioni assensum praebet. Postquam sapientiam per singulas virtutes distinxit; ut facilius invitet ad hanc, fructum ejus subjungit: Non postulat videri doctior vel sanctior quam est: non lacerat proximum ad commendationem sui, quod contentiosa facit sapientia. Non solum propter praedicta debet hujusmodi sapientiam appetere, sed etiam ideo; quia a facientibus pacem quasi jacientibus hoc semen seminatur, et praeparatur in pace aeternae beatitudinis fructus, id est merces justitiae, quae pro justis operibus retribuitur. Qui igitur hic studet paci, et terram cordis sui operibus pacis quasi semente aspergit, justum est ut habeat aeternam pacem, quasi fructum hujus seminis.
Copyright information for VulgGlossa