Jdt 16

. Notare debet lector, utrum opinio vera sit, quod Cambyses filius Cyri a plerisque iste Nabuchodonosor dictus sit, qui Persis, Medis, et Assyriis imperavit. . Unum de decem nominibus apud Hebraeos significans, quod Dominus creaturae dominetur. Et notandum, quod ubicunque bis ponitur, Dominus: primum nomen, tetragrammaton est, et proprie ad Deum pertinet, et ineffabile dicitur: secundum commune, quod convenit hominibus. Et bene Adonai Dominus filius Dei dicitur: quia Deus et homo, Dominus et Deus, quod omnibus dominetur vel ab omnibus timeatur. . Quas amaverunt, de quibus nascitur fetor vermium. Caro et sanguis vermes creat: quia delectatio carnalis, cui sal continentiae non resistit, poenam aeternam generat luxuriosis; unde: Adepta victoria de hostibus suis, quisque electus ab omni labe purgatus, properat in supernam Dei civitatem, ubi vera visio pacis, ubi reddit vota sua conditori. . Abram carnalium conversationem, quae semper timori obnoxia est in libertatem gratiae et ad securitatem charitatis ducendo et exhortando perducit, ut non timore, sed amore serviat. Electi Dei per omne tempus, quod septem diebus evolvitur, propter peregrinationem praesentis Ecclesiae, in dolore et gemitu non affliguntur ex desperatione, sed futurae vitae recordatione, juxta illud: . .
Copyright information for VulgGlossa