Jdt 8

etc., sequitur Id est amaritudinis. Ecclesia enim per amaritudinem et tribulationem ad futurae vitae gaudia generatur: ubi Dominum laudabit in aeternum. Quod enim quindecim generatione progenita narratur, significat quod Ecclesia per hebdoadem legis et ogdoadem evangelii, de patriarchis et apostolis est edita, et ad coelestem gratiam ascensura; unde hic numerus graduum in Psalterio ponitur, futurae ad coelos ascensionis figurativus, quo sancti venientes merito dicunt, etc. Manasses interpretatur obliviosus vel necessitas, cui Judith conjugio copulata quasi decalogo legis vel ritibus gentilium obnoxia. Sed veniente Christo et luce Evangelii clarescente in mundo, omnis illa observantia cessit, et quasi vilis collectio messis velociter transiit; unde Apostolus: Et ad Romanos ait: Et vir Manasses, Christus Ecclesiae sponsus. Bene Manasses dicitur, quia nos facit oblivisci calamitatis pristinae per consolationem vitae futurae. Hic in tempore messis hordeaceae, id est collectionis plebis Judaicae, cum mitteret apostolos suos praedicare et manipulos credentium congregare: venit aestus persecutionis super caput ejus, id est super divinitatem ejus. Inde enim maxime scandalizabantur Judaei, quod dicebat se esse Filium Dei. Unde, Et alibi: Passus est Jesus in gente sua, et sepultus in horto. Hujus sponsa ablato sponso, jejunio, et orationi operam dat, usque ad consummationem saeculi, nec erroribus haereticis dignatur pollui. Cui vir suus reliquit divitias spiritualis sapientiae et virtutis: et familiam, id est gentium multitudinem, aggregavit. . Ex veteris legis et ex philosophiae instructione, moralisque disciplinae, multiplices opes ad Christum veniens attulit Ecclesia; unde et Paulus se ad pedes Gamaliel nutritum gloriatur, et Moyses omni sapientia Aegyptiorum eruditus legitur. . Cum afflicti sumus, nec tempus, nec modum praescribere Domino debemus, sed magis arbitrio ejus cuncta relinquamus. Unde quidam patrum in oratione sua dixisse legitur: Regnum tantum Dei quaerere debemus, et omnia adjicientur. Praesens vita sit fidelibus in usu, futura in fructu. Sit res temporalis in itinere, desideretur aeterna in perventione. . Quaecunque loquitur Ecclesia in confessione fidei in doctrina religionis, laudabilia et irreprehensibilia sunt, haec singulos fideles orando praemonet, si quisque sicut probavit verum esse quod docet, ita operibus implet: unde subditur: . Judith, id est Ecclesia, commendat praesbyteris portam, id est castrorum Dei sollicitam custodiam, ut pervigili et solerti cura contra hostium insidias semper parati assistant et orationibus muniti. . .
Copyright information for VulgGlossa