Jeremiah 20

HIER. Hic erat pontifex templi, etc., usque ad sed considerat imperantem. . Notanda prophetae patientia atque prudentia. Missus in carcerem tacet, et silentio vincit injuriam, nec tamen dissimulat quod scit esse venturum, ut saltem Dei pontifex peccare desistat, et Dei clementiam deprecetur. Juxta superiorem interpretationem, etc., usque ad huc illucque circumspicias et venientes adversarios reformides. . ID. Dicit se propheta a Domino deceptum, etc., usque ad persecutiones et angustias sustineat. ID. Propheta putaverat statim futurum quod Dominus minabatur; et populus aestimabat quod statim non venerat, non esse venturum. . etc. ID. Solus Deus est, etc., usque ad ergo in peccatis mortuus. Cum sciat justus se Deum habere propugnatorem, in patientia tamen fragilitatis humanae quod novit esse venturum, jam nunc videre desiderat. Qui dicis: Heb. 10., etc. Felix conscientia, cujus causa Domino revelatur: Unde apostolus: Ephes. 5.. ID. Pauper spiritu vindictam a Domino consecutus laudat, et se de manu pessimorum erutum gloriatur. Hoc autem non fit merito, sed ejus gratia qui pauperem liberavit, qui non amat divitias superbiae corruentis, sed humilitatem pauperis liberati. In quinto mense, id est Augusto natus est Jeremias, etc., usque ad et vaticinium futurae subversionis templi autument? etc. Qui putant animas fuisse in coelestibus, etc., usque ad et, Ephes. 5, etc. . .
Copyright information for VulgGlossa