Jeremiah 25

HIER. Haec priora sunt praeterita visione, etc., usque ad quod non observat carmen lyricum. Quarto anno regis Joachim, etc., usque ad Joachim autem interfectus est undecimo anno regni sui. . A tredecimo anno regni Josiae, etc., usque ad nisi assidue Domini admonitione revocetur. Non per unum prophetam, sed per omnes, populum suum admonuit, et quasi in vigiliis et excubiis constitutus, surrexit diluculo, ut commoneret, et non audierunt; ut quanto crebrior admonitio, tanto contemptus major. ID. Tanta fuit duritia, etc., usque ad quae non supplicium pro scelere irrogat. . etc. Quasi dicat: Haec cum superioribus monebam, ne diis alienis serviretis, nec me ad iracundiam provocaretis et nolentem ad poenam vestram cogeretis. . etc., Non sicut prophetae et alii sancti, qui Deo serviunt; sed quia in eversione Jerusalem Domini serviat voluntati. etc. Haec sunt praemia contemptorum et Deum audire nolentium. Quidquid ergo mali super nos adducitur, nostra peccata merentur; et sicut gentes contra Jerusalem adductae sunt, sic hodie contra negligentem Ecclesiam serviunt. etc. Hoc in conciliabulo malignantium comprobatur, ut magistri eorum non doceant verbum Dei, sed sibilent ad instar colubri: in quibus vox gaudii et laetitiae periit ut non audiant illud Apostoli: Phil. 4.. Sicut Jerusalem, etc., usque ad prophetico sermone describit. Nota quod non solum contra Babylonem prophetat Jeremias, sed contra omnes gentes quae in exercitu Babylonis fuerunt et contra populum Dei dimicaverunt. . etc. ID. Propinatio calicis dominici furoris indicium est, etc., usque ad calix propinatur, sed pro poena. . etc., Quasi dicat: Putabam quod solis gentibus propinarem, et ideo huic ministerio me laetus obtuleram, sed inter caeteras gentes, imo ante caeteras, propinavi Jerusalem et civitatibus Juda, etc. etc. Post Jerusalem bibit Pharao rex Aegypti, et servi ejus, et principes, et universus populus, et qui non quidem est Aegyptius, sed in ejus regionibus commoratur. etc. Generali nomine terram Palaestinorum significat, etc., usque ad Palaestinos autem a Babyloniis captos atque vastatos scribit Isaias. . etc. Tyrus et Sidon sunt in littore Phoenicis, etc., usque ad lingua Hebraica magna ex parte confinis est. . etc. Quia sequitur, arbitrantur Zambri esse Persidis regionem: nisi forte quia praecessit Arabia, intelligantur esse reges solitudinis. etc. Quasi dicat: Omnes in circumitu, etc., usque ad ante Antichristum secundum Danielem destruendum. . Quia sunt gentium diversa merita, in eo scilicet quod non credit; sed qui non credunt diversis afficientur suppliciis. etc. Erubescant qui, vim Scripturae sanctae facientes, in bonam partem accipiunt Domini comminationes. . HIER. Ululatus optimatum gregis, etc., usque ad conticescent bona pacis et auferentur in furore. Domini. . .