Jeremiah 26

etc. ID. Haec prophetia superiore prior est, quamvis sub eodem rege. Illa enim facta est in anno quarto, haec in ejusdem regis principio. Non igitur in prophetia historiae ordo texendus cum priora posterius, et posteriora prius dicantur. Ut etiam exteris civitatibus loquaris. Pulchre autem in atrio stat, et in vestibulo templi, ut qui ad orandum conveniunt sermones ejus audire cogantur.> etc. ID. Quasi dicat: Forsitan audient, etc., usque ad Forsitan verebuntur Filium meum. In nostra positum est voluntate, etc., usque ad nec semel et a saeculo, sed semper et sollicito? . Sicut exstructo templo in area, etc., usque ad factus pro nobis maledictum. . Nova dicitur, quia qui in ea sedebant, et judicio praeerant, sacerdotum et pseudoprophetarum calumniae resistebant. Sedentibus urbis principibus in porta templi, etc., usque ad sed futura bona cogitantes. Jeremias illis accusantibus et crimen, etc., Quasi dicat: Si irascimini, etc., usque ad ut nihil subtrahatur de veritate. . Principes civitatis, et populus intellexerunt, etc., usque ad quas mutatione sententiae possumus liberare. . Quaeritur cum Urias eadem, etc., usque ad Christus quoque de manibus persequentium lapsus est. . Quaeritur quomodo Joachim rex, etc., usque ad et hanc prophetiam factam esse cum coepisset regnare. . Quamvis Jeremias Domini auxilio liberatus sit, in mercedem tamen deputatur illi, per quem prophetam suum liberavit.
Copyright information for VulgGlossa