Jeremiah 28

HIER. Nondum Ezechiele vaticinante in Babylone ad eos qui cum Jechonia fuerant translati. In qua fiducialiter loquitur, quia prospera populo pollicetur; et mendacia libenter audiuntur, praecipue quae optata promittunt. . etc. Jeremias dixerat etiam reliqua vasa apportanda, hic affirmat asportata esse reportanda. . etc. Optat fieri, quod ille mentitus, etc., usque ad sub aliorum exemplo veritatem asserit. Potuit dicere mentiris, etc., usque ad ut qui audiunt exspectent exitum. . HIER. Consideranda Jeremiae prudentia, etc., usque ad quorum notitia solius Dei est. . Putative propheta dicitur. Multa enim in Scripturis sanctis dicuntur juxta opinionem illius temporis, quo gesta referuntur, non juxta veritatem rei. Cum abiisset Jeremias et silentio devorasset injurias, factus est sermo Domini ad eum non ut suis verbis ad Ananiam mendacio gloriantem loqueretur et diceret: quod tamen ille Ananias dixerat, sed mendacium semper veritatem imitatur. Ostendit quod minorem poenam retinens, etc., usque ad in brutorum animalium corpora sunt relegatae. ID. Notandum quod Jeremias passus injuriam, nondum facto ad se sermone Domini, silet, postea vero missus a Domino, audacter arguit, mentienti denuntians propinquam mortem. ID. Si quando morimur, de carceribus corporum liberamur, secundum illud quod male interpretantur haeretici: quomodo pro supplicio mors irrogatur? Forsitan in mense septimo, qui requiem significare solet, ideo mortuum mentiuntur, ut de malis corporis liberetur, juxta illud: nos autem novimus corpora credentium esse templa Dei, si Spiritus sanctus habitet in illis.
Copyright information for VulgGlossa