Jeremiah 32

etc. HIER. Non solum verba, sedet opera prophetarum, sunt nobis in exempla virtutum. Poterat Jeremias nuntiare prospera et frui regis amicitia, sed maluit Deo obedire, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. ID. Notanda ex parte regis clementia, qui non in carcere, sed in vestibulo prophetarum recludi jusserat, in libera scilicet custodia, ne posset effugere; quasi non omnis Jerusalem clausa munitionibus fuerit communis carcer. Jam vicina captivitate, jam peste et fame consumpta civitate, et tamen perstat Sedecias in sententia. Gravior est terror ante increpationem verborum, quam poenarum sustinere cruciatum, et videre quem timeas. . Temperavit sententiam, ut ad bonam et malam partem possit referri, visitatio enim et consolationem, et supplicium significat. . Helchias et Sellum, etc., usque ad voluminis hujus monstrat exordium. Ager iste sacerdotalis, cujus emptio atque possessio Jeremiae defertur, est in Anathot in terra Benjamin. Quorum primum obedientiam, secundum filium dextrae sonat; et convenienter appetit ejus emptionem, in quo obedientia et virtus Domini versabatur. ID. Hoc est de suburbanis, etc., usque ad Audiant qui falsa adhibitis testibus vendicare conantur. . ID. Baruch, qui interpretatur etc., usque ad hoc legere cupientibus exhibeat apertum volumen. etc. Ne foris positi paterent rapinae, etc., usque ad commoventur tamen Dei sermone. Hoc est quod Jeremias supra dixit se intellexisse verbum Dei, et idcirco emisse agrum. . Grandis misericordia Creatoris, etc., usque ad diu dilata poena reddatur. etc. ID. Haec nomina potentiam Creatoris indicant, sed proprie nomen Dei. Pater est, unde: Joan. 27.. etc. Nemo ergo secretis Dei se inferat, et de illius judiciis judicare praesumat. Significat quod interdum, etc., usque ad tandem Rubri maris fluctibus obrutus est. De generali transit ad speciale, et quod proprie praestiterit Israel, brevi sermone percurrit. etc. Quibus afflicta est usque ad diem hanc, etc., usque ad Et notandum quod Israel ab omnibus separat. Pulchre dixit populum tuum: eo enim tempore quo eductus est, Domini imperio serviebat. . ID. Nihil medium inter possessionem et inobedientiam: ubertas enim securitatem, securitas negligentiam, negligentia contemptum parit. Id est, Frustra ergo promiserunt, dicentes: non enim in responsione, sed in opere praemium est. Decimus annus Sedeciae erat, et civitas obsessa, ut supra dictum est, et Jeremias in atrio carceris. Unde subditur: Quasi dicat: Non habent quos vincant, sed quos capiant, jam fame et peste consumptos. Ex creaturis praedicat Creatorem, etc., usque ad Haec autem universa praemittit, ut inferat quasi in reprehensionem divinae sententiae: Non reprehendit, sed interrogat, etc., usque ad et agrum emat quem non possideat. . Non omnium gentium vel populi Israel tantum, etc., usque ad quia alia propter se, alia in usum hominum sunt facta. Quia mihi est curae omnia regere, universa disponere, singulis reddere juxta vias suas. Primum vallata exercitu Chaldaeorum, absente Nabuchodonosor, capta est; et Sedecias in Rablatha regi traditus est. Aquila melius, non enim absentes erant, ut venirent qui obsiderent civitatem; verbum autem Hebraeum sonat. Quomodo periturus scribitur mundus, juxta illud: eo quod in maligno positus sit, sic et domus ipsa, et loca, in quibus flagitia facta sunt, irae Dei subjacebunt. Sine fine, etc., usque ad in conspectu tuo. . Unde alibi: Zach. 7.. Qui enim precatur, inclinata cervice in terra pronus funditur; qui vero tergum vertit, gestu corporis indicat, se negligere comminantem. Fugatis tenebris erroris et idolorum cultura, illuminare eos cupiebam, et docere quae recta sunt. etc. Non solum tunc Judas posuit idolum in templo Dei, sed usque hodie in Ecclesia, vel in corde credentium ponitur idolum, quando novum dogma constituitur et in abscondito adoratur. etc. Proprie tribus Juda et Benjamin in phano Baalis et Moloc daemonum simulacra venerabantur; vitulos aureos in Dan et in Bethel decem tribubus, quod tam exsecrabile est, ut Dominus nunquam se cogitasse testetur. HIER. Quae Siloe fontibus subjacet et amoenitate sua populum ad luxuriam provocavit, quam sequitur cultus idolorum. . Multi putant hoc in tempore Zorobabel, etc., usque ad et electio reliquiarum salvatur. Sicut sperantibus auxilium, etc., usque ad et desperatio atque humilitas Dei mereatur auxilium. etc. Tristibus laeta subjungit, et captivis reditum promittit; sed primum ostendit causam offensae et justi furoris; et quanto major culpa, tanto in peccatores amplior clementia. CASS. Manifeste prodit initium nobis, etc., usque ad et per hoc vel remunerationem, vel supplicia promeriri. ID. Sic liberum donat arbitrium, ut timor qui tribuitur ex gratia sit largitoris. Si verba sunt Salvatoris, etc., usque ad sicut illud: Amos. 5., etc. etc. Haec juxta litteram, etc., usque ad Sed spiritualiter in Christo et apostolis plenius completa sunt. . .
Copyright information for VulgGlossa