Job 17

GREG. Attenuatur spiritus electorum timore judicis, et si quas in se carnales cogitationes inveniunt, poenitentiae ardore consumunt. Spiritus autem iniquorum per tumorem elationis crassescit. Pene mortuum se considerat, quia moriturum se minime ignorat unde sequitur: Non intantum peccavit, ut haec flagella mereretur, quia non pro corrigenda culpa, sed pro augenda gratia percussus est. Vel, caput, hoc dicit, qui sine culpa, poenam culpae, id est, amaritudinem passionis suscepit. Per ascensionem; post quia Judaea commota est in discipulos, addit: Quia jam frustra agunt contra eum, qui sedet in coelo. Si enim disciplinae custodiam nossent, nequaquam Redemptoris praecepta contemnerent. etc. Qui enim per disciplinam minime custodire vitam student, semper per desideria in imis jacent, nec mentem ad spem coelestis patriae erigunt. etc. Ad caput malorum, diabolum scilicet, sententiam convertit, cujus sunt apostatae angeli, qui cum eo ceciderunt. sunt homines perversi, qui de ejus prava persuasione in malitiae operatione generantur. quia malignis spiritibus animas pravorum promittit in fine rapiendas. Ibid. Quia intentiones hominum, etc., usque ad quod doleant, sine fine patiuntur. Omnis qui flagello percutitur, etc., usque ad eamque poenam suo optat adversario quam evenisse conspicit justo. Ab indignatione oculus caligat, quando ipsi qui in Ecclesia lumen veritatis habent, perversos contra innocentes praevalere conspiciunt: quia de occulti judicii admiratione turbantur. Sed cum justi ad indignationem caligant, infirmi plerumque usque ad infidelitatem corruunt, unde sequitur: Membrorum nomine teneritudo exprimitur infirmorum, qui dum perversos prospiciunt florere, justos cruciari, bona se inchoasse poenitent, atque ita ad agenda mala citius recedunt, ac si eorum vitae nocuerit bonum, quod inchoaverunt. Hoc est quod dixerat Contra hypocritam suscitatur innocens perfectus, quando hunc cum suo flore contemnit, eumque praedicando quae recta sunt, despiciendum esse caeteris denuntiat. Quia considerato hypocrita dum illum ex perversa voluntate obtinere ea quae mundi sunt intuetur, ipse ad amorem coelestium robustius stringitur. Sciens, quia bonis desideriis praemia aeterna non deerunt: dum et pravis et duplicibus cordibus bona temporalia non negantur. Quia videns perversorum terrenam gloriam, etc., usque ad quae sibi cum reprobis communia esse non possunt. Postquam exteriores provectus malorum, bonorum vero interiores intulit, exhortatur electos, ut convertantur, deserendo mala, et veniant, bona faciendo. Conversionem eorum desiderans exoptat, ne ullum sapientem in eis inveniat, ac si dicat: Stulti esse apud vos discite, ut in Deo vere esse sapientes valeatis. prosperitates: curam terrenae felicitatis dicit: quae quanto gravius electos premunt, tanto subtilius a judice rationes de ipsis cogitant exquiri hae cogitationes cum ipsa terrena felicitate dissipantur. Dissipatae cogitationes vertunt, quia justis nonnunquam amplius placet ex adversitate mala perpeti, quam ex prosperitate terrenae dispensationis cura fatigari. Ibid. Lux post tenebras speratur, etc., usque ad et justorum animas in perpetua jam sede collocaret. Priores sancti sustinere adversa poterant, etc., usque ad in inferno sibi requiem praeparasse. Putredinem, patrem dicit, etc., usque ad ut quasi quibusdam vermibus sic inquietis cogitationibus in mente fatigemur. Praestolatio justorum, Christus; quem quandoque venturum noverant, sed venire citius quaerebant: unde hic additur, nunc: Patientiam justorum Deus considerat; sed quasi non considerare dicitur, ad votum desiderii minus citius apparere: et in prolixiora tempora dispensationis suae gratiam differre. Ante mediatoris adventum Job in infernum descensurus erat, etc., usque ad retributio adhuc in sola inferni quiete recipi praestolabatur. Pensandum est quis nostrum de requie securus sit: si de ea trepidat et ille, cujus virtutis praeconia et ipse judex qui percutit, clamat.
Copyright information for VulgGlossa