John 4

Sciebat Jesus scientiam eorum et invidiam, quod non ideo didicerant de eo ut eum sequerentur, sed persequerentur, et ideo fugit, docens suos cedere malis, non timens, vel evadere eos impotens. Quod vere dicitur, ipse enim semper mundat in spiritu invisibiliter et dono, sed ejus baptismus fit etiam in corpore, qui est in duobus, scilicet in aqua et verbo vitae; unde Paulus: Ephes. 5.. In quorum baptismo dabatur spiritus, licet non ita manifeste, ut post Ascensionem datus est ineffabili et inexcogitabili modo. Id est Pharisaeos incredulos, qui cogitabant eum persequi, propter baptisma ipsius quod crescebat, et quia per doctrinam ejus, legem evacuari intelligebant. Postquam paucos de Judaico populo suscepit, reliquit incredulos legis litteram sequentes, quae neminem ad perfectum ducit. id est in spiritualem ipsius litterae intelligentiam. In Galilaea transformatio Domini creditur facta, per quam significatur transmutatio humanae naturae in pristinam gloriam. In Galilaea dedit discipulis in monte doctrinam per quam ad vitam transituri sunt credentes. Inter Judaeam et Galilaeam Samaria est, id est, inter legem litterae, quae per Judaeam et divinas leges circa Deum revolutas, quarum figura est Galilaea, est lex naturalis in medio constituta, quia ergo ex lege sumpsit fundamenta Ecclesiae, oportebat eum ad gentes transire constitutas sub lege naturae, ut cum utrisque in Galilaeam aeternae beatitudinis rediret. Ut agnoscerent et converterentur ad eum Samaritani, vindicantes sibi haereditatem patriarchae Israel. Sichar, id est conclusio, vel ramus, id est gentilis populus conclusus sub peccato, qui est ramus de oleastro excisus et olivae insertus. etc. Quia naturalis ratio non aliunde surgit nisi a causa omnium bonorum, ideo pulchre dicitur fons esse Jacob, id est ratio infinita Patris altitudine procedens. etc. Allegorice. Iter Jesu carnis est assumptio in qua est fatigatio, id est infirmitas, relevans hominem quem creavit potentia: sessio est humilitas. Sexta hora, sexta aetas qua venit, puteus profunditas hujus saeculi. Samaritana Ecclesia venit non jam justa, sed justificanda. Aqua putei voluntas hujus saeculi, quae quasi de profundo extrahitur submissis et inclinatis ad eam hominibus, praemissa cupiditate quasi hydria. Quasi lassitudinem relevans in quo indicatur magister docturus accedentes et possessurus. Fons dicitur ubicunque manat aqua de terra, sed si in superficie fons tantum, si in profundo etiam dicitur puteus. In figura Ecclesiae de gentibus, quae prius hauriebat aquam, id est voluptatem de profundo saeculi cujus fidem sitit Jesus et petit ab ea potari. GREG. Vel mulier, id est Synagoga, quae venit haurire aquam, etc., usque ad primitivam Ecclesiam. Jesus sedens supra fontem petit a primitiva Ecclesia quam de gentibus elegerat potum fidei, qua in eum credatur, petit a natura potum rationis, qua conditor et redemptor investigetur. Apostoli missi in civitatem, id est in mundum, emere spirituales escas, id est fidem, et actionem, et cognitionem, quibus magistri satiantur Ecclesiae. Licet Jesus post fatigationem sitire posset, tamen hunc potum non exigit, sed ut cor Ecclesiae gentium pro laboris ejus cognitione potus ei efficiatur, desiderat. In civitatem discipuli abierunt, scilicet ad Judaeos, qui legis valle muniti, et prophetiae sunt telis armati, ut cibos emerent ipsorum, scilicet corda praedicatione fidei Deo praeparantes. Nesciens quem potum petit ab ea, putans quod de aqua opponit se esse de alienigenis vasculis, quorum etiam conversatione non utuntur Judaei, sed Jesus qui fidem petebat, ei spiritum dare cupiebat, et eam admonet ut petat, spiritus est autem et donum Dei et viva aqua. etc. Samaritanos Judaei exsecrantur et supplantatores vocant, quia eos haereditate patris sui Jacob privaverunt abstinendo a cibis et vasis eorum. Pedetentim et simplicibus verbis instruit, ut tandem donum Dei, id est spiritum possit accipere. Aqua viva dicitur non alia, nisi quae ubi oritur, excipitur, de qua mulier carnaliter sapiens dixit: Cum hauritorium non habeas, et puteus altus sit, quomodo habes aquam vivam? Sed ne forte alium fontem promittere videretur, subdit: Nunquid tu melior es, id est potes melior esse Jacob qui cum suis usus est isto? Contra quod ergo aperte Christus ostendit se non carnaliter, sed spiritualiter loqui, dicens non sitire eum qui suam aquam biberit. Alienigena Jacob patrem suum vocat, quia ipsa sub lege Moysi vixerat, et praedium quod Jacob filio suo dederat, possidebat. AUG. Vasculum cupiditas, aqua voluptas, reficitur, non exstinguitur. De puteo bibunt homines et pecora, et similiter de ratione, quasi depravata et obscurata magno labore foditur et exercetur: bibunt autem quidam ut homines qui ea ratione ad bonum utuntur, ut sancti. Quidam ut pecora, qui utuntur ea ad malum ut philosophi. Quicunque meae praedicationi cor accommodaverit et gratiae donum cognoverit, fides quae per dilectionem operatur in eo nascitur, et sic tandem in vitam transibit aeternam. Aqua corporalis deorsum fluit, aqua spiritualis sursum salit et secum eos qui eam bibunt in aeternam gloriam subvehit. . etc. Ut eo duce ad contemplationem spiritualis intelligentiae ascendas: Tu sensualis voca rationalem intellectum, quo ut viro regaris, tu quae modo carnaliter sapis, hunc ego lux et caput viri illuminabo. Quasi dicat: Haec quae dico non carnaliter, ut tu animalis facis, sed spiritualiter sunt intelligenda et ductu rationis accipienda, et ideo tu para intellectum mihi et veni, intelligendo haec spiritualia quae dico. Revera haec mulier tunc non habebat virum, sed utebatur quodum non legitimo, de quo respondet adhuc carnaliter sapiens, qui nondum vocaverat virum, id est intellectum. Paulatim ea attollens adhuc mysteria loquitur, ut paulatim perduceret eam ad cognoscendum quis cum ea loqueretur. Et non opus bonum, non prudentem mulieris laudat responsionem, sed veritatis laudat confessionem. Quinque viri sunt quinque leges humanae naturae datae. Prima, in paradiso ante peccatum in prohibitione ligni. Secunda, post praevaricationem et expulsionem de paradiso, de multiplicatione humanae propaginis. Tertia, Noe ante diluvium de fabricanda arca. Quarta, post diluvium de divisionibus gentium. Quinta, Abraham de circumcisione et immolatione filii. His quinque legibus quasi quinque viris humana anima ab initio mundi usque ad Moysen subjecta fuit: postea data est lex litterae, quae nullam salutem contulit, unde dicitur: Dimitte litteram, vade ad spiritum litterae ad Novum Testamentum, a quo spiritualem virtutum prolem concipias. AUG. Quinque viri, id est quinque sensus corporis te rexerunt, nunc in tempore discretionis non te regit vir, id est intellectus sapientiae, sed adulter, id est error corrumpit, dum carnaliter quae dico accipis, et ideo voca virum, ut (sicut dico) spiritualiter intelligas. Ideo quinque sensus in minori aetate dicuntur viri, quia sunt legitimi. Post lapsum enim hominis et decreto Dei naturaliter regitur illa aetas, non ad aeterna, sed ad ista temporalia appetenda si mulcent, vitanda si offendunt. Mulier ex auditis proficiens, jam coeperat aliquatenus habere intellectum, unde et prophetam vocat, sed non plenum, quia non credit venisse Christum. etc. Propheta es tu, et ideo judica de hac contentione, quae me movet. Judaei se praeferebant Samaritanis pro templo quod aedificavit Salomon, in quo adorabant. Econtra Samaritani adversum Judaeos pro monte, in quo et non in templo patres adoraverunt, qui Deo placuerunt. Et sic patriarchae in montibus, Judaei in templo adoraverunt, praefigurantes modum bene orandi. In hoc loco Dominus jactantiam Samaritanorum reprimit, qui putabant se non minoris religionis fuisse quam Judaeos. Loquitur ergo in persona prophetarum et omnium qui in Christum credunt; unde ait: quia nullus adorat Patrem nisi Filium adoret, per quem ad notitiam Patris venitur, sed nos scimus Filium, et per Filium Patrem, unde sequitur: etc., id est. quia Christus, qui est salus, ex Judaeis est, non solum origine carnis, sed etiam ex eis orta est fides et primitiva Ecclesia. Quia jam est in te vir qui potest credere et ideo crede: Isa. 7.. Ecce pariter mons vester et templum Judaeorum reprobabitur, sed in hoc estis impares, quod vos Samaritani adoratis quod nescitis, sed nos Judaei non omnes, sed electi adoramus quod scimus, quia nobis cognitio Dei testamentum; prophetia promissa: de nobis Christus, et hoc est, sed quamvis ita simus differentes, tamen non praefero locum Judaeorum loco Samaritanorum, et hoc est. . Priusquam venirem in carne, nemo potuit adorare Patrem in spiritu et veritate, praeter patriarchas et prophetas, quibus mea incarnatio revelata fuit, sed per meam praesentiam in carne fient veri adoratores. Non in templo, non in hoc monte, sed interius in intimo templo cordis et in veritate cognitionis Patrem esse adorandum. Cum Deus sit spiritus et non corpus, non quaerit corporeum locum, montem vel templum in quo oretur, sed spiritus purus est ejus templum, in quo oretur, non de visibilibus quae transeunt, sed de aeternis quae veritas sunt. etc. Jam per verba docentis amplius provecta, scit a quo perfecte debeat instrui, id est a Messia. Qualiter spreto templo vel monte in spiritu et veritate adoremus ostendet, et abjectis umbris veritate illustremur. Quem venturum exspectas, venisse cognosce: et adducto tecum viro qui te regat, quae fidei sunt necessaria discere labora. Et quia sciebat jam quis eam posset docere cum eum jam docentem non agnosceret, digna erat cui ipse se manifestaret, unde dicit: qua manifestatione accepta non habet quid ultra quaerat, unde sequitur: etc. Sed Evangelista interserit de discipulis. . Non mirabantur quod cum muliere loquitur, cum quibus loqui consueverat, sed quia cum alienigena, ignorantes mysterium Ecclesiae de gentibus futurae. Et non malum suspicantur, sed clementiam mirantur, quia gentilem erroneam docet sicut Audito jam habens in intellectu mulier Christum caput viri, reliquit hydriam, id est cupiditatem, et cucurrit evangelizare. Hic discant evangelizaturi prius deponere curam, et onus hujus saeculi. Pedetentim inducit ad veritatem illos rudes; nec statim affirmat Christum, ne irascerentur et indignarentur. . Non ausi sunt interrogare Dominum timentes ne ab eo reprehendantur, si incaute interrogaverint. Non intellexerunt escam, sicut mulier supra non intellexit aquam, unde magister eos instruit non per circuitum ut illam, sed jam aperte dicens: etc. Patris. Voluntas Patris est ut credatur in eum, id est in Filium quem ipse misit. Opus Patris est nostra salus. Christi ergo cibus, nostra fides et nostra salus. Facit ergo voluntatem docendo credere in se, facit opus maturando mysterium redemptionis. Cum quaerat fidem et salutem populorum, fervet in opus, et operarios mittere disponit. Intellectu mentis considerate quod, transacta hieme, id est infidelitate, adest calor fidei et parata sunt corda, ut opera justitiae ex eis colligatis, quasi dicat: Juvate ad implendum voluntatem Patris. Et bene potestis, quia parata est messis, id est, videte gentes facile credentes. Utroque opus erat, seminatore et messore, quia in hoc apparet probabile verbum, quia alius seminat, alius metit; nisi enim parati essent per prophetas, non audirent apostolos. . Vos facio messores ibi ubi alii seminaverunt, id est in Judaea, ubi prima seges collecta est, unde aliqui exeuntes in toto mundo seminaverunt, unde alia messis quasi de granis surgit colligenda in fine saeculi messoribus angelis. Multi enim labores fuerunt patriarchis et prophetis, in quibus omnibus erat prophetia Christi, et multa passi sunt quasi in frigore seminationis. . Prius audierunt famam, post conspexerunt praesentem, nec satis est eis, sed apud se manere faciunt, ut ipsius verbis instruerentur, quae praeferunt verbis mulieris. In quibus omnibus econtrario arguitur duritia Judaeorum, qui nec miraculis credunt. Moraliter. Sic quotidie apud illos qui foris sunt, nuntiatur Christus per mulierem, id est Ecclesiam, et credunt per istam famam. Inde apud eos manet per duos dies sine mentione noctis, ut lux eorum duobus praeceptis charitatis instruatur. . Postquam Dominus carnis praesentia Judaeis spiritualiter edoctis gratiam suae cognitionis infudit mulieri, id est legi, dicebant, jam non propter tuam loquelam credimus. Quia sibi primum moratus miracula fecerat, nec nisi pauci in eum crediderunt, unde super viso signo crediderunt in eum discipuli ejus, non alii: et ideo a Samaritanis qui facile nullo signo viso crediderunt, revertitur ad istos, ut qui per priora non crediderunt, modo credant. Significat quod a gentibus facile conversis, in fine saeculi revertetur ad Judaeos qui sunt sua patria, quia prius in eis honorem non habuerat. Allegorice. Patria Christi est populus Judaeorum, ubi sine honore est, quia pauci de his credunt quod de Galilaeis civibus Christi dicitur. Ecclesia gentium facile credens similis est Samaritanis, et hi multi solo verbo praedicationis, illi per miracula et pauci. Ecce cur venit, ideo revertitur, quia testatus est quod propheta non habet honorem in patria; alioquin videtur non debuisse ad hos reverti, ubi honorem non habet, sed manere apud illos ubi bene receptus est. . Iste regulus potest figurare aliquem gentis Judaicae doctorem, qui tandem post plenam Ecclesiae gentium conversionem ad quam Dominus a Judaeis expulsus per discipulos transmigravit, pro filio, Judaico populo, quem non nisi in fine saeculi fidem accepturum cognoscit, orat, ut de longa perfidiae infirmitate sanetur. Jam credens quod posset sanare filium ejus, sed quia per deitatem, quae ubique est, non credit filio adesse, rogat ut descenderet et praesens corpore sanaret, unde infidelitatis arguitur: etc. Econtrario centurio laudatur, qui dicit: Matth. 8.; unde: Vel forsitan cupiebat tentare qualis esset Christus, unde arguitur: Propter salutem filii credidit ipse et domus ejus tota. In hoc redarguitur de incredulitate, quod non ubique credebat eum esse, et per hujus duritiam significatur duritia Judaeorum, qui nec visis miraculis credunt. Vere econtra per Samariam signatur fides gentium, quae solo verbo credidit, hoc autem, quantum ad allegoriam, a primo Christi adventu usque post regnum Antichristi in perfidis Judaeis durabit. Prodigium quasi porro dictum, quasi quod aliquid significat. Vel, prodigium quasi procul a digito, quia praefigurat aliquod remotum et futurum. Quasi aliter non posset sanare, nisi praesens esset. Unde Dominus indicans se non deesse ubi invitatur, solo jussu sanat, unde: Ad filium reguli non vadit, ne divitias honorare videatur, ad servum centurionis ire promittit qui naturam hominis non despicit: in quo superbiam destruit quae in hominibus non pensat naturam, sed quae extra patent. Non alii cives, in quo paucitas fidei Judaeorum signatur, quamvis signa viderint, unde infert: Sicut supra multitudo gentium solo verbo convertendarum in Samaritanis signabatur. . De omnibus miraculis quae fecit Jesus in anno ante mortem Joannis, non facit Joannes mentionem nisi de istis, et de disputatione Christi cum Judaeis, quae supra ponitur. Caeteri enim Evangelistae quae hic reticet, dixerunt plane.
Copyright information for VulgGlossa