John 8

Quia mos ei erat die docere in templo, vespere reverti in Bethaniam, quae est in monte Oliveti. Mystice: Signat altitudinem misericordiae, unde nobis chrisma, id est unctio. Mane redit ad templum. Mane est ortus novae lucis post tenebras legis, quo fidelibus, id est, in templo ejus misericordiam venit pandere et dare. Sessio est humilitas Incarnationis, qua miseretur et docet, unde libentius populus venit ad eum, sed inimici Pharisaei de justitia tentant, an contra eam dicat. Sciebant mansuetum et misericordiae praedicatorem, unde placebat populo, unde putabant dicturum dimittendam esse adulteram, et in hoc diceretur hostis legis contrarius Moysi et Deo auctori et cum adultera reus mortis. Quod si secundum legem diceret lapidandam, deriderent, quasi non haberet mansuetudinem quam praedicabat pro qua amabatur. Ipse autem neutra capitur calumnia, sed servata mansuetudine respondet quod est verae justitiae: Non autem statim judicat, sed inclinans se digito scribit in terram. . Mystice: Mulier in adulterio deprehensa signat Synagogam, quae adulteravit legem Moysi, sequendo traditiones patrum. Vel quae dimissa lege Moysi, jam sequitur fidem Christi, unde Judaeus jam quasi adulteram accusat. Vel signat Ecclesiam, quae relinquens Deum, fornicata erat cum daemonibus, quam Judaeus accusat, quod ad Christum accedat, et quasi novum idololatriae genus reputata est. . Quid scriberet in terra, sive verba illorum, sive quid aliud, non est diffinitum, secundum quod se inclinat, et digito scribit. Docet tamen ut antequam judicium fiat, nos debere inclinare, id est, condescendere in judicio aut faciendo uti discretione. . Data sententia justitiae qua illi conscii malorum, percussi sunt, iterum scribit in terram ex more, vultum alio vertens: ut illis sit liberum exire, quos praevidebat citius exituros quam plura interrogaturos. Docet autem nos sicut et ante correctionem alterius, ita et post nos ipsos humiliter investigare, ne idem vel aliud simile in nobis sit. . Sed quia poterat timere ne iste qui sine peccato est eam puniret, dicit ei, ut misericors praeterita peccata dimittens: ut justus ne amplius peccet interdicens. Repulsis tentatoribus, sanata culpa mulieris, apertius subdit quid possit ex Divinitate, ne ambigant de eo homine an possit peccata dimittere. Quae nube carnis tegitur, et sic toleranda hominibus efficitur, unde et peccata possum dimittere et etiam hominem illuminare. Putant non credendum ei. Quasi: Solus de se testatur obliti praemissarum lucernarum, et ipsius Joannis Baptistae, qui de eo evidenter ostendit. Meum testimonium ideo verum est habendum, quia scio unde venio, hoc est, quia testimonio Patris confirmatur. veni missus a Patre, non tamen eum deserens, et impleto ministerio ad Patrem redeo, nec tamen mundum relinquo. Quia illud nescitis, ideo vos secundum carnem judicatis, hoc est, hominem putatis, cui in laude sua credendum non sit, et etiam damnatis. Ego non judico, quasi, secundum carnem, ut nos, vel penitus non judico hoc primo adventu, sed salvo, sed quia secundo adventu judicabit, subdit hoc: etc. AUG. Ideo verum, quia non solus, sed ego et Pater. Ecce ergo duo in personis, licet unum in substantia; quod est: Ideo verum est judicium meum, quia verus Dei Filius sum, unde probatur quod Filius, quia non solus, sed Pater mecum. ID. Dicto de judicio quod suum et Patris testimonium verum sit, probat ab auctoritate legis. Dicitur enim, etc., usque ad ut accusata Susanna habuit. . Secundum carnem judicantes, Patrem Christi carnaliter acceperunt; sed erat homo in aperto, Verbum Patris in occulto. Quasi dicant: Te videmus sed non Patrem tecum. Quibus econtra dicitur: Sed nec me scitis, quia si hominem quem videtis, non quod in occulto sum scitis, et ideo nec Patrem scitis. Sed si me sciretis, quod est prius, me cognoscite, et sic Patrem sciretis, quia unum sumus. etc. Non dubitat, sed dubitantes quasi irridet et increpat; ut et dominus servo, forsitan Dominus tuus sum. etc. Gazae divitiae, Phylaxe servare. Typice: Gazophylacium est mysteria Scripturarum, quae sunt in templo, id est in Christo. Haec secreta post resurrectionem aperuit apostolis, sed in his modo loquitur per parabolas non intelligentibus Judaeis. Id est, loquentem de Deitate. Quasi sponte, et ideo frustra laboratis. Vadit illo unde venerat, et unde non discesserat. ideo persequentes assumptum in coelis non ut amici habere cupientes. Unde eis poenam praedicit: Stulta verba quasi si de morte diceret, non possent eum sequi ad mortem. Dicebat ergo non de morte, sed de gloria ad quam ibat per mortem, unde illis carnalibus subdit: Et ideo terram sapitis, sicut serpens terram comeditis. Hic exponit quid sit esse de mundo, id est, esse peccatores infideles terrena sapientes, unde hoc eis exponit. Sed econtrario spem dat credituris. Credideritis dicit, non perceperitis, quia nemo nunc capit immutabilem essentiam. etc. Non dicit quid, vel Christus, vel Filius Dei, vel aliud hujusmodi, sed ad istos utitur verbo aeternae essentiae, sicut olim ad Moysen quem mittebat ad liberandum Israel. Quasi dicat: Qui misi Moysen ad liberandum filios Israel, ego per meipsum veni liberare perditos. Caetera vero omnia quae mittuntur, non vere sunt. AUG. Credite me principium, etc., usque ad ipse manus dextera, fortitudo, sapientia, et Verbum est Patris. ID. Ecce quid est esse, quia principium in se manet, innovat omnia, et mutari non potest. Et habeo vobis multa loqui, docendo, si credideritis, accusando si non credideritis, et qui modo non judico, sed salvo, habeo post judicare. Habeo dico, sed totum ex Patre qui verax est ex se, ex quo ego sum veritas quam genuit ex se, et ideo vera dico, et judico. Ecce quomodo dat gloriam Patri cui aequalis est, ut doceat nos minores dare gloriam Deo. . Cum dicit, non intellexerunt quod de Patre diceret, quia adhuc habebant clausos oculos, et ideo subdit eis: etc., ubi ostendit aliquos ibi esse, qui post passionem suam essent credituri et cognituri quis ipse esset. . Esse est immutabile divinae substantiae. Sed ne ipse qui loquitur, intelligeretur esse Pater, subdit: quia a meipso non sum, sed a Patre. etc. Semper ipsa aequalitas est. Semper non ex quodam initio et deinceps, sed sine initio et fine. Dei enim generatio non habet initium temporis, quia per Unigenitum facta sunt tempora. Fides est credere quod non vides, veritas est videre quod credidisti. Non cognoscimus ut credamus, sed credimus ut cognoscamus: ideo Christus homo in terra fidem jacit, post se videndum dabit, quod est merces fidei. Ad hanc altitudinem pervenietis ex fide quae est humilis, et contemnitur, et est granum sinapis. . Hoc verbum Dominus posuit a libertate, non ut plerumque Latine dici solet, liberari aliquis ab infirmitate. Et non dixerat Dominus: liberi eritis, sed: in quo tamen verbo non intellexerunt nisi libertatem carnalem. etc. Non illi qui crediderunt, sed alii in turba qui non crediderunt, qui audito indignati sunt se vocari servos, putantes dixisse de carnali libertate. Mentiuntur. Joseph servivit in Aegypto, patres in Aegypto servierunt in luto, isti eidem tributis Caesaris. etc. Amen Hebraice, verum dicitur Latine, quod nullus interpres mutavit, ne vilesceret nudatum, sed honorem habeat secretum, et est quasi juramentum, unde Hieronymus super Isaiam: Jurat Dominus per semetipsum, quoniam sententiam oris sui et verbum quod semel protulit, nequaquam irritum facit, hoc est, per semetipsum juravit. . etc. In hoc terruit nos. Quae ergo spes est libertatis his qui non sunt sine peccato? . etc. Exposito a Domino contra gloriantes de vana libertate carnis, et vera servitute peccati, et vera libertate per se filium, concedens istis, scilicet quod filii Abrahae sunt per carnem, tales liberos ostendit non esse filios Abrahae, per imitationem fidei et justitiae, sed esse filios homicidae diaboli, quaerentes se occidere, et ita esse vere servos. . Quia arguit eos facere mala patris, fatentes patrem suum esse Abraham, provocant aliqua maledicere contra Abraham, ut sit eis occasio faciendi quod volebant, sed Dominus Abraham laudat et istos degeneres damnat, dicens: etc. etc. Non dicit (quod poterat) se esse dominum Abrahae, ne sit occasio calumniae, nec filium Dei, sed quod invident, et quod possunt occidere. Jam innuit alium patrem quam Abraham, cujus filii sunt, non natura, sed imitatione. etc. etc. Jam intelligentes non de origine carnis, sed de vita Dominum loqui, et ex usu Scripturarum scientes fornicationem spiritualiter dici, cum anima falsis diis subjicitur, mutant responsionem et tacent jam de patre Abraham, ne eis dicatur: Cur de eo gloriamini, cujus vitam non imitamini? et dicunt patrem Deum, volentes videre quid ad hoc posset eis dicere. Sicut praeostendit de Abraham, ita nunc ostendit Deum non patrem eis esse eorum, quia non cognoscunt Filium quem misit nec eum diligunt. Processio ex Patre aeterna est, in qua est Filius unigenitus Patri aequalis; venit homo factus, in quo frater hominibus. Ita res est ut dico, sed non potestis quod dico cognoscere, quia non potestis audire, cum non velitis credendo corrigi. Et hoc quare? Quia ex diabolo estis: filii diaboli perseverare elegistis. etc. Ecce jam determinat quis sit pater eorum, cujus filii sunt non nascendo, ut Manichaei dicunt, sed imitando; unde et Judaeis dicitur: Ezech. 16.. Ideo filii diaboli quia et occidere me in carne, quia non potestis in mente. Nota homicidam non solum qui ferro, sed etiam qui verbo occidit, ut diabolus primos parentes, unde in psalmo: Psal. 56.. Quare non stetit? Id est, Verbum et sapientia Patris. Cum dicitur, in Christo est veritas, ita dicitur, ut ipse sit veritas. Si ergo diabolus stetisset in veritate, in Christo stetisset, sed non stetit in ea, quia non est ipsa in eo. Et hoc non sufficit, quia et homo mendax est qui non habet de proprio, sed ab alieno coepit, id est a diabolo, ideo addidit: Scilicet mendacii quod invenit. Quia non aliunde habet, sed a se postquam cecidit a veritate; unde subditur esse pater mendacii quod ex se genuit, ut Deus ex se veritatem. . etc. Non dedignatur ex ratione ostendere se non esse peccatorem, etc. . etc. Quia convicti sunt non esse filii Abrahae vel Dei, sed diaboli, ingerunt convicia, quia non poterant resistere. Non me (ne arrogans vobis videar) facio quod debeo, sed vos non facitis quod debetis, quia non honorastis me, quem si cognosceretis, sicut ego honorifico Patrem, sic vos me honoraretis Audito convicio, econtra de gloria sua hoc solum dicit: omnia tribuendo ei, et ego non quaero gloriam meam ut homines, qui illatis contumeliis aliquid reddunt, sed Patri reservo, et Duae sunt tentationes. Una probationis, de qua: Deut. 13.. Alia deceptionis, de qua: Jac. 2.. Sic et duo timores: unus quem charitas foras mittit, alter qui permanet in saeculum saeculi. Sic et duo judicia: unum damnationis, quo non judicat Pater, sed omne judicium dedit Filio: alterum discretionis; unde: Psal. 42.. Secundum hoc dicitur: Est Pater qui quaerat gloriam meam, et discernat a gloria vestra, quia vos secundum saeculum gloriamini, ego non, sed ea gloria quam habui apud Patrem antequam mundus esset, quae est ab humana inflatione discreta. Non ego, sed Pater quaerit gloriam meam; ego autem dico, Si vos dicitis, Daemonium habes, ego vos ad vitam voco. Hinc discat homo Jesus, non malum, sed bonum reddere. Quod dicitur, videbit vel gustabit, nihil aliud est quam experietur. Sicut accepta contumelia bonus fit melior, ita malus de beneficio pejor. Secundum illos se faciebat Filium Dei, aequalem sibi, quasi non esset, sed non faciebat, imo vere erat; unde Apostolus: Philip. 2.. Ideo non qui es, sed quem teipsum facis? Contra hoc quod dicunt: refert gloriam suam ad Patrem, de quo est quod Deus est. Aperte dicit Patrem suum esse Deum qui annuntiatus est Judaeis: non recentem Deum vobis annuntio, sed illum de cujus cognitione soletis gloriari. Vox Patris glorificat Filium in baptismo, in monte, et in aliis hujusmodi. Non cognovistis spiritualiter, dum pro terrenis servistis. Ecce videt aperte eos sibi resistere, sed tamen non desinit se eis praedicare. etc. Ne in hoc arrogans videatur gloriari, addit, Arrogantia sic caveatur, ut veritas non relinquatur. Credens exsultavit sperando, ut videret intelligendo tantum mysterium. AUG. Incertum est in diem temporalem, etc., usque ad et quod ipsum caro factum est? . Exiens de templo, id est, de figuris Judaeorum, videamus quid fecerit in templo gentium.
Copyright information for VulgGlossa