Joshua 11

etc. ADAMANT., hom. 24 in Jos. Has scripturas ante adventum Christi cum legeret Israel secundum carnem etc., usque ad ut expugnent nos, qui sequimur Jesum Salvatorem nostrum, sed Dominus ait: etc. . ADAMAN., hom. 14 in Jos. Video quod hodie omnes illos non possumus opprimere, nec cunctos interficere: in crastino perimentur, id est post consummationem mundi, cum dicetur eis: Matth. 25.. Tunc enim si vicerimus sequentes Jesum ducem, percipiemus regnum quod praeparavit Deus sanctis suis per Jesum Christum. ID., hom. 15. Nisi haec bella figuram spiritualium gererent, etc., usque ad fecit ergo Jesus sicut praeceperat ei Dominus. ORIG. Hoc ergo secundum mandatum Dei Jesus implevit, etc., usque ad quae est Christus, et ipso jubente jugulandae, ut nihil in nobis resideat quod respiret. etc. ADAM. In omnibus nobis regnavit peccatum et fuit in omnibus, etc., usque ad nec imples praeceptum quod dedit Dominus Jesus. etc. Hic est sermo legis secundum illud: Luc. 16.. Lex ergo praecepit nobis omnes reges peccati interficere, qui nos provocant ad peccatum. Sic fecit Jesus, nec quidquam transgressus est. Ipse est enim qui perimit vitia in nobis et regna peccati. Ipse etiam Christus omnia quae praecepit Moses in lege fecit, unde: Gal. 4., etc. Omnia enim, quae lex mandavit, implevit, ut nos redimeret a maledicto legis, qui ait: Matth. 5.. . AUG., quaest. 16 in Jos. Non putanda est crudelitas, quod nullum vivum in civitatibus sibi traditis dimisit Jesus, quia Deus haec jusserat. Qui autem hic existimant ipsum Deum fuisse crudelem, et ideo Veteris Testamenti verum Deum fuisse auctorem credere nolunt, tam per verse de operibus Dei quam de peccatis hominum judicant, nescientes quo quisque dignus sit, et magnum putantes malum, cum casuri dejiciuntur et nortales moriuntur. . AUG., quaest. 17. Quaeritur quomodo hoc verum sit, cum nec postea a tempore judicum nec regum omnes omnino illarum septem gentium civitates capere potuerint Hebraei? Sed aut sic intelligendum est quod ad nullam civitatem bellando accessit Jesus quam non ceperit, aut certe nulla earum capta, sed earum quae in regionibus supra memoratis fuerunt. Enumeratae sunt enim regiones in quibus fuerunt civitates de quibus facta est ista conclusio, et omnes cepit bello. ADAM., hom. 15. Et accepit Jesus omnes in bello qui exierant ad bellum, etc., usque ad cum opera eorum non facimus. AUG., quaest. 18 in Jos. Quia per Dominum factum est confortari cor eorum, etc., usque ad partim pugnando caperent. . ORIG., homil. 15. Non sub Jesu filio Nave, sub quo nunquam fere cessavit a bellis, sed sub Jesu Christo. Venisti enim ad Jesum, et in baptismo peccatorum remissionem consecutus es; jam in te non pugnat caro adversus spiritum et spiritus adversus carnem Galat. 5.. Cessavit ergo terra tua a bellis, si tam mortem Jesu in corpore tuo circumferas, ut cessantibus omnibus in te praeliis, verus pacificus efficiaris, et voceris filius Dei. Sed hoc fiet cum bella transegeris, et adversarios subegeris: tunc requiesces sub vite tua, quae est Christus, et sub ficu tua, quae est Spiritus sanctus.
Copyright information for VulgGlossa