Joshua 20

. etc. ORIG., hom. 34 in Num. Ad civitates refugii confugiunt non omnes homicidae, sed qui ignoranter homicidium commiserunt. Sunt enim aliqua peccata, quae si proposito ac voluntate committimus, homicidas nos faciunt, et sunt alia quae nos, si ignoranter admittimus, decernitur nobis, credo, et praeparatur ex praecepto Dei aliquis locus, ubi ad certum tempus habitare debeamus, si qui non voluntaria peccata commisimus, si tamen mundi inveniamur ab his peccatis quae voluntate commissa sunt. Et ob hoc secernuntur quaedam civitates refugii. . .
Copyright information for VulgGlossa