Judges 5

etc. ADAM., hom. 6 in Jud. Si meminerimus quae in superioribus dicta sunt, etc., usque ad vel culpa quae per nostram venit ignaviam. etc. ADAM. Auribus percipite, omnes satrapae. Sicut inferiores sunt regibus satrapae, etc., usque ad digne ut rex ad audienda verba divina vocaberis. . Quievisse dicuntur semitae, quae in diebus Samgar ducis Israel praeoccupatae erant ab hostibus et non audebant in domum Domini ad orationem ascendere; a quibus non scribitur Samgar plene liberasse. . ADAM., hom. 6. Cor meum ad ea quae disposita sunt huic Israel. Quasi cor meum, animus meus, sensus meus, et tota mens mea ad illud tendit, illud prospicit quod dispositum est et praeparatum Israel. Unde: etc. Phil. 3.. De quibus dicitur, etc., quia legi Dei et servituti ejus se subdiderunt, die ac nocte in lege ejus meditantes. ADAM. etc. Corpus nostrum jumentum est: ad adjumentum enim et ad ministerium animae datum est. Interiori homini dicitur: id est, corpus suum, et superior factus est corporalibus desideriis, et motus corporis moderatur freno rationis, ut benedicat Dominum. Quasi dicat, quamvis semper et ubique laudandus sit Deus, nonne hic potius laudandus et benedicendus est, qui subvertit inimicos nostros, sicut subvertit Aegyptios in mari Rubro? ADAM. LXX: Justi confortati sunt in Israel. In aliis gentibus, qui corporis robore fortiores sunt, potentes dicuntur in praelio: in Israel vero, qui justiores; quia justitia, etiam viribus infirma, vincit. Injustitia vero, etsi multos habet bellatores validos, superatur. Ergo in nostra gente aut per justitiam superamus, aut per injustitiam vincimur. In Hebraeo non habetur: scilicet prophetiae, perfecti enim doctores Debboram provocant, ut expergiscatur spiritu prophetiae et laudis. . Vox Debborae increpantis Ruben qui imperio Domini non obtemperavit cum fratribus suis, ut debellaret inimicos, sed perterritus, et verbis Domini incredulus, divisit se ab eis; et ideo magnanimus, superbus repertus est. Unde in spiritu prophetiae increpatur sic: etc. In Hebraeo autem non habetur duos. . etc. In mare Rubrum, quod est Cadumim, quod interpretatur antiquorum: eo quod antiqua miracula ibi sunt facta transeuntibus filiis Israel, et pereuntibus Aegyptiis: ut pro cadaveribus Aegyptiorum, habeant pisces et bestiae maris Rubri, cadavera Chananaeorum. ADAM., hom. 7 in Jud. Non dicuntur invaluisse super populum Dei dum praecepta custodiunt, etc., usque ad cum a gratia Dei deserimur. . .
Copyright information for VulgGlossa