Judges 9

. ISID. Filius junior, qui fugitando gladium inimici evadit, significat reliquias Israel in extremo tempore credituras, et Antichristi gladium evasuras, hic ascendit in verticem montis Garizim: quia nec prophetare nec persecutionem Antichristi potest quilibet evadere, nisi prius in montem benedictionis, id est in sublimitatem fidei ac virtutum ascenderit: hic est enim mons Garizim qui a Moyse in benedictionem deputatur. ISID., in Jud. tom. 5. Si hoc factum mysticum non esset, etc., usque ad inducet persecutionem ut omnes sanctos interficiat. . ID., ibid. Ligna silvae sunt homines infructuosi, etc., usque ad et suavissimam pinguedinem Christi cum gloria et honore perduxit. ID., ibid. Vitis autem Christus est qui dixit: Joan. 15.. Quia ergo populus qui Antichristo servit in reprobum sensum datur ut credat mendacio, id est, Antichristo, qui veritati, id est Christo credere noluit, a regno vitis, id est Christi; et ab oliva, id est Spiritus sancti gratia et a ficu, id est divinae legis dulcedine reprobatur. ID. Rhamnus est genus rubi, quem vulgo senticem ursinam appellant, asperum nimis et spinosum, per quod Antichristus significatur cum omni asperitate et feritate humanum genus vastaturus: id est, iniquitas de Antichristo, et omnes qui in illo confidunt pariter cum illo devorabit. . AUG., quaest. 45 in Jud. Hoc verbum, etc., usque ad etiam interpretati sunt. . ID., quaest. 46. Quidam Latini habent etc., usque ad Deus quarto die conderet solem. . .
Copyright information for VulgGlossa