Leviticus 12

. ISID., quaest. in Levit., tom. 5. Septimana est praesens vita, etc., usque ad nec in futuro purgabitur. ISICH. Quia scilicet sator immundus, ut haeres Adae, qui per transgressionem immundus, et ita uxori mistus. Postquam enim exiit de paradiso cognovit uxorem suam, et ita propagatur humanum genus. ID. Quia Adam, etc., usque ad quando Adam separatus a paradiso in hanc miseriam decidit. etc. ID. Dies octavus, etc., usque ad Inobedientia autem immunditiam nobis sordemque contraxit. . etc. ID. septem additis, etc., usque ad incertum est enim an feminam, an marem pariant. AUG., quaest. 40 in Levit. Quae differentia est inter septem dies, etc., usque ad in feminae octoginta. Quid sanctuarium vult intelligere cum tabernaculum nonnisi sacerdotes debeant ingredi, et usque ad velum secundi: ultra velum autem, ubi erat arca, summus tantum sacerdos introibat? Forte ante tabernaculum, ubi altare sacrificiorum est, potuit dici sanctuarium. Nam saepe sanctus locus appellatur etiam atrium, cum dicitur: Illuc forsitan intrabant mulieres dona sua offerentes, quae altari imponerent. . Intentionem aperit, quia scilicet, pollutionem naturales motus non faciunt, sed peccatum, de quo dicit David: Psal. 50., etc., Matrem naturam appellans, et immunditiam peccati Adae et Evae in totum genus humanum descendisse significans. Ideo Moyses, completis diebus purificationis holocaustum, et pro peccato praecepit immolari; evidenter ostendens quia imago Dei perfectionem tribuit generi nostro. Nam formationem dies mundationis ostendunt, perfectionem holocaustum. AUG., ubi supra. Nunquid peperisse peccatum est? etc., usque ad non ut dicerent super filio aut super filia, sed pro filio aut filia. Notandum autem quam pauper Dominus nasci voluerit, ut non pro illo offerretur agnus et pullus columbinus aut turtur, sed par turturum aut duo pulli columbarum secundum Evangelium, quod scriptura Levitici tunc jussit offerri, si non habuit agnum manus offerentis, quod satis est magnum. BEDA, in Lev., tom. 2. Dominus noster non solum homo, etc., usque ad et post in coelestem Jerusalem bonorum operum victimis Domino commendata perveniet. etc. Tanquam aliquis quaerat, unde mundabitur quae legitime generavit? ait, a hoc est inobedientia, unde immunditia et poena profluxit, per meditationem et contemplationem legis, cujus negligentia hominibus immunditiam invexit. .