Leviticus 14

ISICH. Quia maculas, etc., usque ad ipse enim omne peccatum curavit. . ID. Divinitatem, scilicet et humanitatem Christi. quia peccatum non habuit; quia ex peccato non fuit obnoxia mortis. etc. Quia, et ISICH. Crucem, quae contra omnia fortis, sicut cedrus fortis et imputribilis. LXX: Coccinum tortum passionem, scilicet quia coccinum rubeum est, tortum passibilitate, et impassibilitate contextum. Gratiam Spiritus sancti, quae nostrae emundationi cooperatur. Unde: etc. Psal. L. etc. Baptismatis. Rom. 6.. etc. Quia comprehenduntur omnia in virtute baptismi. Vivens passer in sanguine occisi passeris tingitur, quia non in hominis passione tantum, sed Dei et hominis baptizamur. Pro septiformi Spiritu, in quo omnis mundatio et remissio; vel ut purgetur anima a septem daemonibus. Quia quodammodo tenetur sub contemplatione humani intellectus. Opera et si quas virtutes habuerit, quia et has peccatum polluit. vere. Superius tamen dictum est lepram mundatam, sed sic intelligendum est, mundari aptam. Consortium sanctorum, a quo excluduntur peccatores. Unde I Cor. 5. Cogitationes quae ornatum homini ut rationali, et multa disceptanti praebent: sicut capilli capitis. Quae hominem contemplativum de sublimibus et divinioribus constituunt, quod supercilia in altioribus sita significant. Etiam verendarum partium, ut nulla remaneat veterum cogitationum, ut totus novus et quasi modo genitus veterem hominem exuat, novum induat. Quomodo enim rasis pilis succedunt novi, si novae cogitationes ad meliora pullulant veteribus abrasis. Quo Dominus surrexit, quo leprosus ingreditur castra, quae patriarcha Jacob vidit occurrentibus sibi angelis: unde locum castra Dei appellavit Gen. 32.. Prima die, qua egreditur sacerdos, extra castra immolari ad immundationem leprosi praecepit, octava die alia sacrificia substituit. Haec enim eamdem vim habent quam prima: quia omne tempus in hebdomadibus terminatur. Octava ergo et prima est quae subsequitur. Et notandum quod lepram, id est peccatum summopere vitandum ostendit, quod tam diligenter purgari praecepit. etc. Omnia haec figurant sacrificium Salvatoris, qui pro nobis hostia fuit. Ex utroque sexu sacrificium fit, quia utrumque sexum salvavit. HIER. In duobus agnis duo adventus Christi, quibus credendum est a lepra peccatorum mundari, primo enim venit et passus est: secundo in gloria venturus est. Anniculum jubet esse sacrificium tanquam perfectum: perfecta enim in praedictis animalibus annicula sunt: unde et tunc generationi apta sunt. Qui enim mundatur sacrificio Unigeniti, debet fide sanctae Trinitatis signari, tres decimas similae, id est Trinitatem, Patrem et Filium, et Spiritum sanctum habentem in unaquaque persona perfectionem: denarius enim perfectus est. Unigeniti. Quamvis enim Unigeniti passio fuerit, opus tamen est totius Trinitatis: unde in nomine Patris, Filii et Spiritus sancti baptizamur, dum in mortem Christi baptizamur. ISID. Est lepra peccati, etc., usque ad et consequi veniam. Quia fide intelligitur et agitur unumquodque praedictorum. Sextarius namque mensura est, nec plus nec minus capientis: quod enim plus est, effunditur, si minus est, non est sextarius. Sic fides ad mentis nostrae mensuram datur, nec capit plus aut minus quam a Deo distribuitur: quod enim plus est aut minus, extra fidem est. Olei sextarium, pinguem Dei misericordiam et gratiam: et si clarissimam sanctimoniae faciem praeferre non valuit, lucernam fidei non exstinguat. . Ut auditum muniat, et cautum reddat: ne amplius vocem serpentis audiat. Ut in conspectu Dei motio nostra et via dirigatur. His enim supradictis custoditis per sanguinem agni et fidem ejus, quae nobis per misericordiam et compassionem ipsius donatur, intelligibilis lepra fugatur. . etc. Praesumit enim talis sacerdos apud Deum, quoniam mundare et dimittere peccata potuerit: unde septies aspergit, quia numerus est remissionis et gratiae. etc. Ut fides sacerdotis in operibus ostendatur. Non enim aliter vim suam exerit, nisi manu assumpta, id est, actione confirmata et signata. Mittit autem oleum in sinistram manum, et intingit digitum dextrum in oleo, ut per arma justitiae a dextris et sinistris conversetur, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam. . etc. Per ea quae dicta sunt de delictis, possunt ea, quae pro peccato sunt, conjici: vicina enim sunt et communia tanquam in communi materia. etc. Christi sacrificium prius nos a delictis et peccatis mundat, et tunc nostrum conficitur holocaustum. Cum enim intelligibili emundatione corpus nostrum et animam sanctificantes facti sumus spirituales, tunc digni ad ascensionem altaris efficimur: tunc enim plenam emundationem accipimus, nec alia indigemus. Sunt namque emundationum profectus, quaedam enim a pollutione leprae liberat; alia inducit in castra; alia plenissime mundatos ad altare praesentat. etc. ORIG., hom. 8 in Levit. Vides quomodo ultimae et summae purificationis, etc., usque ad et per omnia Patris Filius reparetur. etc. HIERON. Hoc est, si divitias coelestium charismatum non habet, verbi gratia, si virginitatem servare non valuit, thorum custodiat immaculatum; si martyrii non potuit reportare tropaeum, se saltem servet invictum. etc. Mirabiliter condescendit et veniam tribuens paupertati, congrua pauperi sacrificia praecipit, ne obstupescat si majora viribus sacrificia exigantur. Qui tamen non habet panem aut pecuniam, unde emat agnum aut columbam aut turturem? Ad spiritualia ergo horum occasione vocamur, ut lepram, malitiam; poenitentiam, emundationem intelligamus. Poenitentiae sunt opera necessaria, quae valeant delere peccata. Unde: Luc. 3.. Sunt autem plures qui non possunt solvere quod exigit districtio poenitentiae. Exigit enim orationem assiduam, eleemosynam, vigilias, sacrum jejunium, et ut possit dicere: et, etc. Psal. 14. Et, etc. Psal. CI. Ignoscit his qui volunt, sed non possunt aliam viam poenitentiae, id est, alia sacrificiorum genera exquirit. . ISICH. Terra Chananaeorum Abrahae promissa est, etc., usque ad quod ibi patet Col. 4.. . Non tantum extra domum, quia de universali Ecclesia sunt ejiciendi, quae est civitas Dei vivi. . Dogmata veritatis, de quibus dicitur: Zach. 9.; et alibi: etc. I Cor. 3.. . etc. Id est, si, ejectis pravis dogmatibus, expositione subtili rursus impietatis doctrina inveniatur aspersa. . etc. Memento quae legeris in mundatione leprosi. Manifeste enim apparet quia ecclesiam haereticorum exprimit; qui contra dispensationem incarnationis Christi agit: et ideo ad domum mundandum talia sacrificia adjicit, in quibus mysteria carnis et passionis Christi possint exprimi, et peccata in se commissa sanari. . Quia late leges leprae exposuit, necessario recapitulavit, prius genus, deinde partes exponit. Impiae doctrinae, quae contingit etiam laicis, ideo additum est: Si enim sacerdotes tantum intellexisset, mulierem non addidisset. Post haec lepram, quae est in virtutibus, posuit, haec enim sunt animae vestimenta. Inde quae est in Ecclesiae doctoribus, qui sunt parietes domus. Tandem cicatricis et erumpentium papularum memoriam facit: lepram veram describens, eam scilicet quae est in peccatis vel in dubiis vel manifestis. . .
Copyright information for VulgGlossa