Leviticus 23

ISICH. Si subtiliter attendas praesentia, etc., usque ad requiescit sabbato intelligibili. . Non Domino, sicut aliae omnes, sed Domini proprie, quibus hoste devicto genus humanum salvavit, et a captivitate reduxit Exod. 2.. etc. ISICH. Interrogemus Judaeos, etc., usque ad in qua pascha nostrum immolatus est Christus, etc. Quia passus est Dominus, non mox tempora finivit, sed reliquias novissimae horae et vespertinae reliquit, ut in omnem terram exeat sonus eorum Psal. 18., scilicet apostolorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Ad vesperum quoque, vel in vespere medio, pascha proprium praeveniens crucem suam celebravit, quia super mysticum, verum pascha discipulis tradidit. Nox ergo erat jam quando Judas, accepta buccella, ad prodendum exivit: sequenti die pascha complevit. Unde quinta decima die legislator hanc festivitatem constituit, et solemnitatem azymorum praedicavit. etc. Si vere pascha celebrare volumus, septem diebus, id est semper, ab omni malitia azymi esse debemus, et maxime a Judaico errore. Unde ait Apostolus: I Cor. 5.. etc. Joan. 8.. Non debemus servire peccato, cum pascha celebramus, in quo a peccato nos liberavit Christus. etc. Non permittit agere servilia, aliis diebus quibus nos prohibuit, unde subdit: sed offeretis sacrificium in igne Domino. etc. LXX: ubi innuitur quod ab omnibus cessare jubet servilibus; praeterea non solum primam, sed et septimam nominavit, ut totam comprehenderet vitam humanam, quia initium, haec finis, in quo omnia possunt comprehendi. . Potuit dicere secunda azymorum: sed ne ad sequentem diem nostram duceret intentionem, scilicet in crastinum primae, dixit, altera die significans resurrectionem quae successit passioni, sicut dies diei. Resurrectionis, id est, elevationis manipuli, id est, quando resurrectionem celebramus, Dominici sacrificii oblivisci non debemus, ex quo oblatus est manipulus. Oportet enim perfectam humanitatem et perfectam divinitatem in unum convenire: in oleo, id est, per eam quam circa nos habuit misericordiam; sic enim sacrificium odor suavitatis Domino invenitur, si quae de eo digna sunt intelligimus. Ecce intelligibilis oblatio Melchisedech, quae in pane et vino perficitur Gen. 14.; inde quarta pars hinc offertur, ut per quartam partem evangelica doctrina significetur; per libationem vero sermo Dominicus, quo ait: Matth. 26.. Oblatio praesentium donorum, quae est Christi mysterium, reconciliavit nos Deo, et cibum praeparavit novum. LXX: , id est sata nova tosta non manducabitis, vel manibus contrita et emundata: sic enim , chidra, alii interpretantur, quia Christi praecepta actionem et correctionem quaerunt Matth. 11.. . etc. Haec dies Dominica est, in qua Pentecostes festivitatem celebramus, quam Judaei nec secundum litteram, nec secundum spiritum celebrant, qui nec dies secundum legem numerant. novum non vetus, non saeculare. Adveniens siquidem Spiritus totam vitam humanam renovavit, quia Christi institutionem confirmavit, et vitae confirmationem in illis perfecit: unde, Joan. 16.. Ideo non in alia die advenit, sed in qua resurrectio fuit, et oblatus manipulus intelligibilis, ut ostendat quia nova conversatio resurrectione Christi et adventu Spiritus sancti perfecta est. etc. Quia est habitaculum praecipuum, de quo dicitur: Psal. 82.. Et alibi: etc. Psal. 26.. Primus enim Dominus Evangelium cum lege perfecit et docuit. Matth. 5.: hinc enim legem conjunxit Evangelio. Hinc Lucas ait: etc. Act. 1.. etc. De doctrina scilicet, quae perfectam divinitatem et perfectam humanitatem docet, nec aliter possunt coqui nisi per talem doctrinam. Pro septem donis Spiritus sancti, quae vocat agnos, quia Spiritus sanctus unum est cum Christo, de quo scriptum est: Joan. I; I Cor. 12.. Quibus inimicus ventilatur. Haec sunt superiora mandata, et virtutes, quas aliae sequuntur ut oves, verbi gratia: Matth. 9.. etc. Quae sunt scientia et correctio; unde: etc. II Cor. 2.. etc. Mandata pacis et sanctimoniae, unde: etc. Heb. 12.. Haec quia apostolico sermone dicta sunt, praecipit offerri cum panibus primitiarum, qui doctrinam Christi significant. Unde in sequentibus: Joan. 10.. etc. In usum ejus sacerdotis, id est, Christi, qui est sacerdos noster et Dominus noster: ipsius sunt panes primitiarum et agni mandatorum, ipse in Paulo loquebatur, ipse omnia quae dicta sunt obtulit; primus pacem discipulis annuntiavit, et sanctimoniam custodivit, sicut Sanctus sanctorum. In quo gentium vocatio non modo praedicta est, sed impleta: quando Parti et Medi et Elamitae, et caeterae gentes audierunt apostolos loquentes variis linguis magnalia Dei Act. 2.. etc. Eadem superius dixisse videtur, sed ibi: hic autem ait: et differentiam innuit ipsa mutatio verborum. etc. Conversationis, cujus messio post resurrectionem Christi, et adventum Spiritus sancti, non tamen omnem scientiam, quam in futuro sumus habituri, tradit verbum praedicationis. Sunt enim quae nunc non possunt nobis revelari Matth. 8., unde in praedictis festivitatibus hanc legem interposuit. LXX: id est Christo, qui non habuit ubi caput reclinaret, et Hic solos intelligit qui remanent; unde: Rom. 11. . Septenarius consummationem vel specialem vel generalem significat. Hinc Deus die septimo requievit Gen. 2.; et sua requie nostram significavit; unde: Heb. 4.. Initium vero consummationis temporum, adventus Domini est, unde: I Joan. 2.. Hoc tempus appellat primam septimi mensis, sicut principium consummationis nobis etiam requies est, quos ab operibus malis cessare fecit, et a jugo gravi liberavit; unde: etc., Matth. 11.. Quia praedicat Salvatoris resurrectionem, quae memoriale est generalis resurrectionis, quae secundum Apostolum erit in voce archangeli, et in tuba Dei, etc. Quasi [sicut] non est opus servilia agendi: ante fecistis, Rom. 6.: hoc est enim verum holocaustum. . etc. ISICH. Propitiationem et a peccatis liberationem acquiri in humilitate et afflictione animae ex his intelligimus. Hanc debemus agere a vespere, id est a poenitentia incipere quam fecit Christus initium praedicationis suae Matth. 4.: poenitentiae superaedificanda est vita bona et virtutibus consummata. Unde adjecit: ISICH. Duo significat, quia in hoc tempore propitiationem suscipiemus, et ideo in illo ab omni malo abstinere debemus. . Semper a malis et superfluis significat esse cessandum. Unde et Dominus nec causam dicere concedit, nec cogitare quid comedatur, aut quid bibatur, aut induatur, verum enim et sabbatum sabbatorum annuntiavit. Recapitulatio est humilitatis, quae est fundamentum et basis virtutum. Unde Dominus ait: Matth. 18.. . ISICH. Hoc numero inchoatur festivitas, etc., II Cor. 5.. . ID. Nota eadem de primo et de octavo dici, quia scilicet resurrectionis dies secunda est, et initium futuri saeculi. Primus, in Christo est conversationis principium et futurorum exordium; octavus vero praesenti succedit saeculo, quod significat in septenario. Praeterea sancti habent requiem et vitam futuram in hac vita. Unde apostolis dictum est: etc. LXX: egressus, quia hinc exitus, ibi habitatio, unde: Philipp. 1.. etc. ID. Legislatori consonat Paulus, etc., usque ad vel in periculis, vel voluntarie promittimus. . etc. Quintusdecimus ex septem et octo compositus, Evangelicam praedicationem significat, quae consistit ex praesenti vita et futura, hanc componit, illam praeparat. ID. Qui est octavus, etc., usque ad quia fidelibus legem facientibus requies in futuro servatur. ID. Fructus est Christus, etc., usque ad in tempore suo. etc. Juvenescentia justitiae germina, quia quia vero de palma nihil respuitur, nec de his qui juste vivunt, addit, Omnes scilicet virtutum fructus, sed maxime misericordiam, quam oportet esse continuam et permanentem. Unde: Eccle. 9.. etc. De praesenti scilicet vita, quae fluit tanquam torrens, tentationibus et tribulationibus ebulliens, unde: Psal. 109., in cruce, scilicet, pendens. . .