Leviticus 6

etc. etc. ISICH. Idem peccatum est quod in sancta, etc., usque ad simile est rapinae. ORIG. hom. 4 in Levit. etc. Ego puto quod animam nostram, etc., etc. ORIG. LXX: Laborant haeretici in Scripturis perditionem invenire, unde possint errorem astruere: sed forte ecclesiastica verba audientes resipiscunt, et quod invenerant, perditionem esse intelligunt et reddunt, id est, auctori suo dimittunt. . etc. Linguam, scilicet in qua unus de quinque sensibus: haec offertur, ut de caetero non peccet, quia per ipsam unumquodque praedictorum commissum est. ORIG. LXX: non sed ut bis quinque, etc., usque ad unum Deum referamus. . ISICH. Hic de jugi sacrificio loquitur, etc., usque ad et totam vitam suam ad perfectionem componat. . non laneis, tunicam et feminalia linea vult esse, non lanea Exod. 28.. Vestis enim linea habilis et mollis est, et adhaerens corpori; lanea autem aspera, quia habiles multumque cohaerentes sunt animae justitia et castitas. Linea quoque vestis facile potest haberi, sic et virtutes, si quis voluerit eas consequi. etc. Cinis consummatio boni operis. Cineres extra castra efferet Aaron, qui post hanc vitam bona opera per Christum pontificem magnum Deo Patri praesentant. Et ibi in favillam rediguntur, dum assistit vultui Dei pro nobis. Castra enim sunt praesens vita, in qua semper contra spirituales nequitias pugnamus Heb. 9.. Juxta altare ponuntur, dum consummatio bonorum operum in arca cordis reconditur. Altare enim in hoc loco cor significat. etc. Eph. ult. ORIG. Observandum quod aliis indumentis utitur sacerdos in sacrificiorum mysterio, et aliis quando procedit ad populum. Unde: II Cor. 1.. Et alibi: longe inferiori stola indutus, inquit, II Cor. 1.. AUG. quaest. 12 in Levit. Non vult ignem prorsus exstingui, sed cum usque mane arserit holocaustum, ablatis reliquis iterum renovati, quo ardeant alia quae imponuntur. Allegorice. Mane judicatus est Christus, vespere crucifixus. Ignis ergo mane et vespere subjicitur: quia charitas Dei in nobis nutritur, dum Christum mane judicatum, vespere crucifixum, recolimus. GREG. lib. XXV Moral., cap. 7. Altare Dei cor nostrum est, etc., usque ad ut quo magis videtur Deus, magis diligatur. etc. AUG., quaest. 13 in Levit. Videndum est utrum nullus dies praetermitteretur, etc., usque ad quod mirum est si taceret, nec admoneret talia vespere offerri. . Videtur legislator iterare quae dixit, memoriam renovans repetitione mandati, et ostendens utilitatem et necessitatem legis. Interponit tamen aliquid novi in quo mandatum necessarium et inexcusabile innuit. Sicut ergo de holocaustis sacrificia iteravit, permiscens eis assiduitatem, ut est illud: sic in sacrificio similae, id est theologiae addit, quia oportet in loco tantum sancto, et a masculo comedi. Secundum quod Christus revelaverit, qui est verum altare. In his ergo theologiam constituamus quae nobis tradidit Christus incarnatus, ut Patrem in eo, et ipsum in Patre cogitemus, et quia Spiritus est Filii et a Patre procedit. . etc., ut non ex toto a theologia cessemus, quia summa scientiae in futurum conversatur. Ecclesia, quae est introitus et vestibulum coeli, in ea oportet de divinitate loqui, unde psal. LXVII: est quisque sibi domestica ecclesia, dum a terrenis negotiis cessat: hic sibi de Deo loqui et theologiam exercere potest. Tales sunt quibus pars sacrificii datur, de Deo, scilicet, meditari et loqui. Simile innuit hoc sacrificium ei, quod et pro peccato et pro delicto: sermo enim de Deo maxime ad expiationem et ad emundationem animae habetur, quando oleo et thuri, id est, eleemosynae et orationi, sacrificium verbi Dei, id est, theologiae, conjunguntur. Non omnium est de Deo disputare, sed eorum qui nihil femineum, nihil fluxum in cogitationibus vel operibus habent. De Deo enim disputare praesumere non debemus, dum per saeculares phantasias a masculorum dignitate declinamus. ISICH. Hoc ad litteram stare non potest: nunquid enim si tetigerit homicida aut profanus sanctificabitur? nullus enim excipitur. Sed Christus, in cujus typo haec praecesserunt, immolatur: hujus carnem qui tetigerit, id est, qui fideli corde totam spem salutis in passione ejus et resurrectione posuerit, continuo sanctificabitur. ID. etc. Omnis commemoratio Dei sanctificationem praestat. Unde: Sed cum dicit, tangentem sanctificari, plane ostendit quia disputando de Deo, id est, theologizando, sufficit nobis tantum tangere: qui enim vult calefieri, si manum in ignem miserit, pro calefactione adustionem sustinebit. AUG., quaest. 14 in Levit. Alia sunt sacrificia quae commemoravit in Exod., quibus per septem dies sanctificantur sacerdotes, ut fungantur sacerdotio. Aliud est quod commemorat, quod offerat summus sacerdos, quando constituitur, id est quando ungitur: unde addit: non eos, cum etiam secundos sacerdotes ungi praecipiat; hoc sacrificium est sempiternum per successionem, scilicet sacerdotum. Vel quia quod signat est sempiternum. etc. Aaron mons fortitudinis, id est, Christus; filii ejus omnes fideles; dies unctionis, tempus incarnationis, quo unctus est oleo laetitiae prae participibus suis. Christi humanitatem. Ephi quidem tres modios capiens significat Trinitatem, si tamen ephi Domini caro est, ut demonstretur divinitatis eminentia, et Dominicae carnis cum ea inseparabilitas, nihilominus sacrificium perpetuum est. Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos: unde et ORIG. Lex Moysi sacrificium est sacerdotis, etc., usque ad in quo nihil sit remissum, nihil luxuriosum Matth. 16.. Mane coepit passio Domini ex quo in atrio Caiphae alapis caesus est, et usque ad vesperum protelata est, tenebris enim eam interpolantibus, a sexta hora usque ad horam nonam in mane et vespere dividitur. . GREG. hom. 12 in Ezech. Nullum Deo tale sacrificium est, etc., usque ad holocaustum Deo deputatur. LXX: Christus enim Aaron est, non in loco ejus, quia transtulit in se sacerdotium, et abstulit Aaron. quia de Jacob per Mariam descendit et ex eadem tribu. Unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia Rom. 11.. Dominus enim gloriae crucifixus est, et incarnati Verbi passio est, quae fuit in carne Christi: Quaecunque in sacrificio pacificorum in hoc quoque jubet fieri. Quod comeditur comminuitur: sacrificium Christi comminuit, qui pro peccatis mortuum dicit, cum peccatum non fecerit. ORIG. Sacrificium in hoc loco Verbum ipsum accipiendum est, et doctrina, de qua nullus edit, id est, disputat vel retractat; sed holocaustum est. Quidquid enim dixit, quidquid statuit, aeterna consecratione perdurat. etc. AUG. quaest. 18 in Levit. Non quod imponit, etc., usque ad hoc et modo breviter commemorat. ORIG. homil. 5 in Levit. Quaedam hostiarum sunt solius Dei, etc., usque ad melius ista igni reservamus. . Quamvis oblatio sit alterius, id est poenitentis, sanctificabitur etsi non poeniteat. Similiter si parvulus baptizatus fuerit, qui per se nondum peccavit, mundatur ab originali id est, si substantia carnis peccatis fuerit maculata. Unde: Isa. 9. infernalis, scilicet lavabitur in loco sancto, id est spem habebit in baptismo, qui non solum praeterita abluit, sed instruit ut de futuris poenitere possit. etc. Infirmus: scilicet, imbecillis, qui peracta poenitentia relabitur ad peccata, his confringendus est terrore judicii. etc. Sacerdos integrum sacrificium offerens et comedens, Christus est, qui nostram poenitentiam offert, et comedit peccatorum salutem. Carnes autem sacrificii, quia pertinent ad poenitentiam, omnis masculus de sacerdotibus comedit, fortis, scilicet et strenuus, cui dicitur: Psal. 26.. etc. Quia ad Christum pertinet, qui propria auctoritate, et propria divinitatis virtute remissionem tribuit. Ejus enim passio, per quam nobis procuratur remissio, non fuit hominis puri, sed Dei incarnati. Ideo non editur ab hominibus, sed igne consumitur, quia remissionem dare Dei solius est, qui per ignem significatur, Deut. 4..
Copyright information for VulgGlossa