Leviticus 9

etc. Octava dies post dedicationem significat diem Pentecostes, quo Spiritus sanctus advenit Act. 2.. Septem vero a dedicatione dies innuunt septies septem dies, qui fuerunt a resurrectione usque ad Pentecosten, scilicet 49, addito quasi octavo ipso die Pentecostes. Pentecoste quae contigit die resurrectionis, gerit figuram futuri, et consummationis saeculi praesentis, quia septem volvitur diebus. Oportebat enim ut eadem die adveniret Spiritus, qua resurrexit Christus. Tunc ait vocari Aaron et filios ejus, et majores natu: tunc enim convocatum est Ecclesiae spectaculum, in qua est Aaron, id est, Christus et filii ejus qui altae sunt conversationis, et ideo sacerdotii ministri, et majores natu, id est, presbyteri: ex his enim corpus Ecclesiae consistit. etc. Accipit Aaron vitulum in holocaustum et arietem, et offert Domino. Tunc enim Christus sacrificium suum notificavit, cum Spiritus adveniens Parthos, Medos, Elamitas, et omnium gentium primitias ad apostolorum coenaculum colligit Act. 2.. Vitulum offert Aaron et arietem, quando doctores Ecclesiae mysteria passionis annuntiant, et pro salute humani generis celebrata insinuant. Hircum obtulerunt apostoli die Pentecostes quando Petrus poenitentiam annuntians inquit: AUG., quaest. 26 in Levit. Accipite hircum ex capris unum, etc., usque ad ubi autem universi, ibi et singuli, sed non convertitur. . etc. Sermonem, scilicet rem imperatam. Luc. 22.. Sermonem autem dicit, quia plus in sermone consideratur vel constitit hujus dispensatio mysterii, et maxime Dominico verbo ea quae apparent in aliud majus et intelligibile tranferente. Unde et de manna ait: Exod. 16.. In his ergo significat quia sanctum mysterium illis agentibus et Dominicam coenam celebrantibus advenit Spiritus sanctus. Erat enim dies Dominicus, in quo oportebat apostolos sacra celebrare mysteria: quorum sequentes traditiones Dominicam diem divinis conventibus deputamus. Similiter et Christum post resurrectionem per mysticam coenam et panis fractionem invenimus manifestum. etc. AUG., quaest. 27 in Levit.. Alia littera, etc., usque ad non est necesse super holocaustum imponi. etc. Non dicit holocaustum consummationis, ut supra, quando oblatum est ut sanctificatione consummaretur, ut sacerdotio fungeretur, quo fungebatur. Notandum sane cum pro populo offeruntur sacrificia et pro peccato sacrificia esse jussa offerri, et holocaustum et sacrificium salutaris. Pro sacerdote vero oblatum fuisse pro peccato, et holocaustum consummationis, non salutaris. Sed consummationis oblatum est, quando sanctificati sunt sacerdotes. Et haec obtulit Moyses pro Aaron et filiis suis, postea vero Aaron jam sacerdotio fungens praecipitur pro se offerre vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum non consummationis; tunc enim offerebatur ut sanctificatione consummaretur, et sacerdotio fungi posset, quo cum fungebatur, non erat necesse iterum consummare. etc. ISICH. Qua causa haec etiam hic sacrificia peragantur superius diximus, etc. usque ad unde in persona sacerdotis utrumque perspicimus oblatum. AUG., ubi supra. Movet etiam quod cum faceret Aaron dona populi quae supra memorantur, etc. usque ad utrumque ex utroque animante, quasi pectuscula dixerit. . etc. ISICH. Cujus haec figuram habeant, etc., usque ad et quae docerent Ecclesiam meditari non cessabant. etc. AUG., Quaest. 28 in Levit. Ad altare stans deserviebat, etc., usque ad qui ibi gradus prohibuit esse. . ISICH. Evidenter omnem figuram Ecclesiae vult exponere, etc., usque ad sequentia demonstrant. etc. ID. Quia de intelligibili tabernaculo, etc., usque ad idoneus est ut praestet benedictionem. Praemisit et subdit quia sacerdos ingreditur tabernaculum, quando pro se vel pro populo orat, vel divinae contemplationi vacat; egreditur cum docet, vel benedicit populo, vel cum ad conscientiam redit perscrutando se, ne forte in praedicatione offendat. In specie ignis, sicut in die Pentecostes, unde subdit: Unde et Lucas: etc. Cui simile Lucas ait: Act. 2.; non solum convenit, sed expavit. Unde hic sequitur: Obstupebant autem et mirabantur, etc. Invenit quia necesse sit praedicta sacrificia, et eorum expositiones superponere intelligibili altari corporis Christi, ut illuc suspiret nostra intentio, et tunc nutrimenta intelligibilis ignis, id est Spiritus sancti, aderunt, de quo dictum est: Deut. 4.. .
Copyright information for VulgGlossa