Luke 12

Ad hoc fermentum pertinent omnia quae superius in domo Pharisaei disputavit, unde et Apostolus: I Cor. 5., etc. Pulcher locus tenendae simplicitatis et aemulandae fidei, ne more Judaeorum aliud promamus affectu, aliud voce simulemus, cum sciamus in die judicii non posse esse latebram fraudis. Ideo ne aemulemini simulatores, quia profecto veniet tempus in die judicii in quo et vestra virtus et illorum hypocrisis omnibus revelabitur, unde sequitur. Non solum in futuro omnia patebunt, sed etiam in praesenti tempore in tota Ecclesia per orbem terrae publice praedicabuntur, quae in tenebris, id est, in umbra pressurarum et carcerum locuti estis, quando actus vestri legentur in excelsis. AMBR. Quod in tenebris, id est in timore dixistis, dicetur in lumine, id est in fiducia veritatis accepto Spiritu sancto. Et quod in aure, id est secreto locuti, super tecta, id est calcato carnis domicilio praedicabitur. . ID. Cum gemina sit causa perfidiae, etc., usque ad ita fidei fundamentum est fortitudo. Quia duo sunt genera persecutorum, unum aperte persequentium, alterum fraudulenter blandientium. Sicut supra contra hypocrisim, ita hic armat contra carnifices. Totus hic locus ad subeundam pro confessione Domini passionem vel contemptu mortis, vel spe praemii, vel mansuros in denuntiatione supplicii instruit. AMBR. Quinque passeres, quinque corporis sensus; vel duo secundum Matthaeum, corpus et anima, etc., usque ad non dubium fidelium contemplationem apud illum valituram. Dipondius est pondus ex duobus assibus compositum. Quod autem in numeris est unum, hoc in ponderibus as: quod duo, hoc dipondius est. etc. Simplicitatis affectum inspiraverat, virtutem mentis erexerat, sola fides nutabat, hanc de vilioribus roborat. Quomodo dicit Apostolus: I Cor. 9. Sed aliud est cura, aliud est scientia. Non actu computationis, sed facultate cognitionis, a similitudine pecuniae quae numeratur ut servetur. Ubi magna providentia Dei, quod nec parva nec otiosa dicta eum lateant. Ne quis tempore persecutionis sufficere sibi putaret fidem cordis, dicit: Confitetur quis Jesum ea charitate quae per dilectionem operatur, negat qui praeceptis non obedit. Confitetur Filius apud Patrem illum, qui per Filium habet accessum ad Patrem. Negatur a Filio apud Patrem, cui non manifestatur in divinitatis potentia Filius et Pater. Et ne putetur una conditio omnium et eorum qui studio et eorum qui infirmitate vel ignorantia negant, subdit: . Ei etiam qui scandalizatus in infirmitate carnis me purum hominem vel voratorem suspicatus fuerit, remissibile erit, sed qui gratiam Spiritus sancti (qua poenitentia inspiratur, et ad congregationem reditur) non cognoscens impoenitenti corde permanserit, cum hoc jam non sit humanum sed diabolicum, irremissibile erit. Terror talium conventuum solet auferre libertatem loquendi. Voluntatem vestram pro Christo offerte. Christus vero loquetur pro se. . Commendanti gratiam supernae pacis et unitatis, vult iste ingerere molestiam terrenae divisionis, unde et homo dicitur, id est terrenus. Inter quos enim hujusmodi zelus et contentio est, homines sunt et secundum hominem ambulant. Inter fratres, patrimonium, non judex medius, sed pietas debet sequestra dividere, quamvis immortalitatis patrimonium non sit pecunia hominibus petendum. Non sum dissensionis Deus, sed pacis et unitatis, qui veni homines pacificare cum angelis, ut multi unum cor et unam animam habeant. Non ut dividantur, sed ut habeant omnia communia, nec sit aliquis egens inter eos. Ille qui non colligit mecum, est divisor fraternitatis et dissensionis auctor. Nemo putaret crimen esse, haereditatem dividere, fructus in horrea congregare, sed et hoc avaritiam indicat supernus judex, unde et subjungit: Sicut supra contra Pharisaeos et hypocritas, ita hic occasione stultae petitionis contra avaritiam disputat. Deut. 8., nec temporalis vita multitudine divitiarum protenditur. etc. Post praeceptum subdit exemplum ad declinandam avaritiam temporalium. Non reprehenditur dives quod terram coluerit, vel fructus condiderit in horrea, sed quod fiduciam vitae posuerit in illis, nec pauperibus erogaverit, ut ab eis reciperetur in aeternis tabernaculis. etc. Fructus suos, et sua bona esse computans non erogat pauperibus quae supersunt, sed suae luxuriae reservare in futurum studet, et ignarus quis congregatis sit usurus. . AMBR. Non sunt hominis bona, quae secum auferre non potest. Sola enim misericordia comes est defunctorum. Ecce cum pesti avaritiae jungitur pestis desidiae, ut nec pro temporalibus Deum interpellaret. Dicere Dei, est ad hominem pravas ejus machinationes subita animadversione compescere. Quia longa tibi tempora divitiarum promittebas, hac nocte praereptus aliis congregata relinques. etc. In nocte aufertur anima, quae in obscuritate cordis quod poterat pati, praevidere noluit. In Deum dives est qui transitoria contemnens pauperibus distribuit, cujus exspectatio Dominus est, cujus substantia, id est conscientiae possessio qua sustentatur et pascitur, est apud Deum, non in sacculis terrae. Apostolos per fidem in spe aeternorum confirmat, quia plures sunt quos torpentes facit amor praesentium et desperatio futurorum. Perfectius esset pauperibus omnia dare, et de mammona iniquitatis amicos facere; sed quia plerumque devotio fidei infirmitate revocatur, non prohibet providentiam, per quam in sudore vultus panis praeparatur, sed vetat sollicitudinem quae mentem perturbat et ab aeternis revocat. . Sancti merito avibus comparantur, qui nihil in mundo habentes, nec laborantes, sola contemplatione aeterna petunt, jam similes angelis. Si volatilibus non laborantibus, nec communes fructus aliquo sibi dominatu specialius vindicantibus providentia Dei necessaria largitur, verum est causam inopiae nostrae avaritiam indicare, qui communia quasi propria vindicamus et aliis invidemus. . Si nec in augmentatione corporis vestri operari potestis, quae operatio est Deo minima ad comparationem spiritualis creaturae, quid solliciti estis de caeteris majoribus, id est de animae conservatione. Aperta comparatio. Lilia non sicut caeteri fructus aliquem agricolarum cultum requirunt. Solet etiam per lilium coelestis beatitudo significari, ad quam nos invitat Dominus. Lilia non silvis sed in hortis nascuntur, sic et nos in hortis virtutum nasci debemus. AMBR. Salomon et hic vestitus, et alibi coopertus gloria dicitur, qui infirmitatem corporeae naturae veluti quadam virtute mentis adopertam, operum gloria vestiebat. Quae purpura regum, quae pictura textricum potest floribus comparari? Ipse color dicitur vestimentum floris, sicut dicitur: Operuit istum rubor. Cras in Scripturis pro futuro ponitur, dicente Jacob: Gen. 30.. Non ait: Nolite quaerere vel solliciti esse de cibo vel vestimento, sed expressius In quo videntur argui hi qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora vel austeriora prae his cum quibus vivunt, alimenta vel indumenta requirunt. Prohibita sollicitudine victus vel vestitus, quae sunt ad necessitatem, prohibet etiam superbiam quae solet de istis superabundantibus consequi: ideo haec ne requiratis, quia talis sollicitudo facit infidelibus similes. Quia omnia sunt filiorum, ideo haec omnia adjicientur vobis, etiam non quaerentibus, ut nec in praesenti nec in futuro desit aliqua gratia fidelibus, quibus si haec subtrahuntur, ad probationem est, si dantur ad gratiarum actionem, quia . Regnum quaerite, et de regno ne diffidatis; quia Pater complacita bonitate dabit vobis regnum, non vestris meritis. Vel ob comparationem majoris numeri reproborum, vel potius ob humilitatis devotionem, per quam humilitatem crescit Ecclesia, per quam pervenitur ad regnum. Non tantum non timeatis ne propter regnum militantibus vitae necessaria desint, sed etiam possessa vendite propter eleemosynam, quae est via ad regnum, dum per eam peccata redimuntur. Non tantum cibos vestros communicate pauperibus, sed etiam vendite vestras possessiones, ut omnibus vestris semel pro Domino spretis postea labore manuum vestrarum operemini, unde vivatis vel eleemosynam faciatis. Qui pro coelo omnia mundana spernit vendat quae habet et distribuat: qui non est tantae virtutis, de his quae habet eleemosynam det. Temporalia, vel ex sua fragilitate deficiunt, vel si quid solidum superest, ut lapides pretiosi, a furibus possunt tolli. Sed data pro Christo aeternum fructum conferunt in coelis. Universaliter, et de pecunia et de omnibus voluptatibus. Gulosi thesaurus est venter, ubi habet cor, sic et de aliis. Nam si in terra, cor est deorsum; si in coelestibus, est in Christo fixum. Necesse est enim, ut quo praecesserit dilectionis thesaurus, illic et cogitationis sequatur affectus. etc., Deo non placet unum sine altero cum quis vel bona agit nondum refrenata luxuria, vel caste vivit, non exercens se per bona opera. Et ut ab amore temporalium possitis removeri, et bona quae agitis, simplici intentione aeternorum agatis, cingite lumbos, id est motus carnalium desideriorum refrenate, et habete lucernas ardentes, ut in operatione vestra solo Dei amore ardeatis et aliis exemplum praebeatis. Sive vitatis mala sive facitis bona, nihil mundamini, sed solum adventum Redemptoris exspectetis. Ad nuptias Dominus ivit, cum post resurrectionem novus homo angelorum multitudinem sibi copulavit: a quibus revertitur, cum nobis per judicium manifestatur. Unde et bene de exspectantibus subdit: Non vult aperire judici pulsanti, qui timens videre iratum quem contempsit, de corpore exire metuit. Aperit qui judicem laetus et securus sustinet, et de propinqua morte gaudet, unde subditur: etc. Vigilat qui oculos apertos in vero lumine tenet, ut tenebras negligentiae evitet; qui etiam quod credidit operatur, qui sollicitus est in cura gregis sibi commissi. Quid vero vigilantibus debeatur subdit: etc. Vigilias vocat a similitudine excubantium. In nocte hujus mundi semper debemus esse contra hostem solliciti, et exspectare lucem venturam, id est adventum judicis. Prima ergo vigilia custodia pueritiae est, secunda juventutis, tertia senectutis. Si quis vero in pueritia vigilare neglexerit, non tamen desperet, sed etiam in juventute vel saltem tandem in senectute resipiscat, quia pius judex moras nostras patienter exspectat. Qui ad excutiendam mentis desidiam exteriorum damnatorum similitudinem inducit, ut per hoc animus ad custodiam sui suscitetur. Unde, Nesciente patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors carnis habitaculum irrumpit, et ad supplicia trahit. Furi autem resisteret si vigilaret, quia adventum judicis occulte venientem praecavens, poenitendo occurreret. . Ultimam horam semper ignorari voluit Dominus, ut semper sit suspecta, et ad eam semper praeparetur. Cum Dominus duo proposuerit, scilicet et se subito venturum, et illos exspectando paratos esse debere, quaerit Petrus si illa sublimia instituta coelestis vitae, quae sunt necessaria se praeparantibus, ad apostolos solum et similes eorum, an ad omnes salvandos pertineant. Respondens ad interrogata Dominus, primum et secundum judicium cunctis affuturum, et singulos pro meritis vel remunerandos vel damnandos dicit. Deinde, quod maxime quaesierat, supponit scilicet gratiam virtutum quam mundo attulerat, a singulis quantum potest esse sectandam, quod est ibi: Quasi dicat: Vobis, qui dispensatores estis instituti, hoc specialius convenit de custodia et praeparatione, ut et vos et alios praeparetis in adventum judicis, quia pauci sunt qui commissam sibi bene administrant dispensationem. etc. Quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens, prudens in futuro, sibi providens quem constituit; id est, quam rarus qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron, et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascat quam oves! Quasi dicat: Pauci sunt fideles. Iste autem qui repertus fuerit fideliter annonam verbi ministrat, et in curam gregis vigilans, aeterna beatitudine glorificabitur. Quanta inter bonos auditores et bonos doctores est distantia meritorum, tanta et praemiorum. Auditores bonos facit discumbere et transiens ministrat, dispensatores constituit super omnia quae possidet, non ut soli, sed ut prae caeteris habeant aeterna, tum pro sua vita, tum pro gregis custodia. Nota inter vitia servi ascriptum, quod tardum putat domini reditum. In virtutibus boni non annumerantur, quod hunc cito speraverit, sed tantum quod fideliter ministravit. Nihil ergo est melius, quam ut patienter sustineamus ignorare quod sciri non potest, sed tamen laboremus ut idonei inveniamur. Id est, cunctis sceleribus et illecebris saeculi, quae mentem errare faciunt, occupari, vel ad litteram, si sit deditus gulae et ebrietati. Mali cum infidelibus punientur, sed differenter. Illi enim qui scienter peccant, gravius punientur. Minus graviter, qui peccant ex ignorantia. Et inter injustos tanto quisque tolerabiliorem habebit damnationem, quanto minorem habuit iniquitatem. . Mitissima omnium poena est eorum qui praeter originale nullum insuper addiderunt delictum. AMBR. Multi existimantes se minus vapulaturos, si nesciant, etc., usque ad sed contemptores judicantur. Merito malus cognoscens plus, et non cognoscens minus vapulabit quia illi plus, isti minus, commissum est: et ab omni cui plus committitur, plus exigitur. etc. Quasi dicat: Tu quaerebas, an omnes moneam accinctis lumbis, ardentibus lucernis adventum Domini praestolari? Sed ego qui tantum ob hoc veni in mundum ut a cupiditatibus mundi ad coelestia homines accenderem, nil aliud volo, nisi ut incendii hujus jubar usque ad finem saeculi cunctas mundi partes illustret, et ut in cordibus fidelium ita ignescat, ne aliquo impetu fluctuum vel flatuum exstinguatur. etc. Et ut ignis iste in fidelium cordibus queat accendi, ita ut omnia temporalia perfecte et seipsos possint despicere, prius habeo baptismo baptizari, hoc est unctione proprii sanguinis perfundi: non enim daretur spiritus, nisi Jesus primum glorificaretur. Tanta est dignatio Domini, ut infundendae nobis devotionis et consummandae perfectionis in nobis, et maturandae pro nobis studium passionis sibi inesse testetur, qui cum in se nil haberet unde doleret, nostris tamen angebatur aerumnis, et tempore mortis moestitiam praetendebat, quam non ex metu mortis suae, sed mora redemptionis nostrae assumpserat. Qui usque ad perfectionem angitur de perfectione est securus, nec de ipsa angitur, sed potius mors corporis absolutio est anxietatis, non coacervatio doloris. . Quomodo post baptisma passionis, et post adventum ignis terra sit arsura, dicit: Quia ad fidem Christi totus orbis contra se est divisus, unaquaeque domus habuit fideles et infideles, his contra fidem, illis pro fide pugnantibus. Unusquisque homo, domus una est, vel Dei, vel diaboli. Itaque homo spiritualis domus spiritualis est. Prima causa est religionis ad Deum, secunda pietatis ad proximum. Oportet enim ut divinis humana posthabeas. Non est ergo pignoribus renuntiandum, sed Deus omnibus praeferendus. Etenim naturae pignora sunt Dei beneficia, nec debet plus amari beneficium quod accipitur, quam Deus a quo beneficium acceptum servatur. Id est, filius et filia et nurus, in patrem et matrem, et duo in tres, id est, pater et mater, ubi etiam socrus intelligitur, in filium et filiam et nurum. . Cum apostolos etiam de suo primo adventu informasset, insinuans quid in eo factum sit, et de futuro, qualiter eum exspectare debeant, admonuisset, vertit sermonem ad turbas, in quibus Pharisaei erant, ut Matthaeus indicat: Quia nec primum adventum factum credentes, nec secundum recte exspectantes, signum de coelo quaerebant tentantes. Hos ergo arguit, quia si vellent attendere, possent ex verbis prophetarum certum utriusque adventus habere indicium. Mystice. Nubes ab occasu oriens, carnem Christi a morte resurgentem significat, ex quo tempore imber Evangelicae praedicationis omnibus terris est infusus. Auster flans ante aestum, leviores tribulationes ante judicium significat. Ad litteram manifestus est sensus: Qui ex elementorum immutatione aurarum statum possunt praenoscere, possent etiam tempus utriusque adventus scire, tum ex dictis prophetarum, tum ex magnificentia operum. . etc. Et ne aliqui rudes in turba de imperitia sua sibi blandientes se excusarent, dicentes se legem et prophetas ignorare, supponit eos per naturalem rationem posse discernere, vel eum qui opera facit quae nullus alius fecerat, supra hominem et Deum esse: vel post tot saeculi injustitias, justum Creatoris judicium esse venturum. . Cum in hac vita praeparas te ad placatam faciem judicis videndam, quamvis sermo Dei sit contrarius tuae carni, tamen eo utere sicut custodia data tibi in hoc itinere, ne contemptus te accuset. Adversarius noster in via est sermo Dei, contrarius nostris carnalibus desideriis in praesenti vita, a quo liberatur qui praeceptis ejus humiliter subditur: alioquin ex sermonis contemptu reus, in examine judicis tenebitur peccator, quem judex exactori, id est diabolo, tradet; quia permittet ut diabolus animam ejus ad poenam trahat, et ipse exactor qui poenam exigit pro reatu quem suggessit, eam retrudet in gehennam. etc. Haec etiam ad calcandas mundi illecebras et ad judicis adventum praestolandum pertinent. Quasi dicat: Quandoquidem constat districtum judicem esse venturum, ergo hic ita vivite, ne in illo judicio damnemini. Reddit semper poenas pro peccatis patiendo, sed nunquam veniam consequendo.
Copyright information for VulgGlossa