Luke 2

AUG., BED. Augustus duodecim annis circa nativitatem Christi in pace regnavit, etc., usque ad hic primum Judaea facta est stipendiaria Romanis. BEDA. Jam diversis temporibus, pleraeque partes terrarum leguntur descriptae, sed haec est prima earum quae totum orbem concluserunt, quae professio est mentium, quia nullus excluditur. Vel certe tunc primum coepit, quando Cyrinus a Caesare in Syriam missus est, censor patrimoniorum futurus. . ID. Quotidie Dominus in Nazareth concipitur, etc., usque ad quod instantia loquentis magistri nihil valet nisi augmentum superni juvaminis ut audiatur acceperit. . Alibi concipi, alibi nasci Dominus voluit, ut insidiantis Herodis furorem facilius evaderet. Humilitas Christi commendatur, quia non solum incarnari, sed etiam illo tempore nasci voluit, quo mox natus censui Caesaris propter nostram liberationem subderetur. Vilibus induitur pannis, ut stolam immortalitatis reciperemus. Manus et pedes stringuntur; ut manus nostrae ad bene operandum, pedes in viam pacis dirigantur; parvulus factus, ut nos perfecti simus. BEDA. Nato summo pastore, pastores ab insidiis noctis, etc., usque ad super quos divina gratia largius coruscat. ID. Et concipiendum, et conceptum, et natum Dominum, coeli cives testantur, ut et mortales sufficienter imbuant, et suum auctori servitium impendant. . ID. Crebris infantia Salvatoris et angelorum testimoniis, et evangelistarum est inculcata, ut mentibus nostris altius infigatur quid pro nobis sit factus: In quo humilitas commendatur: II Cor. 8.. . Quando peccando eramus a Deo extranei, extraneos nos angeli deputabant; sed quia cognovimus regem nostrum, recognoverunt nos angeli cives suos. Et timet angelus adorari ab humana natura quam in suo rege considerat. BEDA. Qui suscipiunt natum Christum, non his qui audita ejus nativitate sunt turbati et eum persecuti. Isa. 48.. . BEDA. Non cum desidia Christi quaerenda est praesentia, etc., usque ad quasi in praesepio invenient. Visio vel cognitio Dei est, et haec est sola vita hominum ut cognoscant verum Patrem, et quem misit Jesum Christum esse unum Deum. Mirantur et de mysterio incarnationis et de tanta pastorum attestatione, qui fingere audita nescirent, sed simplici facundia vera praedicarent. Sed Dominus non rethores, sed piscatores ad evangelizandum destinavit. Sic et in Vetere Testamento suae dispensationis nuntios pastores ordinavit. Ideo non est parvipendenda pastorum attestatio. . etc. BEDA. Sic spirituales pastores modo dormientibus aliis contemplando coelestia subvehuntur, etc., usque ad dum dicunt: . Parvuli qui de toto regno Judaeorum ad templum portabantur, si erant de tribu Levi, in ministerium domus perpetuo detinebantur. Si de alia tribu, pretio dato a parentibus primogeniti redimebantur ad propria referendi. BEDA. Scriptum est in lege: etc., usque ad cum bonorum operum fructibus supernae beatitudinis gaudia subit. ID. Haec oblatio pauperum erat, qui non sufficerent offerre agnum, ut per omnia humilitas Domini pateat. Non solum angeli, sed omnis aetas et sexus testimonium nato reddunt puero. Et sicut ab omnium saeculorum fidelibus praesagiebatur, ita veniens omnium sanctorum laude praedicatur. . Cum pueritia post septem annos infantiae incipiat, Jesus frequenter puer dicitur, non tam aetate quam pro servitio, unde Propheta: quia Isa. 42. . AMBR. Qui vult dimitti, veniat in Hierusalem, etc., usque ad tunc dimittetur ut non videat mortem, quia viderat vitam. . In ruinam illorum qui steterant, et resurrectionem illorum qui ceciderant; vel in ruinam vitiorum, et in resurrectionem virtutum. Non in se tantum, sed in suis quoque praedicatoribus positus est in ruinam et resurrectionem, unde Apostolus: Bono enim odore, alii salvantur, alii pereunt II Cor. 2.. BEDA. Dolor Dominicae passionis, etc., usque ad zizania germinare conspicit. Ante erat incertum qui Judaeorum Christi gratiam reciperent, qui conspuerent: sed audita nativitate revelantur cogitationes, et Herodes et alii turbantur, quidam ad Christi magisterium accedunt. etc. Quia per virum et mulierem vita totius mundi perdita est, in testimonio vitae per Christum redeuntis Anna conjungitur Simeoni. Convenit mysteriis Ecclesiae, quod Anna gratia interpretatur, quae est filia Phanuel, qui facies Dei dicitur, unde supra: Psal. 4.. Id est beati, descendit, qui inter duodecim patriarchas ordine nascendi octavus est, propter mysterium resurrectionis. Quinque sunt Annae. Prima mater Samuel, secunda uxor Raguel, tertia mater Tobiae, quarta filia Phanuel, quinta mater Mariae. BEDA. Juxta historiam, Anna, et devotae conversationis, etc., usque ad multiplicantur propter apostolicam doctrinam. . etc. Omnibus fidelibus qui jugo Herodis alienigenae gravati, liberationem civitatis et populi exspectabant, promittebat per adventum Christi in proximo redemptionem a tyrannide alieni. . BEDA. In eo quod puer erat, etc., usque ad homo fieri coepisset, perfectus esset ut Deus. etc. ID. Merito Lucas inter quatuor animalia vitulo comparatur, etc., usque ad discipulos Domini in templo laudantes in fine Evangelii sui concludit. . ID. Si quaeritur quomodo potuit a parentibus obliviscendo relinqui, etc., usque ad cum altero parente reversum. ID. Quasi fons, medius doctorum sedet, sed quasi exemplar humilitatis, prius interrogat et audit quam instruat, ne parvuli a senioribus doceri erubescant, ne infirmus docere audeat. . ID. Non quod eum quasi filium quaerunt vituperat, sed quis sit sibi verus Pater insinuat, et quid potius debeat ei cui est aeternus Filius, mentis oculos attollere cogit. Quia enim Deus et homo est, nunc excelsa Deitatis, nunc infirma praefert humanitatis. Quasi Filius Dei in templo commoratur, quasi Filius hominis cum parentibus quo jubent regreditur. . Omnia quae de Domino, vel a Domino facta cognovit, sive quae intellexit, sive quae nondum intelligere potuit, omnia in memoria recondebat, ut, quando tempus praedicandae seu scribendae incarnationis ejus adveniret, sufficienter universa prout essent gesta posset explicare quaerentibus. Sic nos crebra factorum et dictorum Domini meditatione importunos cogitatus repellamus, et alios instruere laboremus. BEDA. Sicut est carnis aetate proficere, etc., usque ad utraque pariter salvaretur.
Copyright information for VulgGlossa