Mark 15

etc. Sequitur: Mos erat Judaeis, ut quem morte adjudicassent, vinctum judici traderent. Et notandum, quod non tunc primum ligaverant, sed mox comprehensum nocte in horto, ut Joannes dicit: Et sic Joan. 18.. HIER. Adest Samson vinctus a Dalila. Samson interpretatur, etc., usque ad et fontem perennis vitae sitientibus nobis, id est corporis sui, aperit. Cum Pilatus nihil criminis interrogat nisi an sit rex Judaeorum, arguitur impietas eorum qui nec falso quidem quod objiciant invenerunt. Sic temperat responsum, ut verum dicat, nec tamen calumniae pareat. Et nota, quod Pilato qui invitus fert sententiam, aliqua in parte responderit: sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit, indignosque sermone suo judicaverit. . etc. Ethnicus condemnat Jesum, sed causam refert in populum Judaeorum. etc. . BEDA. Adhaeret Judaeis usque hodie petitio sua, quam toto labore impetraverunt. Data enim optione sibi, pro Jesu latronem, pro Salvatore interfectorem elegerunt. Merito ergo salutem et vitam perdiderunt et latrociniis ac seditionibus in tantum se subdiderunt, ut regnum et patriam perderent, et libertatem corporis et animae nunquam reciperent. . Multas occasiones dedit Pilatus liberandi Salvatorem, primo justo conferens latronem, deinde inferens: Cumque respondissent: non statim acquievit, sed secundum suggestionem uxoris quae mandaverat ei (ut Matthaeus dicit): Matth. 27., respondens ait: Quod dicendo, Jesum absolvit. etc. David: Psal. 21., etc. Isaias: Isa. 5.. Jeremias: Jer. 12.. etc. HIER. Hi sunt duo hirci, unus apompeius, id est emissarius, cum peccato populi in desertum inferni absolutus dimittitur. Alter pro peccatis absolutorum, ut agnus occiditur. Pars Domini semper mactatur, pars diaboli, qui est magister eorum, effrenata in tartara praecipitatur. Ut nos flagellis liberaret; unde: Psal. 90.: cum prius diceretur: Psal. 31.. BEDA. Caesus est ab ipso Pilato, unde Joannes: et post subjunxit: Joan. 19., etc. Et militibus illudendum praebuit. Quod ideo fecit, ut ejus poenis et opprobriis saturati ultra mortem non sitirent. . BEDA. Matthaeus ita: Marc. 27.. Quod idem est. Pro regia enim purpura data est, etc., usque ad purpura vel cocco vestitur, cum triumpho gloriosorum martyrum gloriatur. . etc. Caput Christi Deus est. Caput ergo Christi percutiunt qui eum denegant esse Deum. Et qui Scripturae auctoritate errorem suum defendunt (quia scriptura arundine solet fieri), quasi arundine caput ejus feriunt. In faciem ejus spuunt qui praesentiam gratiae ejus exsecrandis verbis ex interna caecae mentis insania conceptis respuunt, et eum in carne venisse negant. Quasi falso se dixisset Deum. Sed hodie (quod est gravioris insaniae) quidam eum certa fide ut Deum verum adorant, sed perversis actibus mox verba ejus quasi fabulosa despiciunt, ac promissa regni illius temporalibus illecebris postponunt. HIER. Hic educitur Abel in agrum a fratre ut perimatur. Hic adest Isaac, etc., usque ad hic adest Jonas de ligno navis foris et in mare ventremque ceti triduo missus. HIER. Ipsa crucis species quid est nisi forma quadrati mundi? Oriens de virtute fulget, arcton dextera tenet, auster laeva consistit, occidens sub plantis firmatur. Unde Apostolus: Ephes. 3.. Aves in forma crucis ad aethera volant, homo adorat, et natat in forma crucis, navis per maria antenna cruci assimilata sufflatur. Tau littera signum salutis et crucis demonstrat. BEDA. Ipse Dominus primo crucem suam portavit, sicut Joannes dicit: Post iste Simon, de quo et alii dicunt, et hoc satis congruo ordine mysterii. Joan. XIX; I Petr. 2.. HIER. Simon qui portat crucem in angaria, hic est qui laborat pro laude humana. Cogunt eum homines huic labori quem non cogit timor vel dilectio Dei. Magnae opinionis Simon iste videtur esse, cum et filii ejus tanquam noti omnibus ex nomine designantur. HIER. Alii per merita patrum suorum commemorantur, alii per merita filiorum. Hic autem Simon, etc., usque ad unde: per Jeremiam ad Judaeam dicitur: HIER. Tradunt Judaei quod in hoc loco montis immolatus fuerit aries pro Isaac Gen. 22., ut ibi decalvetur Christus, id est carne sua, scilicet Judaea carnali, separetur. BEDA. Extra portam truncabantur capita damnatorum, et calvariae decollatorum loca dicuntur. Ideo ibi crucifixus Dominus ut ubi erat area damnatorum, ibi erigantur vexilla martyrum. Et quoniam pro nobis factum est maledictum crucis et flagellatus et crucifixus pro salute omnium, quasi noxius inter noxios voluit crucifigi. BEDA. Matthaeus, Matth. 27., quod idem est. Fel enim pro amaritudine posuit. Myrrhatum enim vinum est amarissimum; quanquam fieri possit ut et felle et myrrha amarissimum redderent vinum. HIER. etc. Hoc aceto succus lethalis pomi abstergitur. Id pro quo patitur. Unde de eo: Psal. 68.. Matthaeus: Indicat Matthaeus quod pro nobis amaritudinem mortis gustaverit, sed die tertia resurrexit. HIER. Hic figitur salus in ligno. Primo infixa est mors in ligno. Lignum primum, scientiae boni et mali; secundum boni tantum et vitae nobis lignum est. Extensio primae manus ad lignum mortem apprehendit; extensio secundae vitam quae perierat invenit. Ligno hoc vehimur per mare undosum ad terram viventium. BEDA. Quadripartita vestis Christi secundum numerum militum, significat Ecclesiam quatuor partibus orbis aequaliter, id est concorditer distributam. HIER. Vestimenta Domini mandata sunt quibus tegitur corpus ejus, quod est Ecclesia, quia dividuntur inter milites gentium ut sint quatuor ordines cum sit una fides, id est conjugati, viduati, praepositi, separati. Sortiti sunt tunicam indivisam quae est pax et veritas in cunctis in modum regalis amictus vel annuli. ID. Super tunicam, scilicet quae erat inconsutilis. Hic sortita, etc., usque ad et sors solius Dei judicio venit vel cedit. HIER. Hoc proprie Marcus, nam sexta hora tenebrae suffuderunt terram, ut non quis posset movere caput. A tricesimo namque, etc., usque ad qui magis dicendi sunt eum crucifixisse quamvis nitantur hoc dissimulare, quam milites qui secundum officium suum duci suo paruere. BEDA. Titulus ostendit quod nec occidendo potuerunt efficere quod non esset eis rex; unde: etc. Bene enim simul est rex et pontifex, cum eximiam Patri suae carnis hostiam offerret in altari crucis, et regis dignitatem titulo praetenderet, ut cunctis insinuaret quod per crucis patibulum non perdiderit, sed confirmaverit imperium. BEDA. Sicut dicit Apostolus: Quandiu ergo agunt opera nostra ut evacuetur corpus peccati, quandiu, etc., usque ad unde Apostolus: Ephes. 3.. ID.Latrones qui cum Domino crucifixi sunt signant eos qui fide et confessione Christi, vel agone sui martyrii, vel quamlibet arctam continentiam subeunt. Et qui hoc pro aeterna gloria gerunt, dextri latronis merito et fide signantur. Qui autem pro humana gloria vel qualibet minus digna intentione, sinistri latronis mentem imitatur et actus. HIER. Cum iniquis veritas deputata unum relinquit sinistrum, alterum assumit dextrum; sic faciet in die judicii, ex simili crimine dissimiles sortiuntur vias. Alter praecedit Petrum in paradisum, alter Judam in infernum. Confessio brevis vitam acquirit longam, et blasphemia finita poena plectitur aeterna. Hic pullus Judae ligatur ad vitem , id est, pallium tingitur in sanguine uvae, hic lacerant haedi vineam. . HIER. Emittitur mors iniquorum quando excitantur vincula inferni usque ad cervicem, quae est cervix humani generis. . HIER. Etiam nolentes confitentur quod alios fecit salvos, et se propria damnant sententia, quia alios salvos fecit et se si vellet salvare poterat. Plus est de sepulcro surgere, et tamen non crediderunt. Psal. 13.. BEDA. Secundum Lucam Luc. 23. unus latro blasphemabat dicens: Alter, etc., usque ad qui coelestia petunt, ad ea sine dubio Christo mediante et miserante perveniunt. BEDA. Notandum quod hora sexta, id est sole recessuro a centro mundi, crucifixus sit, et diluculo, oriente sole resurrexit, etc., usque ad et qua hora primus Adam peccando mundo mortem intulit, eadem hora secundus Adam mortem moriendo destrueret. HIER. Hic adest Noe inebriatus ac nudatus coelo ac terra ebrioso pallio tectus, et ab homine irrisus hic stillavit de ligno sanguis. . etc. Non omnes. Forsitan milites Romani non intelligentes proprietatem Hebraei sermonis, ex eo quod dicitur Eloi, putaverunt Eliam ab eo vocari. Vel Judaei solito sibi sermone verba Domini depravantes, imbecillitatis infamabant eum quod Eliae vocaret auxilium. etc. BEDA. Joannes plenius dicit: etc. Quasi: Hoc minus fecistis, date quod estis. Erant enim, etc., usque ad de quo: Isa. 5.. etc. BEDA. Quid dixerit Lucas aperit: Luc. 23.. Quod autem dicit Joannes: Joan. 19.. Inter hoc quod ait: et illud: emissa est vox illa magna, quam Joannes tacet, caeteri commemorant: etc. HIER. Infirmata etenim carne mox virtus divina invaluit quae dicit: Psal. 117., etc. Nos autem cum nulla, vel una voce morimur qui de terra sumus; ille enim cum exaltata voce exspiravit qui de coelo descendit. Ut arcam testamenti, et omnia legis sacramenta quae tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Ante dicebatur: Psal. 75.; nunc autem: Ibid. 56., etc.; et in Evangelio prius: Matth. 10..; et post passionem: Ibid. 28.. etc. Ostenditur quare centurio miratur, quia vidit eum sic exspirasse, id est spiritum emisisse. Nullus enim habet potestatem emittendi spiritum, nisi conditor animarum. etc. HIER. Nota quod centurio ante crucem in ipso scandalo passionis vere Filium Dei confitetur: et Arius, etc., usque ad et vere Filium Dei Synagoga tacente confirmat. ID. Sicut non excluditur muliebris sexus a salute per Mariam virginem: ita non repellitur a mysterio crucis scientiae et resurrectionis per viduam Mariam Magdalenam et caeteras matres. BEDA. Minorem Jacobum dicit Jacobum Alphei, qui et frater Domini, eo quod esset filius Mariae materterae Domini. De qua Joannes: Joan. 19., etc. Cleophae videtur eam dicere a patre vel a cognatione. . etc. ID. Graece, praeparatio Latine. Hoc nomine Judaei inter Graecos morantes sextam sabbati appellabant, quia in eo quae sabbato erant necessaria praeparabant secundum quod, etc., usque ad donec octava veniente aetate et ipsa corpora resurrectione glorificata cum animabus simul incorruptionem aeternae haereditatis accipiant. HIER. Joseph venit sero parasceve ab Arimathia, quae interpretatur ad deponendum corpus Christi, etc., aspicientibus a longe electis qui sunt stellae maris, quando, si fieri potest, scandalizabuntur etiam electi. . etc. BEDA. Ex simplici sepultura Domini, ambitio divitum condemnatur, qui nec in tumulis, etc., usque ad lineo terreno celebrat, sicut corpus Domini in syndone munda sepultum est: sic a papa Sylvestro statutum est. BEDA. Dicitur quod monumentum Domini domus rotunda fuit de subjacente rupe excisa tantae altitudinis ut homo rectus consistens vix extenta manu culmen possit attingere. Et habet introitum, etc., usque ad color autem monumenti et loculi albo et rubeo dicitur esse permistus. etc. ID. Lucas dicit: Luc. 23.. Sed aliis deposito corpore ejus ad sua remeantibus, solae mulieres, etc., usque ad et si forte valeant imitari pia curiositate, quo ordine sit ejus passio amplectenda, perpendunt.
Copyright information for VulgGlossa