Matthew 1

Incipit Matthaeus cum primo praedicasset Evangelium in Judaea, volens transire ad gentes, primus Evangelium scripsit Hebraice: quod fratribus a quibus ibat, ad memoriam reliquit. Sicut enim necesse fuit ad confirmationem fidei Evangelium praedicare, sic et contra haereticos scribi. Cum autem plures Evangelium scripserint, quatuor tantum habent auctoritatis testimonium: quia per quatuor mundi partes fidem nuntiant Trinitatis, et sunt quasi quatuor rotae in quadriga Domini, quae vehit eum per praedicationem Evangelii, et genus humanum quadrifida morte peremptum eorum erat praedicatione vivificandum: unde et aliorum evangelia deciderunt, nec recepta sunt: quia nolebant praefinitum numerum cessari propter virtutem sacramenti. Designantur etiam evangelistae quatuor figuris, quae non sunt deceptoriae, sed jucundi mysterii sibi consciae. Matthaeus in homine intelligitur: quia circa humanitatem Christi principaliter immoratur. Marcus in leone, quia agit de resurrectione. Lucas in vitulo, agens de sacerdotio. Joannes in aquila, scribens sacramenta Divinitatis. Christus vero quem describunt, homo fuit de virgine natus: vitulus in immolatione, leo in resurrectione, aquila in ascensione. Vel in homine humanitas, in vitulo sacerdotium, in leone regnum, in aquila exprimitur Divinitatis sacramentum. HIER. Hebraei voluminibus suis a principiis nomen imponunt, ut liber Genesis, etc., usque ad sed hic mos est in multis, maxime in prophetis, ut visio Isaiae, subaudis haec est. Ordo praeposterus ne praemisso Abraham, generationis contextio interrumperetur. Horum duorum specialiter dicitur Filius: quia unus primus inter patriarchas, alter inter reges ad quos facta est de Christo promissio, ut Judaeis Christum ex lege venturum aperiret, in quo viderent vaticinia impleri. Hos duos de omnibus elegit quorum Filius dicitur Christus, ut Judaeis quibus scribit, scientibus ex lege Christum venturum, appareret hic esse qui diu erat promissus, in quo viderentur impleri omnia vaticinia; his enim solis in Veteri Testamento legitur facta promissio Abrahae, Gen. 22.. Abraham et David sunt duae columnae versantes in lege quasi in vestibulo ante ostium quod est Christus: quas ambit funiculus duodecim cubitorum, id est fides apostolorum. Amplectitur hos in genealogia patres, de quorum medio ostium Christus aperitur credentibus. Ab eo congrue sit generationis exordium cui promissus est primum, in quo est benedictio omnium. Matthaeus generationem incipit ab exordio promissionis. Et etiam usque in finem libri haec agitur, ut qui ex hac generatione natus est, Deus et homo intelligatur. Ab initio ab eo cui primum facta est promissio fidei incipit, ut in hoc patre discant cui primum facta est promissio, qui et quales esse debeant qui volunt in ejus semine benedici. Matthaeus generationem descendendo incipit vel computat: quia humanitatem Christi ostendit, per quam Deus ad homines descendit. Lucas ascendendo referens formam sacramenti aperit. A baptismo enim incipiens usque ad Deum ascendit, ostendens baptizatos ascendere ad hoc, ut sint filii Dei.>Matthaeus ponit, qui naturae filios tantum numerat. Lucas: qui aliquos secundum legem vel per adoptionem filios interponit. Matthaeus ponit genuit, et non generavit, forsitan ut ille cognosceretur in fine ostensus de quo dicitur: Psal. 2.. Ideo solus Judas nominatim exprimitur, ut eum cognosceres qui ex ejus stirpe fuerat promissus. Fratres Judae memorat praetermissis fratribus Isaac et Jacob: quia illi a populo Dei quasi alieni sunt repulsi: hi velut haeredes in libro vitae scripti, et quasi patriarchae duodecim, in quibus et numerus apostolorum signatur. Sed nominatim non exprimuntur, ne ultra numerum sacramenti generatio extendatur. In semine praedictorum patrum Christus intravit in Aegyptum quod praesagiens inimicus populum premebat, et non feminas, sed mares interimebat, ut eum exstingueret. De Juda Christus quem omnes gentes susceperunt: quo veniente jam Herodes alienigena principabatur. Judas genuit Phares et Zaram antequam intraret Aegyptum in quam ambo postea cum patre transierunt. In Aegypto genuit Phares Esrom, et Esrom Aram, et Aram Aminadab, et Aminadab Naasson: et tunc Moyses eduxit eos de Aegypto. Naasson fuit dux sub Moyse in tribu Juda per desertum, in quo genuit Salmon. Iste Salmon fuit princeps in tribu Juda, qui cum Josue in terram promissionis intravit. Iste Salmon in terra promissionis genuit Booz de Raab. Christus est Phares, id est divisio, quia separabit oves ab haedis. Ipse est Esrom, id est sagitta vel atrium, quia penetrat corda auditorum. Habet etiam latitudinem charitatis, qua et inimicos dilexit. Aram vel interpretatur: Electus de quo propheta: Ose. 11.. Et alibi: Psal. 112.. Ipse est Aminadab, id est voluntarius, qui dicit: Ibid. 33.. Idem est Naasson, id est augurium, qui novit praeterita, praesentia et futura. Vel Naasson serpentinus, quia Christus more serpentis omnes cavit insidias. Christus est Salmon, id est, quia omnia sentit. Ipse accepit Raab, id est Ecclesiam de gentibus. Raab, vel vel quia Ecclesia gentium esurit et sitit justitiam, et dilatata per orbem terrarum impetu doctrinae philosophos et reges convertit. Raab ostendit coccinum in fenestra, id est in ore per confessionem Christi passionem declarat. Raab meretrix quae nuntios Josue suscepit, quam Salmon princeps tribus Judae sibi copulavit, significat Ecclesiam de gentibus, quae principi ex Juda, id est Christo copulatur. Et sola cum suis salvatur, dum Jericho, id est praesens saeculum, septem muris vitiorum vallatum, septem dierum tempore tubis praedicationum circumvallatur, donec omnes muri corruant, et novissima mors destruatur. Booz Christus de quo dicitur: Isa. 40.. Nota nullam de sanctis feminis in genealogia Christi assumi, sed quas Scriptura reprehendit. Debuit enim de peccatoribus nasci, qui pro peccatoribus venerat, ut discerent sui peccata patrum sibi non obesse. Unde agnus in Pascha immolandus jussus est assumi ex capris et ovibus id est ex justis et peccatoribus generandus Moabitide, ut ostendat impletum vaticinium Isaiae: Isa. 16.. Per hanc semen Abrahae ad Christum deducitur. Ecclesia de gentibus per Ruth significata, priusquam ad Booz, id est ad Christum veniret, ex patre diabolo erat. Ruth significat Ecclesiam quae est de Moab, id est de gentibus, quae ex patre diabolo et petra deserti propter idololatriam de qua Deus suscitavit filios Abrahae: oblita prioris gentis venit ad Booz, qui fortis dicitur, id est ad Christum, qui suscitat semen fratris sui, id est Moysi qui obiit sine liberis, Hebr. 7.. Ruth vel quia Ecclesia puro corde Deum videt quae festinat ad bravium supernae visionis et diffinit perseverare in fide et dilectione. Pater David saepius nominatur Isai, sed binomius fuit. Hic autem ideo dicitur Jesse: ut sciret eum venisse; de quo Isaia: Isa. 11., etc. Hic est flos quem odorat Isaac, dicens: Gen. 27., quia Spiritus eum abundantissime replevit. Non quod solus in hac genealogia rex, sed quia primus rex de Juda et regum principium, propter quem et caeteri in solio regni servantur: et per istum ordo generationis decurrit ad Christum qui habet regnum David. Mystice David, id est Christus qui Goliam, id est diabolum superavit. Ipse est manu fortis, vel visu desiderabilis. De eodem dicitur: Psal. 23., etc. Et iterum: Ibid. 44.. Uria, lux mea Dei scilicet, id est, diabolus, qui dixit: Isa. 14.: cui Ecclesiam conjugatam Christus de solario paternae majestatis adamavit, et pulchram factam sibi matrimonio copulavit. Urias qui est figura diaboli, interpretatur, qui adhuc transformat se in angelum lucis, et lucem Dei se facit. Christus est Salomon, id est quia ipse est pax nostra qui fecit utraque unum. Ipse est Roboam, id est impetus populi, qui velociter populos convertit ad fidem. De isto dicitur: III Reg. 11.. Quod ad litteram non potest accipi, quia nec Israel cunctis diebus exstitit, nec de David post Christum dux aliquis in Israel fuit. Sed Christus lucerna est aeterna in coelesti Israel, et ideo servatur semper. Super solium autem David dicitur sedere Christus, quia regnum David temporale figuravit aeternum Christi regnum. Pater Dominus, id est, Christus, qui dicit: Psal. 113.. Qui etiam est Asa, id est, attollens, quia ipse abstulit peccata mundi. etc. vel scilicet Christus qui judicat orbem terrae in aequitate. Christus est Joram, id est excelsus, qui ait: Joan. 3.. Sub Ozia, Joathan, Achaz et Ezechia, prophetavit Isaias de Christo. Propter peccata principum claudebantur ora prophetarum. Fortis Dominus, ipse est qui dicit apostolis: Ezechiae cum esset sine liberis dictum est: Isa. 38.. Ideo flevit non propter longiorem vitam, cum sciret inde placuisse Deo Salomonem, quia non petiisset ampliores annos: sed quia dubitabat ne promissio Dei impleretur cum se sciret esse de genere David per quem oportebat venire Christum: et ipse erat sine liberis unde et dicebat Ibid. 38.: item, etc. E contra credebat, quia fidelis est qui promiserat. Deus autem sententiam quam dederat, ad probationem fidei immutat, et spatium generandi dat. Obliviosus. Iste est qui quasi converso peccatori dixit: Ezech. 18.. id est vel significans Christum de quo dicitur: Psal. 144.. id est vel Ille est qui dicit: Psal. 140., etc. Josias, rex justus, quod non filii ejus quos genuit, non in transmigratione, quia nunquam transmigravit: sed secundum praedestinationem Dei ad transmigrandum, Jechoniam et fratres ejus simul ponit, ut quorum est communis iniquitas similis sit et miseria. Jechonias praeparatio Domini, quia tam patrem quam filium Dominus ad transmigrandum praeparavit.>ISID. Veritas historiae habet, quod duo fuerunt Jechoniae, ut unus scilicet pater sit in fine praecedentis tesseradecadis, alter in principio sequentis Sed mystice secundum Augustinum unus et idem est in fide praecedentis et in principio sequentis. Sed quare praetermissus est Joachim pater Jechoniae? forsitan ut typum Christi faceret Jechoniam bis numeravit, et Joachim ne numerus augeretur praetermisit. Omnes qui a David usque ad transmigrationem Babylonis numerantur, reges fuerunt. Prior Jechonias, sequens Jechonias dicitur. Utrumque congruit Christo, qui est Joan. 11.. Petitio mea Deus, Christo convenit qui dicit: Joan. 17.. Magister Babylonis, id est confusionis. Illi convenit qui mundum ab errore idololatriae ad viam veritatis revocavit. Fuerunt viri studiosi ex Judaeis dicti Heriles propter propinquitatem generis Christi, erantque Nazaraei, qui ordinem genealogiae Christi partim memoriter, partim ex libris Dierum, partim ab avis et proavis retinentes secundum ordinem scripserunt. id est, Iste Christo convenit, de quo dicitur: Psal. 88., etc. Dominus resuscitans. Ille qui dicit: Joan. 6., etc. Adjutus. Ille est qui dicit: Psal. 53.. Justus, id est Christus, de quo dicitur: Ibid. 10.. id est, Quis alius quam ille qui homo fieri voluit, ut possit habere fratres, de quibus diceret: Ibid. 21.. id est, Deus meus convenit Christo qui dicit: Matth. 27.? id est, Ille est qui ex persona hominis dixit: Psal. 90.. Donans vel donatus. Ille est qui dedit bona hominibus, et de quo dicitur: Joan. 3.. Per hos patres Christus in mundum, et omnium horum in se gerebat officium. Et dignum est ut per eamdem lineam sanctitatis ad eum ascendamus, per quam ad nos descendere est dignatus. Apponens Christus qui Judaeis gentes apposuit, qui et pater Christi dicitur, quem de sua conjuge natum adoptive suscepit: sed et putative pater dicitur. Matthaeus dicit filium Jacob, et Jacob filium Mathan. Lucas Joseph filium Heli, et Heli filium Mathat, sed Mathan et Mathat de eadem uxore Hesta nomine singulos genuerunt. Mathan qui per Salomonem descendit, eam prius duxit, et relicto uno filio Jacob obiit, et postea Mathat qui per Mathan descendit de David, eamdem duxit et genuit Heli, sic Jacob et Heli fratres sunt uterini. Jacob autem uxorem Heli fratris sui sine liberis defuncti, ad suscitandum semen ejus, accipiens, genuit Joseph natura suum, sed secundum legem Heli filium. Quod dicitur filius nomine ejus vocari cui suscitatur, non est verum cum Booz eum quem genuit ex Ruth, non Elimelech cui suscitatur, sed Obeth vocavit. Quid ad Christum generatio ex David deducta ad Joseph, cum Christus non ex semine Joseph? Sed non est consuetudo Scripturarum, ut ordo mulierum in generationibus texatur; et ideo non per Mariam, sed per Joseph inducitur, cum de una Joseph et Maria tribu fuerint. Unde et eam quasi propinquam cogebatur accipere, ne tribus in aliam se confunderet: unde etiam simul tanquam de una stirpe profitentur in Bethlehem redire cum singulis in suam civitatem. Exemplo Mariae liquet fidelibus conjugatis servato pari consensu continentiam posse permanere, conjugiumque vocari non permisto corporeo sexu, sed custodito mentis affectu. Unde et Joseph vir Mariae dicitur, quia conjugium verum est ubi conservatur amoris effectus, et in Maria fructus nuptiarum invenitur. Decurso ordine generationis tandem, in fine concludendo, evangelista recapitulat sub mystico numero. Sine additamento, Jesu, ponit, ut eum intelligas de quo propheta: Jesus, quod substantialiter illi convenit, angelo reservat, ut qui post dicturus est conceptum de Spiritu sancto, nomen ei proprium ex salvationis officio sublimius declaret. Sicut dictum est, ut ex Joseph, origo Mariae, quae et de David claresceret: et Christus, non ex ejus semine, ut Deus et homo, per genealogiam homo, per hoc, de virgine de Spiritu sancto Deus ostenditur. Sic, inquam, erat ut praescripta est et mox dicetur, sicut postea signis et prodigiis manifestatur, ut totus liber Deum et hominem natum demonstret: quod est credendum ut possit intelligi. Hic enim sensus deficit humanus, ubi non est natura, sed virtus: qui non credit non intelligit quod virgo peperit, quod verbum caro factum est. ORIG. Ideo desponsata ut significaret Ecclesiam, quae virgo est et sponsa: et ut per Joseph, etc., usque ad desponsatio fiebat per aliquot dies ante assiduam cohabitationem, et interim erat uxor sub custodia viri. Non quod postea convenerint: ut si diceremus antequam poenituerit, morte praeventus est. Non quod postea convenerint; sed ostendit proximum tempus nuptiarum, in quo nuptiarum solemnia celebrantur. Invenit Joseph in utero habere, sed non de Spiritu sancto sciebat esse: cum postea ut dubius deliberaret dimittere eam, apostolus autem hoc addit ne interim surreperet suspicio lectori. Quomodo hoc factum sit, et quo ordine, vel in qua civitate Christi conceptio sit celebrata, hoc praetermissum a Luca exponitur. Per fidem, qua credebat Christum de virgine nasciturum, et voluit se humiliare ante tantam gratiam. Quod justus erat, hoc est testimonium castitatis Mariae, ut qui servat innocentem, justus dicatur: sed et pius dum nollet propalare, ex conscientia castitatis justus, ex timore pius. Sciebat illam esse inculpabilem: sed unde vel quid esset ignorabat: et ideo mediam elegit viam effugiendi, ut neque innocentem proderet, neque rei incognitae consentiendo se reum faceret coram Deo. Vera virtus est, cum nec pietas sine justitia, nec sine pietate justitia, quae separatae ab invicem dilabuntur. Quam desponsaverat in conjugium ducere, ne videretur quod ignorabat celare. Vel traducere ad poenam in qua noverat non esse infamiam, quia sciebat se eam virginem accepisse, intactam servasse. Hic docemur diu deliberandum esse in incertis, ne peccetur temeritate levitatis. Quia sic pie cogitat, consolari meretur, et consilium suum meliori consilio mutatur. Recognosce quod promissum est domui David, de qua tu es et Maria, et vide impletum in ea. Quamvis tantum sit quantum credis, et ne timeas pro reatu, sed amplectere charitatis intuitu. Conjux erat non concubitu, sed affectu, non conjunctione corporis, sed copulatione animorum. Nota conjugem dici a prima fide desponsationis. Igitur dispensationis est, si quis permittitur aliam ducere post sacramentum sponsionis, et si nunquam debitum solvere possit. Bene Joseph vir, et Maria conjux dicitur, cum in eo servatur affectus amoris, quod verum conjugium, et in ea sine coitu est fructus nuptiarum. De ea nasci, est in lucem produci. In ea vero nasci, est concipi, vel secundum praesentiam angeli quam habet ex Deo: cui futurum quasi praeteritum, natum dicitur. Spiritus sanctus dicitur Deus, et donum Dei, et charitas, et sola charitas eum incarnari fecit. Ne videretur Joseph non esse necessarius ei, subdit: Et ita eris necessarius procurationi. Idem dicit isti quod praedixerat Mariae ut promissum Salvatorem jam venisse tam viris quam feminis repraesentet ex voce. Nomen interpretatur. etc. Quod propinquo est desponsata: quod inventa est in utero habens: quod peperit virgo: quod Jesus vocatus est: quod salvat. Hoc enim ait Evangelista, quando jam omnia impleta erant. Isaiae prophetia, signum est praescientiae Dei, quia quod dicit certum est a Deo praesciri: et ideo ab homine debet timeri. Nullum autem signum quod designat, efficit: sed tantum signat quod ostendit, sic prophetia non necessitatem oerum facit quae praedicit, sed signum est praescientiae Dei. HIER. Non est necessitas rerum ex eloquio prophetarum, sed sola exhibitio veritatis. Prophetia non fecit necessitatem eorum quae dicit, sed signum est praescientiae Dei. Prophetia alia est ex praedestinatione Dei, quam necesse est omnibus modis evenire, ut sine nostro impleatur arbitrio: ut haec de qua hic agitur. Alia est ex praescientia Dei cui nostrum admiscetur arbitrium. Alia est, quae comminatio dicitur, quae fit ob signum animadversionis divinae, ut fugiant a facie arcus electi, et juste pereant incauti, et non ex praescientia: quia longe aliter scitur, quam futurum comminetur. Admiratur propheta Isaias, et quasi omnes de somno suscitans, ait: Isa. 7.. Spiritui sancto praesens erat quod in tempore nondum erat. etc. Dicunt Judaei quod non est hoc nomen integritatis, sed aetatis puella. Sed quomodo tunc est signum? Sensum Isaiae sequitur, non verba. Pro concipiet, ponit: et vocabunt, pro vocabis, vel vocabitur. Proprium est Christi, ut Jesus, quia cum his quos salvat, semper adjuvando perseverat. Tribus de causis de Veteri Testamento astruit ea quae ponit in Evangelio: pro testificatione, ut habeat testimonium a lege et prophetis: pro confirmatione fidei, quia facilius credimus cum videmus impleta quae sunt praedicta: pro conjunctione Novi et Veteris Testamenti. etc. BEDA. Moraliter. Quisquis a Deo movetur, solvat moras, surgat a somno: faciat quod jubetur. Perfecta obedientia. Fecit non tantum quod praecepit angelus, sed etiam sicut praecepit. Exhibitione servitutis, et effectu amoris obediens recte dicitur fecisse sicut praecepit ei. Non relinquitur mentiendi locus, ubi officium angelorum celebratur. etc. Ad vitandam virginis infamiam, ad celandum Salvatoris adventum, ad necessarium pueri nascentis obsequium. Non quod post, quod magis constat: cum multis modis cognovit Deum esse qui natus est. Non quod postea cognoverit: sed ponitur pro vel pro ut: Psal. 109.. Dicitur quod Joseph Mariam facie ad faciem videre non poterat, quam Spiritus sanctus a conceptione impleverat penitus. Et ideo non cognoscebat facie ad faciem quam desponsaverat, donec uterus evacuaretur: de quo hic non agitur. etc. Primogenitum dicitur omne quod aperit vulvam, sive aliud sequatur sive non. Vel primogenitus inter omnes electos per gratiam. Proprie autem unigenitus Dei Patris vel Mariae dicitur.
Copyright information for VulgGlossa