Matthew 11

. Et dum Christus praedicaret, etc., usque ad quis ordinem rei gestae teneat, non apparet. Non ait quasi dicat: Cum ad inferna descensurus sum: debeo te nuntiare inferis, qui nuntiavi superis. An conveniat Filio Dei mori, an alium ad haec sacramenta missurus es? . Qui de divinitatis potentia non dubitaverit, hoc non contra Joannem dixisse putandus est quem mox adeo commendat. Praecursor Christi de Christo certificare discipulos voluit, quia sensit eos dubitare. De praecursore, Christus turbas dubitantes ne dubitent docuit, mollem eum levemque putantes. etc. qui vitam peccantium palpant, non pungunt. Rigida vita et praedicatio debet declinare mollium palatia, quae frequentant mollibus indutis adulantes. CLEM. ALEX. Beatus Joannes, despectis quoque ovium pilis, qui delicias redoleant, pilos camelorum, etc., usque ad ab omni inani studio, vanaque boni specie, sordidoque ac illiberali decore, se removit. BEDA. Quia angelus non natura sed officio. . In hoc non praefertur patriarchis, et cunctis hominibus, sed aequalis caeteris sanctis ostenditur. Id est, omnis sanctus qui jam est cum Deo, major est eo qui adhuc in mundo. Vel ego quem minorem facit multorum opinio, in Ecclesia sanctorum illi praelatus sum. Vel novissimus angelus coeli melior est quovis homine. Regnum coelorum duobus modis accipitur: aut supernum, in quo nondum sumus: aut praesens Ecclesia, in qua adhuc vivimus, et jam quodammodo regnamus. Apostolos Dominus ad oves quae perierunt domus Israel ire jusserat, ut ad regnum reducerentur. Sed haec praedicatio ad profectum publicanorum et peccatorum versa est qui crediderunt. Caeterum Joanni a plebe non creditur, Christi opera non auctorisantur, quia crux est scandalo. Jam prophetia cessat, jam lex expletur; Christus aliis praedicatur, et ab aliis recipitur: sui respuunt, inimici accipiunt. Itaque regnum coelorum vim patitur, quia gloria Israel patribus debita, a prophetis nuntiata, a Christo oblata, fide gentium occupatur et rapitur. Vel a diebus Joannis, qui praesentiam praedicavit, qua peccator reviviscit: et non ante, quia lex poenam intulit et non per poenitentiam vivificavit. Patria coelestis vim patitur dum peccator ad eam quasi in alienum locum intrat per poenitentiam. Grandi violentia est in terra nasci et coelum capere, et habere per virtutem quod non possumus per naturam. Non quod post Joannem non fuerint aliqui, ut Agabus, sed quia quidquid prophetaverunt, de Domino vaticinati sunt. Quia quidquid illi dixerunt, de venturo locuti sunt, hic vero venientem ostendit. Ut minus excusabiles sitis, quia eum non recepistis. Ipse est Elias in virtute, non in persona, par in vitae severitate, mentis rigore praecedens Christi primum adventum, ut ille secundum. . etc. Laudato Joanne transit ad increpandum illos, qui nec praedicatione Joannis moti sunt: vel ipsius Christi praedicationem despiciunt. Joannes talis ac tantus ut dixi, et adeo dignus, ut ei debeat credi: sed vos cui estis assimilandi, qui noluistis credere ei? Pueri doctores sunt humiles spiritu. Horum synagoga, vel ipsa Jerusalem, ubi jura praeceptorum Dei recondebantur. Coaequales contribules quos solebant exprobrare, quod ad laudes Dei non assurrexerunt corde devoto, membrorum agilitate quod notat saltus. Nec per lamenta prophetarum pro excidiis jam factis vel faciendis ad poenitentiam conversi sunt. Ut David: Psal. 80., et hujusmodi. Ut: Joel. 2., Sicut tunc ita et nunc utramque viam salutis respuitis. Lamentavimus ad Joannem, cecinimus ad Christum. Haec est summa. Generatio ista nec plorat cum Joanne plorante, neque gaudet cum Christo gaudente. Nec mirum si duplicem viam salutis contemnunt, cum et jejunium et saturitatem petitur spernunt; si jejunium placet, cur Joannes displicet? si saturitas, cur Filius hominis? etc. Ostendit filios sapientiae intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse justitiam: sed in aequanimitate tolerandi inopiam, et temperantiam non se corrumpendi per abundantiam. Non est regnum Dei esca et potus: quorum non usus sed concupiscentia reprehenditur, in quibusdam libris habetur: Justificata est sapientia ab operibus suis, quia sapientia non quaerit vocis testimonium, sed operum. Qui hactenus Judaeos communiter increpavit, nunc nominatim civitates exprimit, quae frequenter audita doctrina et visis tot signis credere noluerunt, quibus non optat mala, sed praedicit ventura etc. Supra ubi legitur, quia circumibat Jesus civitates et omnes vicos, curans omnem languorem: intelligendum est inter alias etiam in Corozaim et Bethsaida Dominum fecisse virtutes. Corozaim interpretatur Bethsaida vel etc. Hoc impletum modo videmus, quia Corozaim et Bethsaida praesente Domino credere noluerunt. Tyrus et Sidon postea praedicantibus Apostolis crediderunt: adeo devoti, ut Paulum Tyro abeuntem omnes cum uxoribus et liberis usque ad naves prosequerentur. Cur ergo non credituris praedicavit, credituros evitavit: ipse scit cujus viae sunt misericordia et veritas. Proposuit tamen fines Judaeae non excedere, ne justam Pharisaeis et sacerdotibus persecutionis occasionem daret. Et erant tunc qui in Corozaim essent vocandi: nec tamen de contemptu gravius puniendi. Tyrus, Sidon, . Non solum Corozaim et Bethsaidae vae erit, sed et tibi Capharnaum. Nonne tu es quae fama hospitii mei, et signorum in te factorum famosa efficeris, et contra praedicationem meam superbissime restitisti? Capharnaum interpretatur in qua condemnatur perfida Jerusalem, cui dicitur: id est, ex tui comparatione cum illa, quae non est exemplo Loth correcta, tu Filii Dei verbis et miraculis semper ingrata. . Respondens tacitae objectionis quasi quaereretur, quae ratio quod Judaicus populus Dei cultor, Dei Filium in carne venientem tam obstinatus rejecit, quem gentilitas tam prona recepit? Qui facis coelos, et relinquis in terrenitate quos vis, vel ad litteram. Sapientibus et prudentibus non opponit insipientes et hebetes, sed parvulos, ut probet se tumorem damnare, non acumen. Blandientis affectu loquitur ut inceptum in apostolis beneficium compleatur. Hic exemplum humilitatis accipimus, ne temere discutere praesumamus superna consilia de vocatione horum, et repulsione illorum; cum enim utrumque attulisset, non mox rationem reddidit, sed sic Deo placitum dixit, ostendens quia injustum esse non potest quod justo placet. In omnibus ergo quae exterius disponuntur, apertae causa rationis est, occultae justitia voluntatis. Ne quis iterum quaerat cur humiles eligat, sapientes reprobet. etc. Tradentem Patrem, accipientem Filium, mystice intellige. Alioquin, si juxta fragilitatem nostram accipis, cum coeperit habere qui accepit, incipiet non habere qui dedit per omnia coomnipotentem nota, per tradita, Filium, cui per naturam omnia pro unius substantiae jure sunt propria, non data per gratiam. Tradita autem omnia non coelum et terra et caetera quae fecit: sed hi qui per Filium accessum habent ad Patrem, et ante rebelles, Dominum postea sentire coeperunt. etc. Seipsum revelare. Et nemo novit Patrem nisi Filius, et cui Patrem voluit revelare. Ad utrumque enim illud subditum refertur. Verbo enim suo Pater se declarat. Et Verbum seipsum declarat, quia mentis nostrae lumen est. etc. Mutua cognitio, quae est aequalitate naturae. Illa autem tantilla quae in nobis est, dignatione revelantis est. . etc. Jugum Christi, Evangelium est, quod Judaeos et gentes in una fide conjungit. Id est, in honore habete: non subtus, ut contemnatis. Qui laboratis, difficultate legis, et onerati peccatis, scilicet, reficiam, si jugum tollitis, id est, praecepta mea. Et quid jugo ejus suavius? quid onere levius? probabilem fieri, abstinere a malo, bonum velle, amare omnes, aeterna sequi, praesentibus non capi, nolle alii facere quod pati non vis. Docente verbo et exemplo, ut sitis humiles mentibus, mites moribus. Humiles, ut neminem contemnant; mites, ut nullum laedant. Corde, ut idem extra in opere sit et in corde, ne lateat serpens in specie columbae. Quomodo Evangelium lege levius est, cum ibi opera, hic et concupiscentia damnatur? Sed in lege multa jubentur, quae Apostolus impleri non posse dicit: hic voluntas quaeritur quae in arbitrio nostro est, et quae sola sufficere potest et praemium habere. Item quomodo jugum Christi suave, cum supra dicitur: Sed angusta, quia non nisi angusto initio incipitur, processu vero temporis ineffabili dilectionis dulcedine dilatatur. I Cor. 4..