Matthew 17

etc. Idem Marcus dicit, sed Lucas octo. Hi ergo ponunt medios, Lucas addit, etc., usque ad et in futuro omni modo separabuntur, cum abscondet eos in abscondito faciei suae a conturbatione hominum. Nomina istorum conveniunt. Quisque debet esse Petrus, id est firmus in fide. Inde Jacobus, id est supplantator vitiorum. Inde Joannes, id est, omnia gratiae divinae ascribens contra superbiam vitae, quae solet oriri ex virtutibus. Speciem quam habebat per naturam, ostendit non amittens carnem quam assumpserat voluntate. Illud autem corpus quod habuit per naturam, dedit discipulis suis in coena, non mortale, non corruptibile. In exemplum futurae beatitudinis et claritatis, quam videbunt justi, prius sublatis impiis. etc. Facta sunt alba quod non ante, quia nondum apparuit quod enimus, sed cum apparuerit, similes ei erimus. Marcus ait, qualia fullo super terram non potest facere. Id est, Deus in hac vita tam claras nequit facere, quia nullus sine peccato. Nullus mundator sui in terra faciet, quod Deus in coelo, mundans vestem suam ab omni inquinamento. Fullo est doctor animarum, vel mundator sui corporis. Quales vel quid locuti, Lucas dicit: Luc. 9., id est, passionem et resurrectionem. Significant oracula, etc., usque ad quod si Petrus, videns glorificatam humanitatem, tanto afficitur gaudio, ut nunquam velit ab ejus intuitu secerni, quid putandum est de his qui Divinitatem videre meruerunt. . Ut discat qui tabernaculum quaesivit, in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gratia protegendos esse. etc. Sicut baptizato Domino, sic et clarificato mysterium sanctae Trinitatis ostenditur: quia gloriam ejus quam in baptismo confitemur credendo, in resurrectione laudabimus videndo. Spiritus sanctus ibi in columba, hic in nube lucida. Quia qui modo simplici corde fidem servat, tunc aperta visione quod crediderit contemplabitur, et ea gratia qua illustrabitur, protegetur. etc. Quia imprudenter quaesivit, responsionem Domini non meruit: sed vox Patris de Filio testatur, docetque Petrum, et in eo caeteros veritatem. Moyses et Elias sunt servi, et nobiscum debent in cordibus Domino praeparare tabernaculum. Hoc jam Pater praecipit, quod Moyses incarnationi testimonium dans praedixit: Deut. 18., etc. Quasi diceret: Iste est quem Moyses promisit. Altiorem enim sensu unam utriusque intellexerunt Deitatem. Timuerunt, vel quia se errasse cognoverunt, vel quia nubes operuit eos, vel quia vocem Patris audierunt. etc. Pulso metu, doctrina datur, quo manente non audiretur. etc. Ablata nube vident Jesum, et Moysen et Eliam evanuisse: quia postquam legis et prophetarum umbra discessit, quae velamento suo apostolos texerat, verum lumen in Evangelio reperitur. Si enim Moyses et Elias cum Jesu perseverassent, vox Patris videretur incerta, cui potius dedisset testimonium. etc. Ne gloria futuri regni praeostensa incredibilis esset, et apud rudes sequens crux scandalum faceret. etc. Traditio Pharisaeorum est juxta Malachiam prophetam, quod Elias veniet ante adventum Salvatoris, et reducet corda patrum ad filios et filiorum ad patres, et restituet omnia in antiquum statum. Aestimant ergo apostoli transformationem gloriae ultimam hanc esse quam viderant et dicunt. Si jam venisti in gloria, quomodo praecursor tuus non apparet, maxime quia et Eliam viderant recessisse. . etc. Ex indicio passionis suae quam saepe dixerat, et praecursoris sui quam completam videbant. Loca rebus congruunt, etc., usque ad infirmos confortat, docet, castigat. Hunc Marcus surdum et mutum dicit, etc., usque ad per creaturam infamet creatorem. etc. Latenter accusat discipulos, cum saepe impossibilitas curandi non vitio curantium, sed eorum qui curandi sunt, proveniat. Non taedio superatus, qui mitis est in verba erumpit, sed sicut medicus aegroto contra sua praecepta agenti. Quia iratus est non homini, sed vitio: et per unum hominem Judaeos arguit infidelitatis. Unde addit: Marcus dicit, etc., usque ad quam prius quando possidebat quietus. . Ecce quando non exaudimur, non est impossibilitas praestantis, sed culpa deprecantis. Nam ex opposito si fides vestra tam fervens esset quam tribulata, magis et magis calesceret. Fidem perfectam grano sinapis comparat, quae sit in facie humilis, et in pectore fervens: vilis videntibus, et nullarum virium apparens, sed pressuris trita, quod intus habet ostendit. Quomodo protervitas diaboli superetur ostendit, ut graviora quaeque sciamus jejuniis et orationibus superanda: et iram Dei in nos hoc remedio posse placari. Ista carnalium voluptatum mutabilitas non mutatur, etc., usque ad unde dicitur: I Thess. 5.. Semper laetis miscet tristia, ut cum venerint quasi praevisa minus moleste ferantur. Hoc non de infidelitate provenit, sed de dilectione: quia nihil humile de eo patiuntur audire. Per Augustum Caesarem Judaea facta est tributaria, etc., usque ad utrum reddat tributa, an contradicat Caesari. Antequam Petrus suggerat, Dominus interrogat ne scandalizentur discipuli ad postulationem tributi, cum videant eum nosse quae eo absente gesta sunt. Dominus noster, et secundum carnem filius regis erat ex David natus, et omnipotentis verbum: ergo ut filius regum tributa non debebat, sed pro humilitate carnis decet eum implere omnem justitiam. etc. Liberi sunt filii regni in omni regno, tunc multo magis liberi sunt filii illius regni, sub quo sunt omnia regna in quolibet terreno regno. .
Copyright information for VulgGlossa